PROLOGUS. 367-368
Pauci admodum dies sunt, ex quo
epistolam Pauli ad Philemonem interpretatus, ad Galatas transcenderam, multis
retrorsum in medio praetermissis; et ecce subito litterae mihi de Urbe allatae
sunt, nuntiantes et Albinam venerabilem anum praesentiae Domini redditam, et
sanctam Marcellam matris contubernio destitutam, magis nunc vestrum, o Paula et
Eustochium, flagitare solatium. Et quia hoc interim fieri non potest, propter
grandia maris in medio spatia atque terrarum, repente vulnus impressum saltem
Scripturarum vellem curare medicamine. Scio equidem ardorem ejus, scio fidem,
quam flammam semper habeat in pectore, superare sexum, oblivisci hominis, et
divinorum voluminum tympano concrepante, rubrum hujus saeculi pelagus
transfretare. Certe cum Romae essem, numquam tam festina me vidit, ut non de
Scripturis aliquid interrogaret. Neque vero more Pythagorico quidquid
responderam, rectum putabat: nec sine ratione praejudicata apud eam valebat
auctoritas; sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me
sentirem non tam discipulam habere, quam judicem. Itaque quod et illi absenti
pergratum fore, et vobis quae in praesentiarum estis, utile existimo, aggrediar
opus intentatum ante me linguae nostrae scriptoribus, et a Graecis quoque ipsis
vix paucis, ut rei poscebat dignitas, usurpatum. Non quod ignorem Caium Marium
369-370 Victorinum, qui Romae, me puero, rhetoricam docuit, edidisse
Commentarios in Apostolum; sed quod occupatus ille eruditione saecularium
litterarum, Scripturas omnino sanctas ignoraverit: et nemo possit, quamvis
eloquens, de eo bene disputare, quod nesciat. Quid igitur, ego stultus
aut temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit? Minime. Quin potius in
eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum
sentiens, Origenis Commentarios sum secutus. Scripsit enim ille vir in
epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum
suorum librum commatico super explanatione ejus sermone complevit: Tractatus
quoque varios, et Excerpta, quae vel sola possint [ Al. possent] sufficere,
composuit. Praetermitto Didymum, videntem meum, et
Laodicenum (Apollinarem) de Ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem
haereticum, Eusebium quoque Emesenum, et Theodorum Heracleoten, qui et ipsi
nonnullos super hac re Commentariolos [ Al. Commentarios] reliquerunt. E quibus
si vel pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur. Itaque
ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans,
accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum
interdum, nec sensuum memoriam retentans. Jam Domini tantum misericordiae est,
ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter
extraneos, quae placent inter suos. Argumentum itaque Epistolae hujus breviter
comprehendens, hac praefatione commoneo, ut sciatis eamdem esse materiam et
Epistolae Pauli ad Galatas, et quae ad Romanos scripta est. Sed hoc differre
inter utramque, quod in illa altiori sensu et profundioribus usus est argumentis,
hic quasi ad eos scribens, de quibus in consequentibus ait: O insensati
Galatae: Et: Sic insipientes estis, tali se sermone moderatus est, quod
increparet potius, quam doceret: et quem possent stulti intelligere, ut
communes sententias, communi oratione vestiret, et quos ratio suadere non
poterat, revocaret auctoritas. Nullus quidem Apostoli sermo est, vel per
Epistolam, vel praesentis, in quo non laboret docere antiquae Legis onera
deposita, et omnia illa quae in typis et imaginibus praecesserunt, id est,
otium sabbati, circumcisionis injuriam, Kalendarum et trium per annum
solemnitatum recursus, scrupulositatem ciborum, et per dies singulos lavacra
iterum sordidanda, 371-372 gratia Evangelii subrepente cessasse, quam non
sanguis victimarum, sed fides animae credentis impleret. Verum alibi pro parte,
et ut se aliud agenti haec quaestio obtulerat, ex latere disputatum est, et
pene perstrictum. In his autem duabus, ut dixi, Epistolis, specialiter antiquae
legis cessatio, et novae introductio continetur. Sed ad Galatas hoc proprium
habet, quod non scribit ad eos qui ex Judaeis in Christum crediderant, et
paternas putabant caeremonias observandas: sed ad eos qui ex gentibus fidem
Evