COMMENTARIA IN EPISTOLAM AD TITUM


Prologus

685-686 Licet non sint digni fide, qui fidem primam irritam fecerunt, Marcionem loquor et Basilidem, et omnes haereticos qui vetus laniant Testamentum: tamen eos aliqua ex parte ferremus, si saltem in novo continerent manus suas: et non auderent Christi (ut ipsi jactitant) boni Dei Filii, vel evangelistas violare, vel apostolos. Nunc vero cum et Evangelia ejus dissipaverint, et apostolorum epistolas, non Apostolorum Christi fecerint esse, sed proprias, miror quomodo sibi Christianorum nomen audeant vindicare. Ut enim de caeteris Epistolis taceam, de quibus quidquid contrarium suo dogmati viderant, eraserunt, nonnullas integras repudiandas crediderunt: ad Timotheum videlicet utramque, ad Hebraeos, et ad Titum, quam nunc conamur exponere. Et siquidem redderent causas, cur eas Apostoli non putarent, tentaremus aliquid respondere, et forsitan satisfacere lectori. Nunc vero cum haeretica auctoritate pronuntient et dicant: Illa epistola Pauli est, haec non est; ea auctoritate refelli se pro veritate intelligant, quaipsi non erubescunt falsa simulare. Sed Tatianus Encratitarum patriarches, qui et ipse nonnullas Pauli epistolas repudiavit, hanc vel maxime, hoc est, ad Titum, Apostoli pronuntiandam credidit; parvipendens Marcionis et aliorum, qui cum eo in hac parte consentiunt, assertionem. Scribit igitur Apostolus, o Paula et Eustochium, de Nicopoli quae in Actiaco littore sita, nunc possessionis vestrae pars vel maxima est; et scribit 687-688 ad Titum discipulum suum, et in Christo filium quem Cretae reliquerat ad Ecclesias instruendas: praecepitque ei, ut cum e duobus Artemas, seu Tychicus Cretam fuerit appulsus, ipse Nicopolim veniat. Justum quippe [ Al. quia] erat, ut ille qui dixerat, sollicitudo mea omnium Ecclesiarum: et qui Evangelium Christi usque ad Illyricum de Jerosolymis proficiscens, fundaverat, non pateretur et sui et Titi absentia Cretenses esse desertos; a quibus primum idololatriae semina pullularunt: sed mitteret eis pro se et Tito Arteman, vel Tychicum, quorum doctrina et solatio confoverentur.
INCIPIT LIBER.
(Cap. I.--Vers. 1.) Paulus servus Dei: Apostolus, autem Jesu Christi. In Epistola ad Romanos ita exorsus est: Paulus servus Jesu Christi vocatus Apostolus. In hac autem servum se Dei dicit: Apostolum vero Jesu Christi. Si enim Pater et Filius unum sunt, et qui crediderit in Filium, credit et in Patrem: servitus quoque indifferenter apostoli Pauli, vel ad Patrem est referenda, vel ad Filium. Haec autem servitus non est illa de qua ipse Apostolus ait: Nec enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore [Al. timorem], sed accepistis spiritum adoptionis [Al. addit filiorum], in quo clamamus Abba, Pater (Rom. VIII, 28), verum nobilis servitus, de qua et David ad Deum loquitur: Ego servus tuus, filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16). Et beata Maria ad Angelum: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum [Al. juxta] verbum tuum (Luc. I, 38). Hanc servitutem habuit et Moyses, de quo Dominus ad Jesum filium Nave: Moyses, inquit, famulus meus mortuus est (Jos. I, 2). Et in alio loco: Mortuus est Moyses famulus Domini in terra Moab per verbum Domini (Deut. XXXIV, 5). Absit quippe ut spiritum servitutis Moysen et Mariam in timore, et non in dilectione Dei habuisse credamus. Nec mirum quamvis sanctos homines, tamen Dei servos nobiliter appellari, cum per Isaiam prophetam Pater loquatur ad Filium: Magnum tibi est vocari te puerum meum (Isai. XLIX, 6), quod Graece dicitur: μέγα σοί στι το κληθναί σε παδά μου. Puer autem, hoc est, πας quia potest, secundum Graecos, et famulum et filium significare, in Hebraeo quaesivimus, et invenimus non filium meum scriptum esse, sed servum meum, id est, ABDI ( ). Unde et Abdias propheta qui interpretatur servus Domini, ex famulatu Dei nomen accepit. Si moveat quempiam, Dominum Salvatorem, qui universitatis est conditor, servum Dei dici; non movebitur, si ipsum ad apostolos audiet loquentem: Qui voluerit inter vos esse major, sit omnium servus; et: Filius hominis venit, non ut ministraretur sibi, sed ut ministraret (Matth. XX, 27, 28): quod ne docere tantum verbis videretur, monstravit exemplo. Assumpto quippe linteo, accinxit se, et aqua pelvim replens, discipulorum pedes lavit (Joan. XIII). Non est itaque impium credere eum qui formam servi assumpserat, haec fecisse quae servi sunt, ut paternae voluntati servisse dicatur, cum servis suis ipse servierit. Haec autem servitus, charitatis est, per quam nobis invicem servire praecipimur. Et ipse Apostolus cum esset liber ex omnibus, omnium se servum fecit (I Cor. IX). Et in alio loco: Vester, inquit, servus propter Christum. Servus Dei ille est, qui non est servus peccati. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati (Joan., VIII, 34). Apostolus igitur, qui peccati non fuit servus, recte Dei Patris vocatur servus et Christi. Porro quod ait: Apostolus autem Jesu Christi, tale mihi videtur, quale si dixisset, praefectus praetorio Augusti Caesaris, magister exercitus Tiberii imperatoris. Ut enim judices saeculi hujus quo nobiliores esse videantur, ex regibus quibus serviunt, et ex dignitate qua intumescunt, vocabula sortiuntur: ita et Apostolum grandem inter Christianos sibi vindicans dignitatem, apostolum [ Al. apostolorum] se Christi titulo praenotavit, ut ex ipsa lecturos nominis auctoritate terreret: indicans omnes qui 689 in Christo crederent, debere sibi esse subjectos. Nec non quod paulo ante scriptum posuimus ad Romanos: Servus Jesu Christi, non differt ab eo si dixisset, servus sapientiae, servus justitiae, servus sanctificationis, servus redemptionis:Christus quippe factus est nobis a Deo Patre, sapientia, justitia, sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30).
(Vers. 2 seqq.) Secundum fidem electorum Dei, et cognitionem veritatis, quae est juxta pietatem in spe vitae aeternae: quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum imperium Salvatoris nostri Dei. Tito charissimo filio juxta communem fidem: Gratia et pax a Deo Patre, et Jesu Christo Salvatore nostro.Qui non juxta humilitatem, ut plerique aestimant, sed vere dixerat: Et si imperitus sermone, non tamen scientia, Hebraeus ex Hebraeis juxta legem Pharisaeus, profundos sensus Graeco sermone non explicat, et quod cogitat, in verba vix promit. Juxta ordinem igitur sensuum, et textum rerum potius, quam verborum, de singulis ut scripta sunt, disseramus. Secundum fidem, inquit, electorum Dei, refer ad superiora, quod intulit: Paulus servus Dei: Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, id est, eorum qui non tantum vocati sunt, sed et electi. Electorum quoque ipsorum magna diversitas est pro varietate operum, sensuum atque sermonum. Nec statim qui electus Dei est, vel juxta electionem possidet fidem, vel juxta fidem habet scientiam veritatis. Unde et Salvator ad Judaeos qui in eum crediderant, est locutus: Si permanseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Et evangelista testatur, quod haec credentibus quidem dixerit, sed nescientibus veritatem, quam consequi possent, si in sermone ipsius permanerent, et liberi effecti, servi esse desinerent. Quaeritur quare ad id quod ait: secundum fidem electorum Dei et cognitionem veritatis, junxerit, quae juxta pietatem est: utrumnam sit aliqua veritas quae non in pietate sit posita, et nunc ad distinctionem illius inferatur cognitio veritatis, quae juxta pietatem est. Est plane veritas, quae non habet pietatem. 690 Si quis Grammaticam artem noverit, vel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et inter falsa et vera dijudicet. Geometria quoque et arithmetica et musica habent in sua scientia veritatem; sed non est scientia illa [ Al. addit scientia] pietatis. Scientia pietatis est nosse Legem, intelligere prophetas, Evangelio credere, apostolos non ignorare. Et econtrario multi sunt qui habent pietatis veram cognitionem: sed non statim et caeterarum artium et earum, de quibus supra mentionem fecimus, veritatem. Haec igitur veritas, cujus cognitio juxta pietatem est, in spe vitae aeternae posita est: quia statim ei qui se cognoverit, praemium tribuit immortalitatis. Absque pietate vero notitia veritatis delectat ad praesens: sed aeternitatem non habet praemiorum, quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: et manifestavit eam temporibus suis in Christo Jesu. Cui autem promisit ante, et postea fecit esse perspicuam, nisi sapientiae suae, quae erat semper cum Patre, cum laetaretur orbe perfecto, et gauderet super filiis hominum, et repromisit eos quicumque in illa credituri essent, habituros esse vitam aeternam? Antequam orbis jaceret fundamenta, antequam maria diffunderet, montes statueret, coelum suspenderet, terram dejecta mole solidaret, haec repromisit Deus, in quo mendacium non est. Non quia possit mentiri, et nolit in falsitatis verba prorumpere: sed quia qui pater sit veritatis, nullum in se habet mendacium, secundum illud: Fiat autem Deus verax: omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Propterea autem non mendax Deus dicitur: etenim [ Al. et] cum jurejurando quaedam in prophetis pollicetur, ut nos securiores effecti, magis speremus futura esse quae praedicta sunt, et tota mente credentes, ad consequenda ea quae ventura sunt, praeparemur.
Non ab re videtur breviter perstringere, cur Deus solus verax, et omnis homo mendax, Apostoli voce dicatur. Et nisi fallor, quomodo solus habere dicitur immortalitatem, cum et angelos et multas rationabiles fecerit creaturas, quibus dederit immortalitatem: ita et solus dicitur esse 691 verax: non quod et caeteri, non immortales, et veritatis sint amatores, sed quod ille solus naturaliter sit, et immortalis, et verus. Caeteri vero immortalitatem et veritatem ex largitione illius consequantur, et aliud sit verum esse, quid habere per semet: aliud in potestate donantis esse quod habeas. Sed nec hoc silentio praetereundum puto, quomodo non mendax Deus, ante aeterna saecula, aeternam spoponderit vitam: ex quo juxta historiam Geneseos factus est mundus, et per vices noctium ac dierum, mensium pariter et annorum, tempora constituta sunt. In hoc curriculo et rota mundi, tempora labuntur et veniunt, et aut futura sunt, aut fuerunt. Unde quidam philosophorum non putant esse tempus praesens: sed aut praeteritum, aut futurum; quia omne quod loquimur, agimus, cogitamus, aut dum fit, praeterit, aut si nondum factum est, exspectamus. Ante haec igitur mundi tempora, aeternitatem quamdam saeculorum fuisse credendum est, quibus semper cum Filio et Spiritu sancto fuerit Pater: et ut ita dicam, unum tempus Dei, est omnis aeternitas: immo innumerabilia tempora sunt, cum infinitus sit ipse qui ante tempora omne tempus excedit. Sed mille necdum nostri orbis implentur anni: et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, caeteraeque virtutes servierint Deo: et absque temporum vicibus atque mensuris, Deo jubente, substiterint! Ante haec itaque omnia tempora, quae nec sermo eloqui, nec mens comprehendere, nec cogitatio tacita audet attingere, promisit Deus Pater sapientiae suae verbum suum, et ipsam sapientiam suam, et vitam eorum qui credituri erant, mundo esse venturam. Diligenter attendite textum et ordinem lectionis: quoniam vita aeterna quam non mendax Deus ante saecula aeterna promisit, non alia sit absque verbo Dei. Manifestavit enim, inquit, temporibus suis verbum suum: Ergo quam promiserat vitam aeternam, ipsa est Verbum suum, quod in principio 692 erat apud Patrem: et Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Quod autem Verbum Dei, hoc est, Christus ipse sit vita, in alio loco testatur dicens: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Vita vero non brevis, non aliquibus circumscripta temporibus; sed perpetua, sed aeterna: quae manifestata est in novissimis saeculis, in praedicatione quae credita est Paulo doctori gentium, et magistro: ut annuntiaretur in mundo, et hominibus nota fieret, juxta imperium Salvatoris Dei, qui nos salvos esse voluit, id quod pollicitus fuerat implendo. Scribit autem Apostolus Tito charissimo filio, quod Graece dicitur, γνησί τέκν: et Latino sermone non potest explicari: γνήσιος enim hoc potius sonat, cum quis fidelis et proprius, et (ut ita dicam) legitimus sive germanus absque comparatione alterius appellatur. Ex quo intelligimus fuisse et in filiis Pauli plurimam differentiam, quod alios haberet γνησίους, id est, germanissimos, sibique conjunctos, et de vero matrimonio, ac de libera procreatos: alios vero quasi ex ancilla et ex Agar, qui non possunt haereditatem accipere cum liberae filio Isaac. Sermo quippe et sapientia, et doctrina qua Titus Christi Ecclesias instruebat, efficiebant eum proprium Apostoli filium, et ab omni aliorum consortio separatum. Videamus post haec quod sequitur: Secundum communem fidem, utrumnam omnium qui in Christo credebant, communem dixerit fidem: an communem, suam tantum et Titi? Quod quidem mihi melius videtur apostoli Pauli et Titi fidem fuisse communem, quam omnium credentium; in quibus pro varietate mentium, fides quoque communis esse non poterat, sed diversa. Ad extremum praefatio Epistolae, et salutatio praefationis Apostoli ad Titum, tali fine completur: Gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro. Sive quod et gratia, et pax, tam a Deo Patre sit quam a Christo Jesu, et utrumque ab utroque datum possit intelligi: sive quod gratia ad Patrem, et pax referatur ad Filium. Non absque scrupulo transeundum est, quod quibusdam Apostolus 693 imprecatus est, ut eis gratia et pax multiplicarentur: nunc vero ad Titum pax et gratia, sine multiplicatione sint positae. Noe vir justus, et naufrago orbe solus servatus non dicitur plures gratias, sed unam gratiam invenisse in conspectu Dei. Et Moyses ad Dominum: Si inveni, inquit, gratiam apud te (Exod. XXXIII, 13). Et sicubi alibi in persona sanctorum gratia posita est, quaere et invenies [ Al.reperies], non eos gratias invenisse, sed gratiam. Mercator ille de Evangelio qui plures habuit margaritas, ad extremum unam pretiosam reperit, quam de multis margaritis solam emit (Matth. XIII). Perfectorum quippe est unam margaritam, et unum thesaurum, omnibus margaritis et totius substantiae suae emere commercio: incipientium vero et adhuc in itinere positorum, nedum unam et solam, sed plures habere margaritas.
(Vers. 5.) Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigeres. Apostolicae dignitatis est Ecclesiae jacere fundamentum, quod nemo potest ponere, nisi architectus. Fundamentum autem non est aliud praeter Christum Jesum (I Cor. III, 11). Qui inferiores artifices sunt, hi possunt aedes super fundamenta construere. Paulus itaque ut sapiens architectus, et hoc omni labore contendens, ne in praeparatis gloriaretur, sed ubi necdum Christus fuerat annuntiatus, postquam dura Cretensium ad fidem Christi corda mollierat, et tam sermone quam signis edomuerat, et edocuerat eos non vernaculum Jovem, sed in Deum Patrem et in Christum credere, reliquit Titum discipulum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret, et si quid videbatur deesse, corrigeret, ipse pergens ad alias nationes, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum. Quod autem ait: ut ea quae deerant, corrigeres, ostendit necdum eos ad plenam venisse scientiam veritatis: et licet ab Apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere correctione. Omne autem quod corrigitur, imperfectum est. Nam et in Graeco praepositionis adjectio, qua scribitur πιδιορθώσ, non idipsum sonat quod διορθώσ, id est, corrigeres: sed ut ita dicam, supercorrigeres: ut scilicet ea quae a me correcta sunt, 694 et necdum ad plenam veri lineam sunt retracta [ Al. retractata], a te corrigantur, et normam aequalitatis accipiant.
Et [Al. Ut] constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Audiant episcopi qui habent constituendi presbyteros per urbes singulas potestatem, sub quali lege Ecclesiasticae constitutionis ordo teneatur: nec putent apostoli verba esse, sed Christi, qui ad discipulos ait: Qui vos spernit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X, 16). Sic et qui vos audit, me audit: qui autem me audit, audit eum qui me misit. Ex quo manifestum est, eos qui, Apostoli lege contempta, Ecclesiasticum gradum non merito voluerint alicui deferre, sed gratia, contra Christum facere, qui qualis in Ecclesia presbyter constituendus sit, per Apostolum suum in sequentibus exsecutus est. Moyses amicus Dei, cui facie ad faciem Deus locutus est (Deut. V et XXXI), potuit utique successores principatus, filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Jesus, ut sciremus principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non quaerant eos, qui possunt Ecclesiae plus prodesse, in Ecclesiae erigere columnas: sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti: vel pro quibus majorum quispiam rogaverit, et, ut deteriora taceam, qui ut clerici fierent, muneribus impetrarunt. Diligenter Apostoli verba attendamus dicentis: Ut constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Qui qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc ait: Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, et caetera, postea intulit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem. Idem est ergo presbyter qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu, studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12), communi presbyterorum consilio, Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat suos putabat esse, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris 695 electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Putet [ Al. putat] aliquis non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii: relegat Apostoli ad Philippenses verba dicentis: Paulus et Timothaeus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum [Al. et] episcopis et diaconis, gratia vobis et pax (Philipp. I, 1, 2), et reliqua. Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo tempore quis et presbyteros appellabant: propterea indifferenter de episcopis quasi de presbyteris est locutus. Adhuc hoc alicui videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset Apostolus Miletum, miserit Ephesum, et vocaverit presbyteros Ecclesiae ejusdem, quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28). Et hic diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Si quis vult recipere eam Epistolam, quae sub nomine Pauli ad Hebraeos scripta est, et ibi aequaliter inter plures Ecclesiae cura dividitur. Siquidem ad plebem scribit: Parete principibus vestris, et subjecti estote: ipsi enim sunt qui vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddentes, ne suspirantes hoc faciant: siquidem hoc utile vobis est (Hebr. XIII, 17). Et Petrus, qui ex fidei firmitate nomen accepit, in Epistola sua loquitur dicens: Presbyteros ergo in vobis obsecro compresbyter, et testis Christi passionum, qui et ejus gloriae quae in futuro revelanda est, socius sum, pascite eum qui in vobis est, gregem Domini, non quasi cum necessitate, sed voluntarie (I Petr. V, 1, 2). Haec propterea, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse presbyteros quos et episcopos: paulatim vero ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos: ita episcopi noverint 696 se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate, presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere, imitantes Moysen, qui cum haberet in potestate solum praeesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum judicaret (Num. XI). Videamus igitur qualis presbyter, sive episcopus ordinandus sit.
(Vers. 6.) Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Primum itaque sine crimine sit: quod puto alio verbo ad Timotheum irreprehensibilemnominatum (I Tim. III): non quod [ Al. quo] eo tantum tempore quo ordinandus est, sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova conversatione diluerit: sed ex eo tempore quo in Christo renatus est, nulla peccati conscientia remordeatur. Quomodo enim potest praeses Ecclesiae auferre malum de medio ejus, qui in delicto simili corruerit? Aut qua libertate corripere peccantem, cum tacitus sibi ipse respondeat, eadem admisisse quae corripit? Itaque qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Opus, inquit, non honorem, non gloriam. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. Quod autem ait, unius uxoris vir, sic intelligere debemus: ut non omnem monogamum digamo putemus esse meliorem; sed quo is possit ad monogamiam et continentiam cohortari, qui sui exemplum praeferat in docendo. Esto quippe aliquem adolescentulum conjugem perdidisse, et carnis necessitate superatum, accepisse uxorem secundam, quam et ipsam statim amiserit, et deinceps vixerit continenter; alium vero usque ad senectam habuisse matrimonium, et uxoris usum, ut plerique existimant felicitatem, numquam a carnis opere cessasse: quis vobis e duobus videtur esse melior, pudicitior, continentior? Utique ille qui infelix etiam in secundo matrimonio fuit, et postea pudice, et sancte conversatus est, et non is qui ab uxoris amplexu nec senili est separatus aetate. Non sibi ergo applaudat, quicumque quasi monogamus eligitur, quod omni digamo sit melior, cum in eo magis sit electa felicitas, quam voluntas. Quidam 697 de hoc loco ita sentiunt: Judaicae, inquiunt, consuetudinis fuit, vel binas uxores habere, vel plures: quod etiam in veteri Lege de Abraham et Jacob legimus: et hoc nunc volunt esse praeceptum, ne is qui episcopus eligendus est, uno tempore duas pariter habeat uxores. Multi superstitiosius magis quam verius, etiam eos qui cum Gentiles fuerint, et unam uxorem habuerint, qua amissa, post baptismum Christi, alteram duxerint, putant in sacerdotio non legendos: cum utique, si hoc observandum sit, illi magis ab episcopatu arceri debeant, qui vagam per meretrices ante exercentes libidinem, unam regenerati uxorem acceperint: et multo detestabilius sit fornicatum esse cum pluribus, quam digamum reperiri; quia in alio infelicitas matrimonii est, in alio ad peccandum prona lascivia. Montanus et qui Novati schisma sectantur, nomen sibi munditiae praesumpsere: putantque secunda matrimonia ab Ecclesiae communione prohibenda: cum Apostolus de episcopis et presbyteris hoc praecipiens, utique in caeteris relaxarit: non quod hortetur ad secunda matrimonia; sed quod necessitati carnis indulgeat. Scripsit et Tertullianus de Monogamia librum haereticum: quem Apostolo contraire, nemo qui Apostolum legerit, ignorabit. Et quidem esse sine crimine episcopum, sive presbyterum, et unam uxorem habere, in nostra est potestate. Caeterum illud quod sequitur: Habere filios fideles, non in accusatione luxuriae, ac non subditos, extra nostram est voluntatem. Esto quippe, parentes bene instituisse liberos suos, et a parva aetate semper Dominicis erudisse praeceptis: hi si postea se luxuriae dederint, et superati vitiis, libidini frena permiserint, numquid culpa ad parentes redundabit, et sanctitatem patris filii peccata maculabunt? Si quis bene erudivit filios suos, in his puto fuisse et Isaac, qui utique Esau filium suum bene instituisse credendus est. Verum Esau fornicarius, et profanus, pro una esca vendidit primogenita sua (Gen. XV). Samuel quoque qui talis fuit, ut invocaret Dominum, et Dominus exaudiret [ Al. exaudisset] eum, et in tempore messis pluviam hyemis impetraret, habuit filios qui declinaverunt 698 post avaritiam, et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet (I Reg. XII). Ergo si electio sacerdotum fieret, et Isaac propter Esau, et Samuel propter filios suos, indigni sacerdotio putarentur. Et cum peccata parentum filiis non imputentur, nequaquam jam illa vigente sententia,parentes uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII, 2), filiorum vitia parentibus praejudicabunt? Primum itaque dicendum est, quod tam sanctum nomen sit sacerdotii, ut nobis etiam ea quae extra nos sunt posita, reputentur, non quo propter vitia nostra episcopi non fiamus: sed quod propter filiorum incontinentiam ab hoc gradu arcendi simus. Qua enim libertate possumus alienos filios corripere, et docere quae recta sunt: cum nobis statim possit qui fuerit correptus ingerere: Ante doce filios tuos? Aut qua fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi conscientia mea ipsa respondeat: Exhaereda ergo fornicantem filium: abjice filios tuos vitiis servientes? Cum autem nequam filius in una tecum conveniat domo, tu audes ab alterius oculo festucam detrahere, in tuo trabem non videns (Matth. VII et Luc. VI)? Non itaque justus polluitur ex filiorum vitiis: sed libertas ab Apostolo Ecclesiae principi reservatur: quod [ Al. ut] talis fiat qui non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere. Deinde etiam illud est inferendum adversum eos qui de episcopatu intumescunt, et putant se non dispensationem Christi, sed imperium consecutos: quia non statim omnibus his meliores sint, quicumque episcopi non fuerint ordinati: et ex eo quod electi sunt, ipsi se magis existiment comprobatos: sed intelligant proptera quosdam a sacerdotio remotos, quia eos vitia liberorum impedierint. Si autem peccata filiorum justum ab episcopatu prohibent: quanto magis unusquisque se considerans, et sciens, quia potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI), retrahet [ Al. retrahit] se ab hoc non tam honore quam onere: et aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiet occupare! Ad extremum hoc dicendum est in Scripturis per filios λογισμος699 id est, cogitationes; per filias vero, πράξεις, id est, opera intelligi, et eum nunc praecipi debere Episcopum fieri, qui et cogitationes, et opera in sua habeat potestate, et vere credat in Christo, et nulla subrepentium vitiorum labe maculetur.
(Vers. 7.) Oportet enim episcopum sine crimine esse, tamquam Dei dispensatorem: non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem. Quaeritur ergo inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur: et non comedens et bibens cum ebriosis, percutiat servos et ancillas; sed incertum Dei exspectet adventum, et det conservis in tempore cibaria. Inter villicum autem et familiam haec sola distantia est quod conservus praepositus est conservis suis. Sciat itaque episcopus et presbyter, sibi populum conservum esse, non servum. Caetera quae sequuntur, in nobis posita sunt: Non protervum, id est, non tumentem et placentem sibi quod episcopus sit, sed quasi bonum villicum, id requirentem, quod pluribus prosit. Non iracundum. Iracundus est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram atque peccati, quasi a vento folium commovetur. Et revera nihil est foedius praeceptore furioso, qui cum debeat esse mansuetus (et secundum illud quod scriptum est (I Tim. II)Servum autem Domini non oportet rixari; sed humilem esse ad omnes, doctorem, patientem, in mansuetudine erudientem eos qui contra veniunt ), ille e diverso torvo vultu, trementibus labiis, rugata fronte, effrenatis conviciis, facie inter pallorem ruboremque variata, clamore perstrepat: et errantes non tam ad bonum retrahat, quam ad malum sua saevitia praecipitet; inde est quod et Salomon ait: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XXI); Et: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20). Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est: sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. Prohibet quoque episcopum esse vinolentum, de quo ad Timotheum scribitur: Non multo vino deditum (I Tim. III, 8). Quale est autem episcopum videre vinolentum, ut sensu occupato, vel exaltet risum contra gravitatis decorem, et labiis dissolutis cachinnet: vel si paululum tristis cujusdam 700 rei fuerit recordatus, inter pocula in singultus prorumpat et lacrymas. Longum est ire per singula, et insanias quas ebrietas suggerit, explicare. Videas alios pocula in tela vertentes, scyphum in faciem jacere convivae: alios scissis vestibus in vulnera aliena proruere: alios clamare: alios dormitare: qui plus biberit, fortior computatur: accusationis occasio est, adjuratum per regem, frequentius non bibisse. Vomunt ut bibant, bibunt ut vomant. Digestio ventris, et guttur, uno occupantur officio. Hoc nunc dixisse sufficiat, quod secundum Apostolum, in vino luxuria est. Et ubicumque saturitas atque ebrietas fuerint, ibi libido dominetur. Specta ventrem et genitalia, pro qualitate vitiorum ordo membrorum. Numquam ego ebrium castum putabo, qui et si vino consopitus dormierit, tamen potuit peccare per vinum. Miramur autem Apostolum in episcopis sive presbyteris damnasse vinolentiam, cum in vetere quoque lege praeceptum sit, sacerdotes cum ingrediuntur templum ministrare Deo, vinum omnino non bibere (Levit. X): et Nazaraeum quamdiu sanctam comam nutriat, et nihil contaminatum, nihil mortale conspiciat, et a vino abstinere, et ab uva passa, et a dilutiori quae solet ex vinaceis fieri, potione, omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit (Num. VI). Dicat quisque quod volet: ego loquor conscientiam meam: scio mihi abstinentiam, et nocuisse intermissam, et profuisse repetitam. Post vinolentiam autem hoc praecipit, ne percussor sit: quod quidem et simpliciter intellectum aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum: ne in os alterius verberandum insanus erumpat. Melius autem est, ut non percussorem illum dicamus esse, qui mansuetus et patiens, scit in tempore quid loquendum sit, quidve tacendum: nec sermone inutili, conscientiam percutit infirmorum. Non enim Apostolus ecclesiae principem formans, vetat esse pugilem et pancratiasten [ παγκρατιαστν, id est, athletam ] (quod etiam in plebeio et quocumque gentili si fuerit, reprehenditur), sed hoc ut dixi: ne contumeliosus et garrulus perdat eum, 701 quem potuit modestia et lenitate corrigere. Turpis quoque lucri appetitus ab eo qui episcopus futurus est, esse debet alienus. Sunt enim multi docentes quae non oportet, turpis lucri gratia: qui totas domos subvertunt, et putant quaestum esse pietatem. Melior autem est, juxta Salomonem, modica acceptio cum justitia, quam multa genimina [Al. germinata] cum iniquitate (Prov. XVI, 8): et magis eligendum in paupertate nomen bonum, quam in divitiis nomen pessimum. Episcopus qui imitator Apostoli esse cupit, habens victum et vestitum, his tantum debet esse contentus (I Tim. VI). Qui altario servierint, de altario vivant (I Cor. IX). Vivant, inquit, non divites fiant. Unde et aes nobis excutitur de zona: et una tantum tunica induimur(Matt. X et Marc. VI): nec de crastino cogitamus. Turpis lucri appetitio est, plusquam de praesentibus cogitare. Hucusque quid non debeat habere episcopus sive presbyter, Apostoli sermone praeceptum est: nunc econtrario quid habere debeat, explicatur.
(Vers. 8, 9.) Sed hospitalem, bonorum amatorem, castum, justum, sanctum, continentem, sive abstinentem, obtinentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere. Ante omnia hospitalitas futuro episcopo denuntiatur. Si enim omnes illud de Evangelio audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me (Matt. XXV, 35): quanto magis episcopus, cujus domus omnium commune esse debet hospitium! Laicus enim unum aut duos, aut paucos recipiens, implebit [ Al. implevit] hospitalitatis officium. Episcopus nisi omnes receperit, inhumanus est. Sed vereor ne, quomodo regina Austri veniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis (Matt. XII), judicatura est homines temporis sui: et viri Ninivitae, acta poenitentia ad praedicationem Jonae,condemnabunt eos qui majorem Jona Salvatorem audire contempserunt: sic plurimi in populis episcopos judicent, subtrahentes se ab ecclesiastico gradu, et ea quae episcopo non conveniunt exercentes; de quibus puto et Joannem ad Caium scribere: Charissime, fideliter facis quodcumque operaris in fratribus, et hoc peregrinis, qui testimonium dederunt dilectioni tuae coram Ecclesia: quos optime facis, si praemiseris Deo digne: pro nomine enim Domini 702 exierunt, nihil accipientes a gentilibus (III Joan. 5 seqq.). Et vere sancto Spiritu in se loquente, quod futurum erat in Ecclesiis, jam tunc reprehendit dicens: Scripsi etiam Ecclesiae: sed qui primatus agere cupit eorum, Diotrephes [Al. Dioprepes], non recipit nos. Propterea cum venero, admonebo ejus opera, quae facit malis verbis detrahens de nobis: et non sufficit ei quod ipse non recipit fratres, sed et volentes prohibet, et de Ecclesia ejicit. Vere nunc est cernere quod praedictum est, in plerisque urbibus, episcopos, sive presbyteros, si laicos viderint hospitales, amatores bonorum; invidere, fremere, excommunicare, de Ecclesia expellere, quasi non liceat facere quod episcopus non faciat: et tales esse laicos, damnatio sacerdotum sit [ Al. est]. Graves itaque eos habent, et quasi cervicibus suis impositos, ut a bono abducant opere, variis persecutionibus inquietant. Sit autem episcopus et pudicus, quem Graeci σώφρονα vocant: et Latinus interpres verbi ambiguitate deceptus, pro pudico, prudentem transtulit. Si autem laicis imperatur, ut propter orationem abstineant se ab uxorum coitu: quid de episcopo sentiendum est, qui quotidie pro suis populique peccatis, illibatas Deo oblaturus est victimas? relegamus Regum [ Al. Regnorum] libros, et inveniemus sacerdotem Abimelech de panibus propositionis noluisse prius dare David et pueris ejus, nisi interrogaret, utrum mundi essent pueri a muliere: non utique aliena, sed conjuge (I Reg. XI). Et nisi eos audisset ab heri et nudiustertius vacasse ab opere conjugali, nequaquam panes quos prius negaverat, concessisset. Tantum interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum et ea ipsa quae per exemplaria praefigurabantur. Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque et benignitas, praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentia: sic et castitas propria et (ut ita dixerim) pudicitia sacerdotalis, ut non solum ab opere se immundo abstineat, sed etiam a jactu oculi et cogitationis errore, mens Christi corpus confectura sit libera. Justus quoque et sanctus episcopus 703 esse debet, ut justitiam in populis quibus praeest, exerceat, reddens unicuique quod meretur: nec accipiat personam in judicio. Inter laici autem et episcopi justitiam hoc interest, quod laicus potest apparere justus in paucis, episcopus vero in tot exercere justitiam potest, quot et subditos habet. Sanctus autem quod Graece σιος dicitur, magis id significat, cum ipsa sanctitas est mixta pietati, et ad Deum refertur. Quem enim nos sanctum, Graeci γιον vocant: quem autem illi σιον, nos pium in Deum possumus appellare. Sit quoque episcopus et abstinens: non tantum (ut quidam putant) a libidine et ab uxoris amplexu, sed ab omnibus animi perturbationibus: ne ad iracundiam concitetur: ne illum tristitia dejiciat: ne terror exagitet, ne laetitia immoderata sustollat. Abstinentia autem in fructibus spiritus ab Apostolo numerata est. Et si exigitur ab omnibus, quanto magis ab episcopo, qui patiens et mansuetus debet vitia ferre peccantium: consolari pusillanimes: sustentare infirmos: nulli malum pro malo reddere; sed vincere in bono malum. Ad extremum obtineat eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut quomodo sermo Dei fidelis est, et omni acceptione dignus; sic et ille talem se praebeat, ut omne quod loquitur, fide dignum existimetur, et verba ipsius sint regula veritatis. Potens quoque sit eos qui saeculi istius turbinibus exagitantur, consolari, et per sanam doctrinam infirma praecepta destruere. Sana autem doctrina dicitur, ad distinctionem languidae infirmaeque doctrinae. Talis quoque sit, ut contradicentes arguat haereticos sive Judaeos, et saeculi istius sapientes. Et superiora quidem quae in episcopi virtutibus posuit, ad vitam pertinent. Hoc vero quod ait: Ut potens sit consolari in doctrina sana: et contradicentes arguere, referendum est ad scientiam. Quia si episcopi tantum sit sancta vita, sibi potest prodesse sic vivens. Porro si doctrina et sermone fuerit eruditus, potest se caeterosque instruere: et non solum instruere, et docere suos: sed et adversarios repercutere: qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile queunt simplicium corda 704 pervertere. Hic locus adversus eos facit, qui inertiae se, et otio, et somno dantes, putant peccatum esse, si scripturas legerint: et eos qui in Lege Domini meditantur die ac nocte, quasi garrulos inutilesque contemnunt: non animadvertentes Apostolum post catalogum conversationis episcopi, etiam doctrinam similiter praecepisse.
(Vers. 10, 11.) Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui, et mentium deceptores: maxime qui de circumcisione sunt, quibus oportet silentium indici: qui universas subvertunt domos, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Qui Ecclesiae futurus est princeps habeat eloquentiam cum vitae integritate sociatam, ne opera absque sermone sint tacita, et dicta factis deficientibus erubescant: maxime cum sint non pauci, sed plures: nec subditi, sed protervi, qui non curent illud Psalmistae dicere: Nonne subjecta est Deo anima mea (Ps. LXI, 1)? Sed bonam [ Al. bonarum] mentium sementem, quae naturaliter habet notitiam Dei, inani persuasione pervertant. Hoc quippe mihi Paulus videtur sensisse, cum dicit φρεναπάται: non ut simpliciter Latinus interpres transtulit, deceptores, sed mentium deceptores. Et quidem sine Scripturarum auctoritate garrulitas non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis roborare. Hi sunt de circumcisione Judaei, qui tunc temporis nascentem Christi Ecclesiam subvertere nitebantur, et introducere praecepta legalia: de quibus et ad Romanos, et ad Galatas plenius Paulus exsequitur. Et nos ante paucos menses, tria volumina in Epistolae ad Galatas explanatione dictavimus. Tales homines Doctor Ecclesiae, cui animae populorum creditae sunt, Scripturarum debet ratione superare, et silentium illis testimonium pondere imponere: qui non unam, aut paucas domos, sed universas cum dominis familiisque subvertunt, docentes de ciborum differentiis, de sabbati jam olim abolitione, de circumcisionis injuria: atque utinam hoc ipsum zelo fidei facerent, ex parte aliqua posset ignosci, dicente Apostolo: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Verum quia Deus est venter ipsorum, turpis lucri gratia volunt proprios facere discipulos, 705 ut quasi magistri a sectatoribus suis alantur. Possumus autem et aliter interpretari hoc quod dictum est, turpis lucri gratia: ut putemus Apostolum communi verbo usum, quo omnes haeretici cum perversa docent, se hominum solent asserere lucratores: cum non lucrum sit, sed perditio, animas interficere deceptorum. Contra, qui errantem fratrem suum juxta Evangelium corripuerit, si fuerit ille conversus, lucratus est eum. Quod enim majus lucrum potest esse, aut quid pretiosius, quam si humanam animam quis lucretur? Omnis igitur doctor Ecclesiae, qui ad fidem Christi recta ratione persuadet, honestus lucrator est. Et omnis haereticus, qui quibusdam praestigiis homines fallit et fallitur, loquitur quae non oportet, turpis lucri gratia.
(Vers. 12 seqq.) Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est: ob quam causam increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non attendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Quantum ad textum sermonis, et ad continentiam loci pertinet, hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta,videtur ad eos referri, de quibus superius est locutus: maxime qui de circumcisione sunt: quos oportet refrenari, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia, et sequatur: dixit quidam ex illis proprius eorum propheta. Quia vero in nullo prophetarum qui apud Judaeam vaticinati sunt, hic hexameter versiculus reperitur, videtur mihi dupliciter legendum, ut hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, cum superioribus copuletur, hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigeres, et sequatur: dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta, id est, Cretensium. Sed quia multa in medio sunt, et hoc absurdum videtur, et forte nemo recipiat: propterea cum superioribus, quae magis vicina sunt, aliter aptandum est, ut legamus: Sunt enim multi et 706 non subditi, vaniloqui, et mentium deceptores, maxime autem qui de circumcisione sunt; quos multos et non subditos, vaniloquos, et mentium deceptores, cum his qui de circumcisione sunt, oportet refrenari, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia: dixit quidam ex illis proprius eorum Propheta: ut id quod ait, proprius eorum Propheta, non specialiter ad Judaeos, et eos maxime qui de circumcisione sunt, sed ad multos referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui, et mentium deceptores, qui utique quia in Creta erant, Cretenses fuisse credendi sunt. Dicitur autem iste versiculus in Epimenidis Cretensis poetae oraculis reperiri; quem in praesentiarum sive illudens [ Al. alludens] prophetam vocavit, quod scilicet tales Christiani, tales habere mereantur prophetas: quomodo et prophetae erant Baal, et prophetae confusionis, et alii offensionum; et quoscumque vitiosos prophetas Scriptura commemorat: sive vere, quia de Oraculis scripserit atque responsis, quae et ipsa futura praenuntient, et ea quae ventura sunt multo ante praedicant. Denique ipse liber, Oraculorum titulo praenotatur: quem quia videbatur divinum aliquid repromittere, propterea Apostolum arbitror inspexisse, ut videret quid gentilium divinatio polliceretur: et in tempore abusum esse versiculo, scribentem ad Titum qui erat Cretae: ut falsos Cretensium doctores proprio insulae doctore conviceret. Hoc autem Paulus non solum in hoc loco, sed etiam in aliis fecisse deprehenditur. In Actibus quippe apostolorum, cum concionaretur ad populum, et in Areopago, quae est curia Atheniensium, disputaret, inter caetera ait: Sicut et quidam de vestris poetis dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII), quod hemistichium in Phoenomenis Arati legitur: quem Cicero in Latinum sermonem transtulit; et Germanicus Caesar, et nuper Avienus, et multi, quos enumerare perlongum est. Ad Corinthios quoque (I Cor. XV, 33), qui et ipsi Attica facundia expoliti; et propter locorum 707 viciniam Atheniensium sapore conditi sunt, de Menandri comoedia versum sumpsit iambicum:Corrumpunt mores bonos colloquia mala Nec mirum si pro opportunitate temporis, gentilium poetarum versibus abutatur: cum etiam de inscriptione arae aliqua commutans, ad Athenienses locutus sit:pertransiens enim, inquit, et contemplans culturas vestras, inveni et aram in qua superscriptum est: Ignoto Deo. Quod itaque ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Inscriptio autem arae non ita erat, ut Paulus asseruit, ignoto Deo, sed ita: Diis Asiae et Europae, et Africae; diis ignotis et peregrinis. Verum quia Paulus non pluribus diis indigebat ignotis, sed uno tantum ignoto Deo, singulari verbo usus est: ut doceret illum suum esse Deum, quem Athenienses in arae titulo praenotassent: et recte eum scientes colere deberent, quem ignorantes venerabantur, et nescire non poterant. Hoc autem Paulus faciebat raro, et ut loci potius quam ostentationis opportunitas exigebat, in morem apium, quae de diversis floribus solent mella componere, et favorum cellulas coaptare. Sunt qui putent hunc versum de Callimacho Cyrenensi poeta sumptum, et aliqua ex parte non errant. Siquidem et ipse in laudibus Jovis adversus Cretenses scriptitans, qui sepulcrum ejus se ostendere gloriabantur, ait: Cretenses semper mendaces: qui et sepulcrum ejus sacrilega mente fabricati sunt. Verum, ut supra diximus, integer versus de Epimenide poeta ab Apostolo sumptus est; et ejus Callimachus in suo poemate est usus exordio. Sive vulgare proverbium, quo Cretenses fallaces appellabantur, sine furto 708 alieni operis in metrum retulit. Putant quidam Apostolum reprehendendum, quod imprudenter lapsus sit; et [ Al. ut] dum falsos doctores arguit, illum versiculum comprobarit: quod propterea Cretenses dicuntur [ Al. dicunt] esse fallaces, quod Jovis sepulcrum inane construxerint. Si enim, inquiunt Epimenides sive Callimachus, propterea Cretenses fallaces, et malas bestias arguunt, et ventres pigros, quod divina non sentiant; et Jovem, qui regnet in coelo, in sua insula fingant sepultum: et hoc quod illi dixerunt, esse verum Apostoli sententia comprobatur: sequitur Jovem non mortuum esse, sed vivum. Imperite igitur Paulus idololatriae destructor, dum adversus perversos doctores agit, deos quos impugnabat, asseruit. Quibus breviter respondendum est, sicut in eo quod ait: Corrumpunt mores bonos colloquia prava [Al. mala ]. Et in illo, Ipsius enim et genus sumus, non statim totam Menandri comoediam, et Arati librum probavit; sed opportunitate versiculi abusus est: ita et in praesenti loco non totum opus Callimachi, sive Epimenidis, quorum alter laudes Jovis canit, alter de Oraculis scriptitat, per unum versiculum confirmavit: sed Cretenses tantum mendaces vitio gentis increpavit: non ob illam opinionem, qua sunt arguti a poetis, sed ob ingenitam mentiendi facilitatem, de proprio eos gentis auctore confutans. Qui autem putant totum librum debere sequi eum qui libri parte usus sit, videntur mihi et apocryphum Enochi [ Al. apocryphorum Enoc], de quo apostolus Judas in Epistola sua testimonium posuit, inter Ecclesiae Scripturas recipere; et multa alia quae apostolus Paulus de reconditis est locutus. Possumus 709 enim hoc argumento dicere: quia apud Athenienses ignotum Deum colere se dixit, quem illi in ara annotaverant, debere Paulum et caetera, quae in ara scripta fuerant, sequi, et ea quae Athenienses faciebant, facere: quia cum Atheniensibus in cultura ignoti Dei ex parte consenserat. Absit ut argumentum et scholasticam elegantiam in calumniam traham. Nemo est tam sicarius, et tam parricida, tam veneficus, qui non aliquid boni aliquando fecerit. Ergo si unum bonum illius videns probavero, et in caeteris mihi incumbet necessitas, quae mala fuerint approbandi? Si inimicus adversus nos jurgetur et clamitet, nonne inter verba simultatis et rixae aliquid loquetur veritatis? quod et a nobis quoque adversus quos loquitur, non usquequaque reprehenditur. Itaque et Callimachus et Epimenides, non ideo vera dixerunt, Jovem deum esse, et reliqua quae in eorum carminibus continentur, quia Cretenses fallaces sunt; sed in eo tantummodo verum locuti sunt, quia ingenitum Cretensium vitium expressere mendacii: qui quia fallaces sunt, non statim et verum non aliquando dixerunt. Nec enim Jupiter deus idcirco non esset, si Cretenses vera loquerentur; sed tamen illis tacentibus, qui mortuus erat, dei vocabulum non haberet. Denique ut sciamus Apostolum non fortuito, et ut libet transitorie (ut illi arbitrantur), sed considerate et circumspecte, et ex omni parte se protegentem adversus Cretenses locutum: Testimonium, inquit, hoc verum est; non totum carmen, de quo testimonium sumptum, non universum opus: sed tantum hoc testimonium, hic versiculus quo mendaces vocantur. Et utique qui in una tantum poematis parte consensit, caetera confutasse credendus est. Quomodo autem vel Cretenses mendaces, et stulti Galatae, vel dura cervice Israel, vel unaquaeque provincia proprio vitio denotetur, in Epistola Pauli ad Galatas disseruimus. Et quia nihil amplius est quod hic possimus afferre, illo contenti sumus. Quamobrem increpa, ait, illos acriter: mendaces quippe sunt, et malae bestiae, et ventres pigri: qui falsa persuadent, qui ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum: et non cum silentio operantes, suum panem manducant: quorum deus 710 venter est, et gloria in confusione eorum: et increpa, ut sani sint in fide. De qua fidei sanitate et in consequentibus loquitur: Senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia: ad quam fidei similitudinem, doctrinae quoque sanitas appellatur. Erit,ait [Al. enim], tempus quando sanae doctrinae non acquiescent. Sunt et sermones sanitatis, de quibus ad Timotheum in prima Epistola loquitur: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et quae secundum pietatem est doctrinae (I Tim. VI, 3). Et in secunda: Exemplum habens sanorum verborum quae a me audisti (II Tim. I, 13). Qui hanc habent fidei et doctrinae sanitatem atque verborum, non attendent Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate. Acquiescamus paulisper Judaeis, et eorum, qui apud eos sapientes vocantur, patienter ineptias audiamus; et tunc intelligemus quae sunt [ Al. sint] Judaicae fabulae sine auctoritate Scripturae, sine ulla assertione rationis, animalia quaedam et fabulosa fingentium, de quibus Isaias prophetavit, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem me colunt: docentes doctrinas et mandata hominum (Isai. XXIX, 13). Quod testimonium Salvator in Evangelio comprobans, arguit eos Legi Dei mandata hominum praetulisse. Deus quippe ait: Honora patrem et matrem: Illi vero tradiderunt: Quia quicumque dixerit patri et matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum et matrem (Matth. XV, 3 seqq.). Si quis post adventum Christi conciditur, et non circumciditur: Judaicis servit fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem [ Al. veritate]. Non enim qui in manifesto Judaeus est, sed qui in occulto: et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Si quis Pascha agit, non in azymis sinceritatis et veritatis: ut exterminet ex anima sua omne vetus fermentum malitiae et nequitiae: iste attendit fabulas, et umbras sequitur, veritate neglecta. Si quis non resurgens cum Christo, nec quaerens ea quae sursum sunt, sed quae deorsum, dicit: Ne tetigeris, ne gustaveris, ne tractaveris quae sunt in corruptione, ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, iste sequitur justitias non bonas, et praecepta non bona. Ubi autem est veritas, et lex 711 spiritualis, ubi justificationes bonae, et praecepta sunt optima: quae qui fecerit, vivet in eis.
(Vers. 15.) Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: sed polluta est eorum et mens, et conscientia. Quia superius dixerat: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui, et deceptores, maxime qui de circumcisione sunt, et de his qui ab eis decepti fuerant, consequenter addiderat: Increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. Et quomodo ad Galatas et ad Romanos plenissime disputatur, putabant inter cibos esse distantiam, cum aliqui mundi, aliqui viderentur immundi, propterea nunc infert: Omnia munda mundis, his videlicet qui in Christo credunt, et sciunt omnem creaturam bonam esse: et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: quia polluta est eorum et mens, et conscientia: propterea etiam quae munda sunt per naturam, eis immunda fiunt. Non quod vel mundum sit aliquid, vel immundum: sed pro qualitate vescentium, et mundum mundis, et immundum contaminatis fiat. Alioquin infideles quosque atque pollutos, etiam panis benedictionis, et calix Dominicus non juvat; quia qui indigne comederit de pane illo, et de calice biberit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Adventu Christi purgata sunt omnia. Quae ille mundavit, nos communicare non possumus. Sed considerandum ne ista tractantes, occasionem illi haeresi demus, quae juxta Apocalypsim (Cap. II), et ipsum quoque apostolum Paulum scribentem ad Corinthios, putat de idolothytis esse vescendum: quia omnia munda sunt mundis (I Cor. VIII). Nunc enim Apostolo non fuit propositum de his quae immolantur daemonibus disputare: sed adversus Judaeos, qui secundum Legis abolitae disciplinam, quaedam munda, quaedam arbitrabantur immunda. Non enim, inquit, possumus mensae Domini participare, et mensae daemoniorum: nec valemus simul bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20, 21). In nobis itaque est comedere vel munda, vel immunda. Si enim mundi sumus, munda nobis est creatura. Si autem immundi et infideles, fiunt nobis universa communia: sive per inhabitantem in cordibus nostris haeresim, 712 sive per conscientiam delictorum. Porro si conscientia nostra nos non reprehenderit, et habuerimus fiduciam pietatis ad Dominum; orabimus spiritu, orabimus et mente: psallemus spiritu, psallemus et mente (I Cor. XIV): et procul erimus ab his, de quibus nunc scribitur: Polluta est eorum et mens et conscientia.
(Vers. 16.) Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: exsecrabiles, et inobedientes, et ad omne opus bonum reprobi. Hi quorum polluta est, et mens, et conscientia, Deum se nosse confitentur, factis autem negant secundum illud quod in Isaia dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Quomodo igitur labiis qui honorat, et corde procul recedit: ita Deum sermone quis confitens, operibus negat. Negans autem operibus Deum, confessione simulata recte exsecrabilis et profanus est: et nulla veritatis ratione persuasus, inobediens et incredulus appellatur. Unde evenit ut ad omne opus bonum reprobus sit: quod scilicet, etiam ea quae naturali bonitate superatus forte bona fecerit, non sint bona, dum mentis perversitate sunt reproba. Existimant quidam in eo tantum Deum negari, si in persecutione quis a Gentilibus comprehensus, se renuerit Christianum [ Al. addit esse]. Sed ecce Apostolus omnibus quae perversa sunt factis, Deum asserit denegari. Christus sapientia est, justitia, veritas, sanctitas, fortitudo. Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem justitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo. Et quotiescumque vincimur vitiis atque peccatis, toties Deum negamus. Ut [ Al. Et] econtrario, quoties bene quid agimus, Deum confitemur. Nec arbitrandum est in die judicii illos tantum a Dei Filio denegandos, qui in martyrio Christum denegarunt sed per omnia opera, sermones, cogitationes, Christus, vel negatus negat, vel confessus confitetur. De hac puto confessione et discipulis praecepit, dicens: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad extremum terrae (Act. I, 8), ut in omnibus bonis operibus atque sermonibus, mens Christum ipsi dedita confiteatur. Est et quaedam laudanda negatio, de qua et ipse Apostolus ait: Ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste, et juste, et pie vivamus in praesenti saeculo: exspectantes beatam 713 spem et adventum Salvatoris nostri Dei (Tit. II, 12). Quam negationem qui negaverit, et sequi voluerit Salvatorem loquentem: Quicumque voluerit [Al. vult] venire ad me, abneget semetipsum (Luc. IX, 23), exutus veterem hominem cum operibus ejus, et indutus novum, sequetur Deum suum. Quomodo autem se quis abneget, contemplandum est. Pudicus fornicatorem, quod prius fuerat, negat: sapiens imprudentem, justus injustum, fortis infirmum. Et ut in commune de omnibus loquar, toties negamus nos, quoties priora vitia calcantes, desinimus esse quod fuimus, et incipimus esse quod ante non fuimus.
(Cap. II.--Vers. 1) Tu vero loquere quae decet sanam doctrinam. Aliud est sanam doctrinam loqui, aliud ea quae sanae conveniunt docere doctrinae: qui in altero simplex tantum institutio est: in altero cum eo quod docens, vitae quoque correctio est. Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19): Domino praecipiente discipulis, non solum in meditatione Scripturarum eos laborare debere, ut quae scripta sunt, replicent, et condant in memoriae thesauro: sed prius faciant quae praecepta sunt. Quicumque vero fecerit et docuerit, ille vocabitur magnus in regno coelorum. Nisi enim supergressa fuerit nostra justitia Scribarum justitiam et Pharisaeorum, non possumus ingredi regna coelorum (Matth. V). Qui supra Moysi cathedram sedentes, dicunt et non faciunt, et alligant onera importabilia, quae cervicibus hominum imponunt, et ipsi minimo digito nolunt ea contingere. Hoc igitur nunc Apostolus Titum filium in Christo, et discipulum suum docet, ut ea loquatur quae sanae doctrinae conveniant: quia tunc doctrinae sit sanitas, cum doctoris doctrina pariter, et vita consentiant.
Vers. 2.) Senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia. Generaliter Tito ante praecipiens quid ipse loqui deberet ad cunctos, in eo quod ait: Tu vero loquere quae decet sanam doctrinam: nunc per singulas species quid unamquamque aetatem deceat, exponit. 714 Primum senibus viris convenientia, deinde anus quid deceat, tertio quae adolescentibus apta sint, tam maribus videlicet, quam feminis: licet in praecepto mulierum vetularum de adolescentibus feminis mandata subjecerit: ut non tam ipse doceret adolescentulas, quam quid a vetulis docerentur, exponeret. Extremo de servis, et per singulas aetates, et conditiones, sic decenter praecepta constituit, ut sermo ejus vitae morumque sit regula. Senes igitur sobrios esse, sive vigilantes, quia νηφάλιοι apud Graecos utrumque sonat: honestos, ut aetatis gravitatem morum gravitas decoret: pudicos, ne in aliena aetate luxurient, ne jam frigido ad libidinem sanguine, exemplo sint adolescentibus ad ruinam. Sanos in fide, de qua fidei sanitate supra diximus. Sanos autem non tantum in fide, verum et in charitate, et in patientia, ut cum primam fidei habuerint sanitatem, audiant a Salvatore: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52). Et alibi: Neque enim in Israel tantum fidem inveni (Matth. VIII, 10). Et propter eamdem fidei sanitatem fiant filii Abrahae, de quo scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Genes. XV, 8). Et Abacuc de hac fidei sanitate commemorans ait: Justus autem ex fide mea vivit [Al. vivet ] (Abac. II, 3). Relege ad Hebraeos Epistolam Pauli apostoli (sive cujuscumque alterius eam esse putas, quia jam inter Ecclesiasticas est recepta), totum illum catalogum fidei enumera, in quo scriptum est: Fide majus sacrificium Abel a Cain obtulit Deo (Hebr. XI, 4 segg.). Et: Enoch translatus est, ne videret mortem; et Noe de his quae necdum videbat, Deo credens fabricatus est arcam, et Abraham in terram quam nesciebat, egressus est. Et ne videretur Scriptura nullum mulieribus fidei exemplum dare, in eadem Epistola scribitur, quia et Sara acceperit virtutem ad recipiendum semen, alieno jam aetatis suae tempore, quia fidelem eum qui repromiserat, arbitrata est. Laudatur ibi fides Isaac, et Jacob, Joseph, Moysi quoque et Rahab, caeterorum, quos melius potest scire, qui ipsam Epistolam legerit. Quomodo est igitur fidei 715 sanitas: ita eadem sanitas et in charitate est. Quis autem sanitatem possidet charitatis, nisi ille qui primum Deum dilexerit ex tota anima sua, et ex toto corde suo, et ex totis viribus suis? Deinde Christi praeceptum audiens in proximum: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. V), diviserit charitatem: quia in his duobus mandatis pendet omnis Lex et Prophetae. Qui habet sanitatem charitatis, non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non inhoneste, non ad iracundiam concitatur, non cogitat malum, non gaudet [ Al. congaudet] super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia praestolatur (I Cor. XIII). Et quia charitas numquam excidit, qui in charitatis est sanitate, numquam et ipse corruit. Siquidem nec tribulatio eum, nec angustia, nec fames, nec persecutio, nec nuditas, nec periculum, nec gladius separare poterit a sanitate charitatis, quam habuerit in Christo Jesu. Quid de gladio et caeteris minoribus loquar, quae non possunt eum dividere, qui sanitatis possidet charitatem: cum nec mors, nec vita, nec angeli, nec principatus, nec praesentia, nec futura, nec fortitudo, nec altitudo, nec profundum, nec alia quaelibet creatura possit separare eum qui habet charitatem sanitatis in Christo Jesu? Si intellecta est a nobis sanitas charitatis, de Scripturis aliquod sumamus exemplum, eorum qui in infirmitate sunt charitatis. Ait Salvator de extremis temporibus: Quia cum multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Calida quippe est charitas in his qui fervent in spiritu: frigens autem et glacialis et gelida in his qui flatus Aquilonis durissimos suscepere. Ab Aquilone enim exardescent mala super omnes inhabitantes terram (Jerem. I, 14). De hoc frigore charitatis et Ammon in sorore sua Thamar obriguerat (II Reg. XIII). Timendum ergo ne forte et nos hac infirmitate charitatis aliquando superemur. Nonnumquam enim evenit, ut primum a nobis in virginem, sive in quamlibet feminam sit sancta dilectio: et cum mollita mens fuerit in affectus, paulatim sanitas charitatis languore pallescat, et infirmari incipiat, et ad extremam mortem diligentem ferat. Unde et Apostolus caute et prudenter Timotheo praecipit, ut exhortetur adolescentulas in omni castitate (I Tim. V). Omnis autem castitas in carne et spiritu et anima est: ne scandalizetur 716 oculus; ne in pulchritudine vultus feminae haerentes pendeamus [ Al. impendeamus ]: ne blanda nos audire verba delectet: ne ad simulatos sermones mens prius dura marcescat. Caveant ergo, ut diximus, tam juvenes quam senes, tam adolescentulae quam vetulae, et omni diligentia custodiant cor suum: ne per sanitatem dilectionis, morbus charitatis introeat, et per amorem sanctum, fiat non sancta dilectio, quae illos pertrahat ad gehennam. Qui sanus est in fide, qui sanus in charitate, sanus quoque sit in patientia: et patientia, quae maxime in tentationibus comprobatur: quia nihil prodest habuisse quae supra enumeravimus, nisi omnes divitiae et mercimonia, quibus onusta navis est, in tempestate serventur, et perflantibus hinc inde ventis, absque naufragio ea, quae bene parta sunt, liberentur. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13).
(Vers. 3 seqq.) Anus similiter in habitu sancto, non incentrices, non vino multo servientes; bene docentes, ut ad castitatem erudiant adolescentulas, ut ament viros suos, ut ament filios: pudicas, castas, habentes domus diligentiam, benignas, subditas viris suis, ut verbum Dei non blasphemetur. Tametsi apostolus Petrus praeceperit, ut viri uxoribus suis tamquam infirmiori vasculo honorem tribuant, non tamen arbitrandum est, quod uxor, quae corporis vasculum habet infirmum, statim et anima infirmior sit. Unde nunc praecipitur eis, ut in ipsis quoque illud Apostoli compleatur: Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9), et dicitur, ut et omnia habeant, quae senibus viris sunt praecepta communiter, in eo scilicet quod ait: Anus similiter, hoc est, ita ut viri senes, in omnibus honestae, sobriae, pudicae, sanae in fide, et charitate, et patientia, et pro sexu suo hoc habeant proprium, ut sint in habitu sancto, sive ut melius legitur in Graeco, ν καταστήματι εροπρεπες, ut ipse quoque earum incessus et motus, vultus, sermo, silentium, quamdam decoris sacri praeferant dignitatem. Et quia hoc genus muliercularum esse solet garrulum, juxta illud: Simul autem et otiosae discunt circumire domos: non solum autem otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V, 13): propterea eas vult esse non incentrices, id est, non accusatrices, non tales quae ut aliis placeant, de aliis detrahant. Aut certe quia ipsae717 adolescentiam jam transgressae sunt, de adolescentularum aetatibus disputent, et dicant: Illa sic ornatur, illa sic comitur, sic illa procedit: amat illum, amatur ab illo: cum etiam si haec vera sint, non tam apud caeteros debeant accusare, quam ipsam secrete Christi charitate corripere, et magis docere ne faciat, quam in publico accusare quod fecerit. Solent hae aetates, quia corporis frixere luxuria [ Al. luxuriam] (licet sint plurimae, quae nec canos suos erubescant, et ante gregem nepotum trementes virgunculae componantur), vino se dedere pro libidine; et cum inter pocula sibi prudentes visae fuerint et facundae, morum quasi austeritatem assumere, loquentes hoc quod sibi videntur esse, et non recordantes illud quod fuerunt. Et a vini ergo nimio potu anus prohibeantur, quoniam quod in adolescentibus libido, hoc in senibus ebrietas est. Aut quomodo potest docere anus adolescentulas castitatem, cum si ebrietatem vetulae mulieris adolescentula fuerit imitata, pudica esse non possit? Signanter autem expressit: Non vino multo servientes. Servitus enim quaedam est et extrema conditio, vino sensus hominis occupari, et non suum esse, sed vini. Quia igitur docuit quales primo anus deberent esse, et post illa quae cum senibus viris habent communia, etiam propria earum exposuit, ut honesto et sancto habitu, et omni decore sint plenae: nec accusatrices, nec aliis detrahentes, nec vino sensibus occupatis. Nunc consequenter doctrinae eis frena permittit, ut cum tales fuerint, docendi habeant libertatem, ut scilicet doceant ea quae bona sunt. Licet enim in alio loco dixerit: Docere autem mulieribus non permitto (I Tim. II, 12), sic intelligendum est, ut in viros sit illis doctrina sublata. Caeterum adolescentulas doceant, quasi filias suas. Primum castitatem: quia adversus hanc magis in aetate florenti pugnat inimicus, et virtus ejus omnis contra feminas in umbilico 718 ventris est: deinde ut ament viros suos, diligant filios. Quae doctrina est amare viros; cum hoc non in eloquio docentis, sed in corde amantis sit constitutum? Vult eas amare viros suos caste: vult inter virum et mulierem esse pudicam dilectionem, ut cum pudore, et verecundia, et quasi necessitate sexus, reddat potius debitum viro quam ipsa exigat ab eo, et opera liberorum ante oculos Dei et angelorum perpetrare se credat: ita nec illa erubescet etiam secretum cubile, et noctis tenebras, et clausum cubiculum suum, cum omnia patere Dei oculis cogitarit. Filios autem ita diligunt, si eos in Dei erudiant disciplina. Caeterum nolle eos contristare docendo quae bona sunt, et libertatem tribuere peccandi [ Al. peccati], non est amare filios, sed odisse. Erudiantur quoque adolescentulae, ut domus habeant diligentiam. Et quia poterat evenire, ut diligentia domus cum austeritate regeretur, et per hoc Apostoli praeceptum, matrona severior fieret in servulos: ideo copulavit, benignas: ut tunc se crederet mariti bene domum regere, si cum benignitate imperet servulis, non in terrore. Necnon et subditas viris suis: ne forte divitiis et nobilitate perflatae Dei sententiae non meminerint, per quam subjectae sunt viris. Ait quippe ad mulierem: Ad virum tuum conversio tua; et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). In quo sanctae Scripturae consideranda prudentia est: quia non viro hoc Dominus sit locutus, et dixerit:Dominaberis uxori tuae; sed ipsi mulieri, ut illi praemium relinqueret obsequelae, dum in potestate ejus est, si Dei velit obedire praeceptis, servite viro et marito esse subjecta, ut quodammodo esset libera servitus, et dilectione plena, ideo serviens est viro, dum eum metuit offendere. Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Et cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus: quaecumque 719 uxor non subjicitur viro suo, hoc est capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir si non subjiciatur Christo capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur: vel dum contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur: vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae, ea quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta, viro imperare desiderat. cum etiam gentiles feminae viris suis serviant communi lege naturae.
(Vers 6 seqq.) Juvenes similiter exhortare, ut pudici sint in omnibus: teipsum exemplum praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate et castitate, in sermone sano et irreprehensibili: ut qui ex adverso est, revereatur, nihil habens de nobis dicere mali. Sicut in eo quod supra praeceperat, dicens: Anus similiter in habitu sancto, similitudinem anuum dixeramus, ad senes esse referendam: ita nunc in eo quod intulit: Juvenes similiter hortare, ut pudici sint, similitudinem juvenum ad anus, et per anus ad senes arbitramur aptandam: ut senum habeant sobrietatem, et honesti sint et pudici, et sani in fide, et charitate, et patientia. Anuum autem in habitus sanctitate [ Al. habitu sanctitatem], ut non sint accusatores, non vino multo servientes, bene docentes, et caetera. Proprium autem adolescentulorum hoc posuit, ut pudici sint in omnibus, tam scilicet mente, quam corpore: tam opere, quam cogitatione, ut nulla sit in adolescente suspicio turpitudinis. Et licet quidam de Latinis ita existiment legendum: Juvenes similiter hortare ut pudici sint, et postea inferant, in omnibus teipsum formam praebens bonorum operum: tamen sciamus, in omnibus, ad superiora esse referendum, id est, hortare ut pudici sint in omnibus. Sciendum quoque est quod continentia non solum in carnis opere et animi concupiscentia; sed in omnibus rebus necessaria sit: ne honores indebitos appetamus: ne accendamur avaritia: ne ulla passione superemur. Teipsum, inquit,formam praebens bonorum operum. Nihil prodest aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus exemplo docuerit, quam verbo. Denique qui impudicus est, 720 quamvis disertus sit, si ad castitatem audientes cohortetur, sermo ejus infirmus est, et auctoritatem non habet cohortandi. Et econtrario quamvis sit rusticanus et tardus ad loquendum, si castus fuerit, exemplo suo homines potest ad vitae similitudinem impellere. Quod autem ait, in incorruptione, sic accipiendum, quod incorruptio proprie virginitatem sonet. Denique qui virgines sunt, vulgo incorrupti appellari solent; et qui virgines esse desierint, corrupti nominantur; et dicimus, illa quae fuit olim virgo, corrupta est. Unde et Titum existimo, priusquam carnis opere occuparetur, Evangelio credentem accepisse baptisma, et virginem permansisse, et nunc ab Apostolo, ut in incorruptione formam sui praebeat commoneri: quam quidem incorruptionem in Timotheo non videmus. Nam cum ei diceret: Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed forma esto fidelium [Al. filiorum] in sermone, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV, 12), de incorruptione tacuit, et tantum posuit castitatem. Castitas autem et in coelibatu absque virginitate intelligi potest. Nisi forte castitatem accipiamus in mente, incorruptionem vero in corpore, juxta illud quod alibi in virginis definitione scribitur: Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII). Et ipse nunc consequenter adjunxit: in doctrina, in incorruptione, in pudicitia. Possemus [ Al. possumus] et pudicitiam, et incorruptionem etiam in doctrinae integritate interpretari: nisi quod specialiter sequitur, sermone sano et irreprehensibili, proprium haberet super doctrinae institutione praeceptum. Quod autem ait, sermone irreprehensibili, non quod ullus tantae facundiae et prudentiae sit, ut a nemine reprehendatur (reprehenduntur quippe et apostoli et evangelistae ab haereticis et gentibus), sed quod nihil dignum reprehensione dicat aut faciat, licet adversarii sint ad reprehendendum parati. Et quia sunt multi non subditi, vaniloqui et mentium deceptores, qui oderunt in portis arguentem, et sermonem sanctum abominantur, propterea exemplum nos in omnibus praebeamus in doctrina, in integritate, 721 in pudicitia, in sermone sano et irreprehensibili: ut adversarii vitae et doctrinae nostrae sanitate perterriti, non audeant accusare, hoc est, nihil verisimile in accusatione confingere. Et revera usque hodie videmus nonnullos in Ecclesiis (quamquam haec rara avis sit) tantae gravitatis continentiaeque esse, ut etiam ab adversariis habeant testimonium, et dicatur, vir magnus est ille, et sanctae conversationis, probisque moribus, nisi esset haereticus. Nemo est enim tam immoderatae impudentiae, ut solis radios possit accusare tenebrosos, et clarum lumen caligine noctis offundere. Unde et Apostolus haec eadem praecavens ait: Ut auferam occasionem his qui volunt occasionem (II Cor. XI, 12). Potest autem is qui ex adverso est, et diabolus intelligi, qui accusator est fratrum nostrorum, ut Joannes Evangelista praedicat: qui cum nihil habuerit mali quod nobis objiciat, erubescit, et criminator non poterit criminari. Diabolus autem in Latina lingua criminatorem sonat.
(Vers. 9, 10.) Servi dominis suis subditi sint in omnibus: sint placentes, non contradicentes, non furantes; sed omnem fidem ostendentes bonam, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Quoniam Dominus et Salvator noster, qui in Evangelio ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), nullam conditionem, aetatem, sexum, a beatitudine arbitratur alienum: propterea nunc Apostolus et servis praecepta constituit, scilicet ut parti Ecclesiae membrisque corporis Christi. Et quomodo superius senes, anus, adolescentulas, juvenes, quid Titus erudire deberet edocuit: ita nunc servis apta praecepta constituit. Primum ut subditi sint dominis suis in omnibus. In his autem omnibus, quae non sunt contraria Deo: ut si dominus ea jubet quae non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciatur servus domino. Sin vero contraria praecipit, magis obediat spiritus, quam corporis domino. Diligenter attendite quomodo congrua personis praecepta decernat. Servi, inquit, dominis suis subditi sint in omnibus (Ephes. VI, 5). In alio loco disputans de filiis, ait: Filii, obedite parentibus (Coloss. III, 20). Filios quippe decet parentibus obedire: servos vero imperanti domino esse subjectos. Nec illud putemus722 esse contrarium, quod in alia Epistola: Mulieres, ait, subjectae sint viris (Ephes. V, 22; Coloss. III, 18), et in hac subjectas viris suis asseruit uxores, quasi eodem verbo et in servis, et in uxoribus usus sit. Quodammodo enim maritus uxoris est dominus. Ipse, inquit, dominabitur tui (Genes. III, 16). Erat et Salvator subjectus parentibus suis (Luc. II), sed cum adhuc duodecim esset annorum, et nihil differret a servo, Dominus omnium: necdum enim ad perfectam viri aetatem quae posset haereditatem capere, pervenerat. Sed et alibi de eo scriptum est: Quia cum subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse filius subjicietur ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Subjicientur autem ei omnia, cum dixerit, Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1). In subjectis servis Dominus subjicitur. Et quomodo pro nobis dicitur esse maledictum, cum non sit maledictum, sed vera benedictio: ita pro nobis, vel subjectus scribitur, vel non subjectus: si aut subditi fuerimus Deo, aut non subditi. Quidam hunc locum ita legunt: Servi dominis suis subditi sint, et postquam huc usque distinxerint, inferunt, in omnibus placeant: cum in Graeco alius sit ordo lectionis, id est, servi dominis suis subditi sint in omnibus; ut sequatur, εαρέστους εναι: quod nos licet non plene, tamen ex parte aliqua interpretari possumus, ut complaceant sibi: ne videlicet super conditione sua videatur eis Dei iniqua sententia. Sed quomodo pauper juxta mensuram suam salvari potest; et mulier in sexus infirmitate a regno Dei non excluditur, et omnis conditio secundum ordinem suum beatitudinem capere potest: ita et servi complaceant sibi quod servi sint: et non idcirco putent Deo se servire non posse, quia subjecti sint hominibus; sed in eo magis placere voluntati Dei, si et dominis suis subditi fuerint in omnibus, et complacuerint sibi in conditione sua; et quod deinceps Apostolus praecipit exsequantur, ut non sint contradicentes, non furantes. Vel maximum servorum vitium est, dominis contradicere, et cum aliquid jusserint, secum mussitare. Itaque Titum commonet, ut per doctrinam sanam ab his qui Christiani servi sunt, istiusmodi auferat passionem. Si enim quae dominus 723 imperat necesse habet servus implere: cur hoc ipsum non cum bona faciat voluntate; sed et dominum offendat, et tamen faciat quod jubetur: maxime cum et Deus ad aquam contradictionis offensus sit? Et in alio loco de murmurante populo loquatur: Desinat a me murmuratio eorum, et non morientur (Num. XIV). Post contradictionem et aliud servorum vitium doctrina Christi corrigat, ne fures sint. Fur autem non solum in majoribus, sed etiam in minoribus judicatur. Non enim id quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione et adulterio, non idcirco diversa sit fornicatio aut adulterium, si pulchra, vel dives, deformis aut pauper, meretrix vel adultera sit: sed qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio, vel adulterium. Ita et in furto, quantumcumque servus abstulerit, furti crimen incurrit. Unde et in Moysi lege fures nonnumquam septuplum, nonnumquam quadruplum reddere compelluntur, et interdum obtruncatur, interdum venditur fur ipse pro furto, de quibus nuper vobis in Levitico exposuisse me memini. Si autem hoc prohibetur in servo, quanto magis in libero: ne aut judex rapiat, aut miles non contentus stipendiis suis aliena devastet? Pulchre quidam vir apprime gravis, cum ei cujusdam judicis laudaretur integritas, et diceret de eo ille qui laudabat, Non est fur: respondit, Optimum servum faceret, si nec fugitivus esset: intantum furti suspicio ab omni libero debet esse aliena. Sint itaque servi subditi dominis suis in omnibus, sint complacentes conditioni suae: ut non ferant aspere servitutem, non contradicant dominis, non furentur, et post haec in omnibus fidem bonam ostendant, ut doctrinam Salvatoris Dei nostri ornent in omnibus. Si enim apud carnales dominos in minimo fideles fuerint, incipient eis apud Deum majora committi. Ornat autem doctrinam Domini, qui ea quae conditioni suae apta sunt, facit. Et e diverso confundit eam, qui non est subjectus in omnibus, cui conditio sua displicet, qui contradictor atque fraudator in nullo fidem bonam ostendit. Quomodo enim potest [ Al. poterit] fidelis esse in substantia Dei, qui carnali domino fidem exhibere non potuit?
724 (Vers. 12 seqq.) Illuxit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, pudice, et juste, et pie vivamus in hoc soeculo: exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum egregium, aemulatorem bonorum operum. Post catalogum doctrinae ad Titum, quid senes, quid anus, quid adolescentulas et juvenes, quid ad extremum servos erudire deberet, recte nunc intulit. Illuxit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus. Non est enim aliqua differentia liberi et servi, Graeci et barbari, circumcisi, et habentis praeputium, mulieris et viri: sed cuncti in Christo unum sumus, universi ad Dei regnum vocamur, omnes post offensam Patri nostro reconciliandi sumus; non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris: vel quod Dei Patris vivens et subsistens gratia ipse sit Christus: vel quod Christi Dei Salvatoris haec sit gratia · et non nostro merito salvati simus, secundum illud quod in alio loco dicitur: Pro nihilo salvabis eos (Psal. LV, 8). Quae gratia omnibus hominibus ideo illuxit, ut erudiret nos abnegantes impietatem et saecularia desideria, pudice, et juste et pie vivere in hoc saeculo. Quid sit autem abnegare impietatem, et saecularia desideria, ex eo quod supra exposuimus, Deum confitentur se nosse, factis autem negant, intelligi posse confido, et per contraria disserta contraria. Saecularia ergo desideria sunt, quae a mundi istius principe suggeruntur: et cum sint saeculi, cum saeculi hujus nube pertranseunt. Nos autem cum pudice et juste, nec corpore scilicet, nec mente peccantes, vixerimus in Christo, pie quoque vivemus in hoc saeculo: quae pietas exspectat beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Sicut enim impietas magni Dei reformidat adventum, ita secura de opere suo, et de fide illum pietas praestolatur. Ubi est serpens Arius? ubi Eunomius coluber? Magnus Deus Jesus Christus, Salvator dicitur, non primogenitus omnis creaturae, non Verbum Dei et sapientia; sed Jesus Christus: quae vocabula assumpti hominis sunt. Neque vero alium Jesum Christum 725 alium Verbum dicimus, ut nova haeresis calumniatur: sed eumdem et ante saecula, et post saecula, et ante mundum, et post Mariam: immo ex Maria, magnum Deum appellamus Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui dedit semetipsum pro nobis, ut pretioso sanguine suo nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum περιούσιον (ita quippe habetur in Graeco) et bonorum operum faceret aemulatorem. Saepe mecum considerans quid sibi vellet verbum περιούσιον, et a sapientibus saeculi hujus interrogans si forte alicubi legissent, numquam invenire potui qui mihi quid significaret, exponeret. Quamobrem compulsus sum ad vetus instrumentum recurrere, unde arbitrabar et Apostolum sumpsisse quod dixerat. Hebraeus enim ex Hebraeis, et secundum legem Pharisaeus, utique id ponebat in Epistola sua, quod in veteri Testamento legisse se noverat. In Deuteronomio itaque reperi: Quoniam populus sanctus tu Domino Deo tuo, et in te complacuit Domino Deo tuo; ut esses ei in populum περιούσιον, ex omnibus populis qui sunt super faciem terrae (Deut. VII, 6). Et in centesimo tricesimo quarto Psalmo, ubi nos habemus, Psallite nomini ejus, quoniam suave est: quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessione sibi (Ps. CXXXIV, 3, 4): pro eo quod est, in possessione, in Graeco scriptum est, ες περιουσιασμν, quod quidem 726 Aquila et quinta Editio, ες περιούσιον expresserunt. Septuaginta vero et Theodotio, περιουσιασμν transferentes, commutationem syllabae fecere, non sensus. Symmachus igitur pro eo quod est in Graeco περιούσιον, in Hebraeo, SGOLLA ( ), expressit ξαίρετον, id est, egregium, vel praecipuum: pro quo verbo in alio volumine Latino sermone utens, peculiarem interpretatus est. Recte igitur Christus Jesus, magnus Deus noster atque Salvator, redemit nos sanguine suo, ut sibi Christianum populum peculiarem faceret, qui peculiaris tunc esse posset, si bonorum operum aemulator existeret. Unde et illud quod in Evangelio secundum Latinos interpretes scriptum est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11), melius in Graeco habetur panem nostrum πιούσιον, id est, praecipuum, egregium, peculiarem, eum videlicet qui de coelo descendens, ait: Ego sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 5). Absit quippe ut nos, qui in crastinum cogitare prohibemur, de pane isto qui post paululum concoquendus et abjiciendus est in secessum, in prece Dominica rogare jubeamur. Nec multum differt inter πιούσιον et περιούσιον: praepositio enim tantummodo est mutata, non verbum. Quidam πιούσιον existimant in oratione Dominica panem dictum, quod super omnes οσίας sit, hoc est, super universas substantias. 727 Quod si accipitur, non multum ab eo sensu differt quem exposuimus. Quidquid enim egregium est et praecipuum, extra omnia est, et super omnia.
(Vers. 15.) Haec loquere et exhortare, et increpa cum omni imperio. Tria posuit, loquere, exhortare, et increpa. Et quidem in eo quod ait, loquere, ad doctrinam videtur esse referendum. Quod vero intulit,exhortare, id est, παρακάλει, aliud quoddam in Graeco significat quam in Latino: παράκλησις quippe magis consolationem quam exhortationem sonat. Hoc verbum et superius de adolescentibus est locutus:Juvenes similiter consolare, pudicos esse in omnibus. De quo nos in suo loco ita ut in Latino legitur, quasi exhortare scriptum esse, expressimus. Consolatur igitur audientem, qui dicit: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo (I Cor. V, 20), et seipsum humiliat et subjicit, ut lucrifaciat quem consolatur. Quod vero tertium est, increpa, consolationi mihi videtur esse contrarium, ut quicumque consolationem contempserit, increpatione sit dignus, et mereatur audire: Obliti estis consolationis, quae vobis ut filiis loquitur. Ad Timotheum quoque alteram consolationem, et increpationem alteram legimus, dicente Apostolo: Insta opportune, importune, argue, increpa, consolare (II Tim. IV, 2). Et ibi quidem increpatio ante assumitur, et postea consolatione severitas temperatur. Hic vero ante vult discipulos consolari, et si non profecerint consolando, tunc corripi, et corripi cum omni imperio. Sic enim intelligo hoc quod dictum est: Increpa cum omni imperio, ut specialiter ad increpationem, et non ad duo superiora in commune referatur. Neque enim convenit dicere, consolare cum omni imperio, et loquere cum omni imperio, sed tantummodo, increpa cum omni imperio.
Nemo te contemnat. Existimet aliquis hoc ipsum nunc ad Titum scribi quod ad Timotheum dictum est: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 14). Nos vero juxta Graeci sermonis differentiam, aliud putamus significare περιφρονείτω, quod hic scribitur, et aliud καταφρονείτω, quod ad Timotheum dictum est, 728 et praepositiones περ, vel κατ, sensum facere diversum. Quod autem non fortuito, et ut libet, Paulus apostolus, non solum nominibus et verbis, verum etiam praepositionibus diversis utatur pro varietate causarum, perspicuum fieri poterit ex eo quod ait: Mulier enim ex viro, vir vero per mulierem (II Cor. XI, 12). Et alibi: Quia ex eo et per eum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Nec non et illud, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem (Galat. I, 1). Existimamus itaque καταφρόνησινad contemptum proprie pertinere, vel cum quis inter eculeum laminasque distentus, contemnit dolorem, et nec judicis comminationem, nec circumstantis populi fremitum pertimescit: sed pro confessione martyrii, universa supplicia contemnit et despicit. Econtrario autem est et malus contemptus, de quo et Abacuc, Spiritu sancto in se loquente, testatur: Videte contemptores: et inspicite et admiramini mirabilia, et disperdimini (Abac. I, 5). Juxta quod ad Timotheum quoque scriptum diximus: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12), id est, Nolo te talem exhibeas ut possis ab aliquo merito contemni.Περιφρόνησις autem illud sonat, sicut Stoici tamen asserunt, qui distinguunt inter verba subtiliter, cum qui confidens sibi, se alio esse meliorem, despicit eum quem inferiorem putat, et super, id est, plus sapiens, humiliorem existimat dignum esse contemptu. Tale quid intumescens superbiae vanitate, et coelum ipsum, solemque despiciens apud Graecos quidam dixisse deluditur: εροβατ κα περιφρον τν λιον, quod nos Latine possumus dicere, Scando per aerem, et pluris me novi esse novi esse quam solem. Περιφρόνησις ergo, quae nunc ad Titum ponitur, illum sensum habet: Nemo eorum qui in Ecclesiis sunt, te segniter agente sic vivat, ut se putet esse meliorem. Qualis enim aedificatio erit discipuli, si se intelligat magistro esse majorem? Unde non solum episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere providere ut cunctum populum cui praesident, conversatione et sermone praecedant: verum et inferior gradus, exorcistae, lectores, aeditui, et omnes omnino qui domui Dei serviunt. Quia vehementer Ecclesiam Christi 729 destruit, meliores laicos esse quam clericos.
(Cap. III.--Vers. 1, 2) Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, obedire: ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigosos esse: esse modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Tale quid et ad Romanos scribitur: Omnis anima potestatibus superioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Quod quidem praeceptum, et hic, et ibi propterea puto editum, quia Judae Galilaei per illud tempus dogma adhuc vigebat, et habebat plurimos sectatores, cujus et in Actibus Apostolorum fit mentio, Scriptura referente: Ante hos enim dies surrexit Theodas, dicens, quemdam se esse magnum: cui appositi sunt viri quasi tria millia (Actor. V, 36); et, post hunc surrexit in diebus census Judas Galilaeus: qui inter caetera hoc quasi probabile proferebat ex Lege, nullum debere Dominum nisi solum Deum vocari: et eos qui ad templum decimas deferrent, Caesari tributa non reddere. Quae haeresis intantum creverat, ut etiam Pharisaeorum et multam partem populi conturbaret: ita ut ad Dominum quoque nostrum referretur haec quaestio: Licet Caesari dare tributum, an non (Mat. XXII, 17)? Quibus Dominus prudenter, cauteque respondens ait: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21). Cui responsioni Paulus apostolus congruens, docet principatibus et potestatibus credentes debere esse subjectos. ρχα quippe quae leguntur in Graeco, magis principatus quam principes sonant: et ipsam significant potestatem, non eos qui in potestate sunt homines. Sed quia dixerat, Admone illos, principatibus et potestatibus subditos esse: poterat his qui tormenta formidant, occasio ad negandum dari: juxta Apostoli dictum se assererent principatibus et potestatibus esse subjectos, et facere quod juberent; propterea subjecit: Obedire ad omne opus bonum.Si bonum est quod praecipit imperator et praeses, jubentis obsequere voluntati. Sin vero malum, et contra Deum sapit: responde ei illud de Actibus apostolorum: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Hoc ipsum et de servis intelligamus apud dominos, et de uxoribus apud viros, et de filiis apud parentes, quod in illis tantum debeant dominis, viris, parentibus esse 730 subjecti, quae contra Dei mandata non veniunt. Quod vero sequitur: Paratos esse, dupliciter legendum, ut vel subaudiatur, ad omne opus bonum paratos esse: vel certe cum superioribus copulato hoc quod ait, obedire ad omne opus bonum, et hucusque finito, quasi aliud proprium et speciale praeceptum sit, paratos esse, juxta illud quod in Levitico scriptum est: Hircum qui emittitur maledicta populi sustinentem, tradi in manus hominis parati (Levit. XVI, 21). Si quis ergo paratus est, ut ποπομπαον teneat, et educat [ Al. deducat] illum in desertum, et ibi eum disperdat, et quantum in se est, sorte maledictionis exterminet, is cum obedierit, omni operi bono etiam paratus erit. Potest autem et aliter accipi, paratos esse: ut omnia quaecumque evenire possunt, sibi in animo praefigurent: et cum acciderint, nihil quasi novum sustineant, sed eis praeparata sint omnia. Neminem quoque, blasphemare, non simpliciter accipitur. Nec enim ait, neminem hominem blasphemare: sed absolute, neminem: non angelum, non aliquam creaturam Dei. Omnia quippe quae a Deo facta sunt, valde bona sunt. Quando Michael archangelus cum diabolo disputabat de Moysi corpore, non fuit ausus inferre judicium blasphemiae, sed dixit, imperet tibi Deus (Jud. IX). Si igitur Michael non fuit ausus diabolo, et certe maledictione dignissimo, judicium inferre blasphemiae: quanto magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur diabolus maledictum: sed per archangeli os blasphemia exire non debuit. Relege veteres libros, et vide quae tribus in mente Garizin constitutae sint, ut benedicerent populo, et quae in monte altero, ut maledicerent. Ruben, qui maculaverat thorum parentis, et Zabulon novissimus filius Liae, et ancillarum liberi, in monte Ebal [ Al. Eliel] ponuntur, ut maledicant eis qui maledictione sunt digni (Deut. XXVII). Longum est si nunc enumerem quomodo Jacob, qui ad benedictionem vocaverat filios (Genes. XLIX, 1), dicens: ut benedicam vobis, postea quasi in benedictione consociet, maledictus furor eorum, quia procax: et ipse Dominus loquatur in Genesi: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Hoc nunc tantum dixisse sufficiat, quod blasphemare Christi discipulos non oportet: nec quod additur, esse litigiosos. 731 Si enim sumus filii pacis, et volumus super nos pacem requiescere, et accessimus ad Jerusalem coelestem, quae ex pace nomen accepit, cum his qui oderunt pacem, habeamus pacem: et quantum in nobis est cum omnibus hominibus pacati simus: non solum cum modestis, sed etiam cum rixosis; quia nulla virtus est ferre mansuetos: locumque demus irae, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines: non quod vanae gloriae desiderio nos esse mansuetos omnibus hominibus ostendere debeamus: sed dum omnes ferimus, et injuriae vicem non rependimus, ipsa opera notiora universis fiant. Potest aliquis ob jactantiam et opinionem vulgi auramque popularem simulare apud quosdam mansuetudinem, et fingere bonitatem. Sed ubi non est vera et genuina et solida mansuetudo, nescio an eum esse mansuetum possit omnibus persuaderi.
(Vers. 3 seqq.) Fuimus enim aliquando et nos stulti, inobedientes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et in invidia agentes, odiosi, odientes alterutrum. Cum autem bonitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei: non ex operibus justitiae, quae fecimus nos; sed secundum misericordiam suam salvavit nos, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit super nos opulenter per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati illius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Quaerat aliquis quomodo Paulus fuerit stultus, incredulus, errans, et serviens variis desideriis et voluptatibus in malitia, et in invidia, odiosus, et odiens, antequam Salvatoris nostri bonitas atque clementia per lavacrum secundae regenerationis eum salvum faceret: non ex justitiae operibus quae fecerat, sed ex misericordia sua, effuso abundanter et large super apostolos atque credentes per Jesum Christum Spiritu sancto: ut haereditatem gratiae consecuti, spem vitae in perpetuum possiderent. Et certe legimus eum secundum justitiam quae in Lege est sine querela fuisse circumcisum octava die (Philipp. III, 5): Hebraeum ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeum, de tribuBenjamin, eruditum ad pedes Gamalielis, et ab infantia sacris Litteris institutum (Actor. XXII). Ad quod respondetur, 732 Judaeos qui ante adventum Salvatoris et passionem ejus, et resurrectionem in Lege versati sunt, licet non plenam, attamen aliqua ex parte habuisse justitiam: sicut Simeon quoque et Anna prophetissa in templo Dei serviens est reperta. Postquam vero populus conclamavit, Crucifige, crucifige eum; non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15): et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Mat. XXV, 27), et ablatum est ab eis regnum Dei, et traditum genti facienti fructus ejus: ex eo tempore qui in Christum non credidit, fuit stultus, errabundus, incredulus, et serviens variis voluptatibus. An non nobis [ Al. vobis] videtur Paulus fuisse stultus, quando habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam; et persequebatur Ecclesiam: et lapidantium Stephanum vestimenta servabat? cum in tantum odii contra Salvatorem instigatus exarserit, ut litteras a sacerdotibus acciperet, pergens Damascum ad eos qui in Christum crediderant vinciendos? Aut ullas poterat habere virtutes sine virtute Dei Christi Jesu, aut aestuantem flammam restinguere voluptatum, cum non esset templum Dei? Quae autem major potest esse malitia et invidia, quam contra absentes epistolas sumere, et ubique Christi vastare discipulos; nolle ipsum salvum fieri: et caeteris qui salvi esse poterant, invidere: odisse Christianos et consequenter ab omnibus odium promereri? Quis autem major error, et in obedientia, et vecordia, quam postquam respiravit dies, et praeterierunt umbrae, Legem abolitam velle servare, et dicere: Ne attrectaveris, ne contigeris, ne gustaveris, et apparente solido cibo et virili, infantiae lacte cupere potari? Diligentius attendamus, et inveniemus in praesenti capitulo manifestissimam Trinitatem. Benignitas quippe atque clementia Salvatoris nostri Dei, non alterius quam Dei Patris, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus sancti, quem effudit super nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, justificavit nos in vitam aeternam. Salus credentium, mysterium Trinitatis est. Alii hunc locum ita intelligunt, ut non de Paulo et apostolis, sed sub apostolorum persona, de aliis dictum putent: ut quomodo sub persona sua, et Apollo, et Cephae de dissensione et schismate, quod arguebat in Corinthiis 733 est locutus: ita etiam in praesenti loco, se et apostolos nominans, omnes qui in Christo crediderant, quales fuerint ante regenerationem lavacri vitalis, ostenderit. Simul autem et humilitas ejus est admiranda, quod qui omnem humilitatem [ Al. utilitatem] justitiamque Legis quasi quisquilias et purgamenta contempsit, recte se sine Christo vitiis omnibus servisse memorarit.
(Vers. 8.) Fidelis sermo, et de his volo te confirmare [Al. affirmare], ut curam habeant bonis operibus praeesse qui credunt in Domino. Haec bona sunt, et utilia hominibus. Hoc quod ait, fidelis sermo, ad superiora jungendum est, in quibus praemiserat, ut justificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Dignus enim fide super haereditate Dei sermo, et super spe vitae aeternae. Unde oportet de his non dubium, non timentem et ipsum credere, et ut credant caeteri, confirmare, non solum autem hoc, sed et hoc eum caeteris his, qui voluerint credere, confirmandum est: quapropter ait: et de his volo te confirmare. Qui autem ista vere esse crediderint, necesse est curam habeant bonorum operum, per quae haereditas Dei, et spes vitae praeparatur aeternae. Et pulchre ut majorem fidem faceret, non dixit, qui credunt hominibus, sed qui credunt Deo. Necesse est enim, ut curam bonorum operum habeant, quae adimpleta, et omni studio perpetrata, sunt bona utiliaque credentibus.
(Vers. 9.) Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas quae veniunt ex Lege, devita: Sunt quippe inutiles et vanae. Quia multiplices et diversae sunt quaestiones, propterea Salomon de his qui quaerunt Deum, locutus est, dicens: Recte autem quaerentes eum, invenerunt pacem (Prov. VIII, 35). Qui igitur Deum non recte quaerunt, pacem invenire non possunt. Plurima exempla sunt quaerentium non recte Deum. Judaei prave quaerunt Deum, sperantes se eum invenire posse sine Christo. Haeretici, vano sermonum strepitu concrepantes, quaerunt quem invenire non possunt. Philosophi quoque et barbari de Deo varia sentientes, quaesierunt Deum. Sed quia non recte quaesierunt, fuerunt eorum fatuae quaestiones, putantium Deum humanis sensibus posse comprehendi. Ab his igitur Paulus nos revocat quaestionibus. Caeterum ad sapientes, et quae Scripturarum auctoritate 734 sunt fultae, magis cohortatur et provocat, praeceptorum non nescius Salvatoris, in quibus ait: Quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, petite et dabitur vobis. Omnis enim qui quaerit invenit [Al. inveniet], et qui petit accipit [Al. accipiet], et qui pulsat aperietur ei (Luc. XI,); modo non sit corpus nostrum subditum peccatis, et ingredietur in nos sapientia. Exerceatur sensus, mens quotidie divina lectione pascatur: et quaestiones nostrae stultae non erunt quaestiones. Quod autem ait: Genealogias et contentiones et rixas, quae veniunt ex Lege, devita, proprie pulsat Judaeos, qui in eo se jactant et putant Legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum: quae quia barbara sunt, et etymologias eorum non novimus, plerumque corrupte proferuntur a nobis. Et si forte erraverimus [ Al. erravimus] in accentu, in extensione et brevitate syllabae, vel brevia producentes, vel producta breviantes, solent irridere nos imperitiae, maxime in aspirationibus et quibusdam cum rasura gulae litteris proferendis. Hoc autem evenit quod LXX interpretes, per quos in Graecum sermonem Lex divina translata est, specialiter HETH litteram et AIN, et caeteras istiusmodi (quia cum duplici aspiratione in Graecam linguam transferre non poterant) aliis litteris additis expresserunt. Verbi causa, ut Rahel, Rachel dicerent: et Jeriho, Jericho: et Hebron, Chebron:et Seor, Segor: in aliis vero eos conatus iste deficit [ Al. defecit]. Nam nos et Graeci unam tantum litteram s, habemus, illi vero tres, SAMECH, SADE, et SIN: quae diversos sonos possident. Isaac et Sion per SADE scribitur: Israel per SIN, et tamen non sonat hoc quod scribitur. Seon, rex Amorrhaeorum, per SAMECH litteram et pronuntiatur et scribitur. Si igitur a nobis haec nominum et linguae idiomata, ut videlicet barbara, non ita fuerint expressa, ut exprimuntur, ab Hebraeis, solent cachinnum attollere, et jurare se penitus nescire quod dicimus. Unde et nobis curae fuit omnes veteris Legis libros, quos vir doctus Adamantius in Hexapla digesserat, de Caesariensi bibliotheca descriptos, ex ipsis authenticis emendare, in quibus et ipsa Hebraea propriis sunt characteribus verba descripta; et Graecis litteris tramite expressa vicino. Aquila etiam et Symmachus, Septuaginta quoque et Theodotio suum ordinem tenent. Nonnulli 735 vero libri et maxime hi qui apud Hebraeos versu compositi sunt, tres alias editiones additas habent: quam quintam, et sextam, et septimam translationem vocant: auctoritatem sine nominibus interpretum consecutas. Haec immortale illud ingenium suo nobis labore donavit, ut non magnopere pertimescamus supercilium Judaeorum; solutis labiis, et obtorta lingua, et stridente saliva, et rasa fauce gaudentium. Est et illis alia occasio superbiae, quoniam sicut nos qui Latini sumus, Latina nomina et origines de lingua nostra habentia [ Al. trahentia], facilius memoriae tradimus: ita illi a parva aetate, vernacula sui sermonis vocabula penitissimis [ Al. peritissimis] sensibus imbiberunt: [ Al. imbuerunt [et ab exordio Adam usque ad extremum Zorobabel, omnium generationes ita memoriter velociterque percurrunt, ut eos suum, putes referre nomen. Hoc nos qui aut alias litteras didicimus, aut certe sero credidimus in Christum, aut etiam si infantes sumus Ecclesiae mancipati, magis Scripturarum sensum quam verba sectamur: si forte non ita [ Al. tacet ita] novimus, putant se in nominibus referendis, et in supputatione annorum, et in nepotibus et abnepotibus, avis, proavis, et atavis, doctiores. Audivi ego quemdam de Hebraeis, qui se Romae in Christum credidisse simulabat, de genealogiis Domini nostri Jesu Christi, quae scripta sunt in Matthaeo, et Luca facere quaestionem; quod videlicet a Salomone usque ad Joseph, nec numero sibi, nec vocabulorum aequalitate consentiant: qui cum corda simplicium pervertisset quasi ex adytis et oraculo deferebat quasdam, ut sibi videbatur, solutiones, cum magis debuerit justitiam et misericordiam, et dilectionem Dei quaerere, et post illa, si forte occurrisset, de nominibus et numeris disputare. Satis forsitan de Hebraeorum supercilio et plusquam necesse fuerit dixerimus: sed occasio nobis data est, de genealogiis et contentione et rixis, quae ex Lege veniunt, disserendi. Dialectici, quorum Aristoteles princeps est, solent argumentationum retia tendere, et vagam rhetoricae libertatem 736 in syllogismorum spineta concludere. Hi ergo qui in eo totos dies et noctes terunt, ut vel interrogent, vel respondeant, vel dent propositionem, vel accipiant, assumant, confirment, atque concludant, quosdam contentiosos vocant, qui ut libet, non ratione, sed stomacho disputent litigantium. Si igitur illi hoc faciunt, quorum proprie ars contentio est, quid debet facere Christianus nisi omnino fugere contentionem? Rixae quoque legales penitus respuendae sunt, et Judaeorum stultitiae relinquendae. Sunt enim inutiles et vanae, quae tantum speciem scientiae habent: caeterum nec dicentibus, nec audientibus prosunt. Quid enim mihi prodest scire quot annos vixerit Mathusalem, quoto aetatis suae anno Salomon sortitus sit conjugem, ne forsitan Roboam undecimo aetatis illius anno natus esse credatur? et multa istiusmodi, quae aut difficile est invenire propter librorum varietatem, et (dum paulatim de inemendatis inemendata scribuntur) errores inolitos: aut etiam si inveniremus magno studio et labore, nihil profutura cognovimus. Frequenter accidit ut habeamus pugnas Legis, non ob desiderium veritatis; sed ob jactantiam gloriae, dum apud eos qui audiunt, docti volumus aestimari: aut certe ex hoc rumusculo turpia sectamur lucra: Quid enim prodest spumantibus labiis, et latratu garrire canum: cum simplex et moderata responsio aut possit te placare si vera est, aut si falsa, leniter et placabiliter emendari?
(Vers. 10, 11.) Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita: sciens quod subversus est ejusmodi, et delinquit qui est a semetipso damnatus. Nomen haereseos, et in Epistola ad Corinthios ponitur: Oportet enim et haereses in nobis esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19). Et ad Galatas inter carnis opera numeratur: Manifesta autem sunt opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idololatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissentiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et caetera his similia, quae praedico vobis sicut 737praedixi: quoniam qui haec agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19 seqq.). In quibus diligenter est observandum, quod quomodo caetera vitia, quae inter carnis opera numerata sunt, excludunt nos [Al. excluduntur] a regno Dei: ita etiam nobis haereses auferant regnum Dei; et non interest quomodo quis, dum tantum excludatur a regno. Quod autem magis mirum sit etiam illud de Actibus apostolorum videtur esse relegendum, fidem nostram in Christum, et Ecclesiasticam disciplinam, jam tunc a perversis hominibus haeresim nuncupatam. Nos enim, inquiunt Judaei ad apostolum Paulum, nec litteras a te accepimus de Judaea [Al. de te . . . a Judaea], nec veniens quis de fratribus annuntiavit nobis, aut locutus est aliquis de te in malum. Petimus autem, ut audiamus a te quid sentias: de haeresi enim ista notum est nobis, quia ubique ei contradicitur (Act. XXVIII, 21, 22). Et licet nomen haereseos Mileti non dicatur, a Paulo tamen opera nominantur, loquente ad presbyteros Ecclesiae: Ego scio quoniam venient post abscessum meum lupi graves in vos, non parcentes gregi: et ex vobis ipsis consurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se (Act. XX, 29, 30). Haec in transitu dicta sint, ubi et alibi haeresis appelletur. Nunc ipsum nomen videtur plenissime ventilandum. Haeresis Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ei melius esse videatur. Philosophi quoque Stoici, Peripatetici, Academici, Epicurei, illius vel illius haereseos appellantur. Superfluum est ire per singula, et Marcionem, Valentinum, Apellem, Ebionem, Montanum, et Manichaeum cum suis enumerare dogmatibus: cum perfacile sit unicuique cognoscere quibus singuli ducantur erroribus. Arius et Eunomius, et novae auctor haereseos, utinam tam noti non essent, minus forsitan plurimos decepissent! Haereticum igitur hominem post unam correptionem, sive ut in Graeco melius habetur, νουθεσίαν, devita: νουθεσία autem commonitionem magis et doctrinam absque increpatione significat. Legitur in Latinis codicibus (quod verum Papa quoque Athanasius approbabat): Post unam et alteram correptionem; quod scilicet non sufficiat tantum semel eum corripi, vel commoneri qui aliquo sit depravatus errore: sed et secunda sit ei 738 adhibenda doctrina, ut in ore duorum aut trium testium stet omne verbum. Quare autem post primam et secundam correptionem devitandus sit, reddit causas dicens: quod subversus est ejusmodi, et peccat cum sit a semetipso damnatus. Qui enim semel bisque correptus, audito errore suo, non vult corrigi, errare existimat corrigentem: et econtrario se ad pugnas et jurgia verborum parans, eum vult lucrifacere, a quo docetur. Propterea vero a semetipso dicitur esse damnatus: quia fornicator, adulter, homicida, et caetera vitia, per sacerdotes de Ecclesia propelluntur. Haeretici autem in semetipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de Ecclesia recedentes: quae recessio propriae conscientiae videtur esse damnatio. Inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat: schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur: quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest. Caeterum nullum schisma non sibi aliquam confingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur.
(Vers. 12.) Cum misero ad te Arteman, aut Tychicum, festina venire ad me Nicopolim, ibi enim statui hiemare. Legimus in exordio istius Epistolae: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas: et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Ut quia Cretenses nuper crediderant, recedente Paulo, et ad alias Ecclesias transeunte, non dimitterentur orphani: sed haberent apostolicum virum, qui ea quae videbantur deesse, corrigeret. Quia ergo post fundamentum aliarum Ecclesiarum necessarius erat Titus, qui aedificium superstrueret, scribit ei, ut cum Arteman vel Tychicum, unum scilicet e duobus qui secum fuerant, Cretam misisset, impleturus [ Al. impleturum] locum ejus: ipse Nicopolim veniret, ibi se hiematurum esse contestans. Ex quo paternos Pauli in Cretenses probamus [Al. probemus] affectus. Necessarium habet Titum in Evangelii ministerium: tamen non eum ante ad se vult venire, nisi in locum ejus Artemas, vel Tychicus successor advenerit. Nicopolis ipsa est, quae ob victoriam Augusti, quod ibi Antonium Cleopatramque superarit, nomen accepit.
(Vers. 13.) 739 Zenam legis doctorem, et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Iste est Apollo de quo et ad Corinthios scribitur: Unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I, 12). Fuit autem vir Alexandrinus ex Judaeis, valde eloquens et perfectus in Lege, episcopus Corinthiorum: quem propter dissensiones quae in Corintho erant, ad vicinam insulam Cretam cum Zena legis doctore putandum est transfretasse; et Pauli Epistola dissensionibus quae Corinthi ortae fuerant temperatis, rursum Corinthum revertisse. Zenam vero legis doctorem, de alio Scripturae loco quis fuerit, non possumus dicere, nisi hoc tantum, quod et ipse apostolicus vir id operis quod Apollo exercebat habuerit: Christi Ecclesias exstruendi. Praecipit itaque Tito, ut quoniam de Creta ad Graeciam navigaturi erant, non eos faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad viaticum necessaria sunt.
(Vers. 14.) Discant autem et nostri bonis operibus praeesse in necessariis usibus, ut non infructuosi sint. Supra dixerat: Zenam Legis doctorem et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Quia ergo poterat suboriri occulta responsio, ut non tam Titus quam quicumque Epistolae lector hoc diceret: et unde Tito, ut viaticum non habentibus largiretur, solvit hanc quaestionem, et quasi nihil sibi opponatur elidit, dicendo: Discant autem et nostri bonis operibus praeesse in necessariis usibus, ut non infructuosi sint. Nostros suos vocat qui in Christo crediderant: qui quia Christi erant, recte et Pauli et Titi appellari merebantur. Habes, inquit, in discipulos potestatem; doce eos non esse infructuosos: sed evangelistis et apostolicis viris, qui bonis operibus serviunt, ministrare: et ministrare, non in quibuscumque causis, sed in necessariis usibus: Habentes quippe victum et vestimentum [Al. vestitum], his contenti simus (I Tim. VI, 8): et qui altario serviunt, de altario vivant: et qui participes spiritualium nostrorum facti sunt, debent nobis sua participare carnalia. Et ne forsitan vel epistolam Pauli, vel praeceptum Titi facile contemnerent, infructuosos vocat, quicumque evangelistis non ministraverint. Dicit et Salomon in Proverbiis:Fructus vero eleemosyna (Prov. III, 12). Et ipse Paulus primum spiritus fructum charitatem vocat (Galat, V). Charitas autem in communicatione et in ministerio 740 vel maxime comprobatur. Ut non, inquit,infructuosi sint. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Mat. V, 10). Hoc autem dico: quia qui parce seminat, parce et metet. Apostolicis viris et Evangelizatoribus Christi in necessariis usibus nolle tribuere, sterilitatis seipsum est condemnare.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus qui secum erant diceret salutari: vel certe proprie in Titum, quod talis esset, ut amorem eorum qui cum Paulo erant omnium mereretur. Magna vero laus Titi per Paulum ab omnibus salutari.
Saluta eos qui nos amant in fide. Si omnis qui amat, amaret in fide, et non essent alii qui absque fide diligerent, numquam Paulus ad amorem, fidem apposuisset, dicens: Saluta eos qui nos amant in fide.Amant quippe et matres filios, ita ut mortem pro eis oppetere sint paratae; sed non amant in fide: et uxores maritos quibus frequentissime commoriuntur; sed amor ille non fidei est. Sola sanctorum dilectio in fide diligit: intantum ut etiam si ille qui diligitur infidelis sit: tamen sanctus in fide eum diligat, secundum illud: Omnia vestra in fide fiant (I Cor. XVI, 14). Et alibi: Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35). Diligit sanctus inimicos suos, et ideo in fide diligit: quia credit in eum qui pollicitus est se pro expletione mandati retributurum esse mercedem.
Gratia Domini nostri cum omnibus vobis. Sciendum quod in Graecis codicibus ita scriptum est: Gratia cum omnibus vobis: ut nec Domini, nec nostri, in libris feratur authenticis. In commune itaque sanctis atque credentibus, Tito et caeteris qui cum eo erant, imprecatur gratiam. Et quomodo Isaac patriarcha benedixit filium suum Jacob (Gen. XXVII), et ipse duodecim Patriarchas (Ibid., 29): Apostoli quoque ingredientes domum dicebant: Pax huic domui (Mat. X, 12). Et si digna erat domus, requiescebat pax eorum super eam: si vero exhibebat se indignam, revertebatur ad eos qui eam fuerant imprecati. Ita et nunc in fine Epistolae suae Apostolus gratiam credentibus imprecatur: quae cum voto habebat effectum, et erat in potestate credentium, si talem se benedictus, qualem benedicens praebere voluisset.

HieStr.CoInEpA16 26 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


Nenhum comentário:

Postar um comentário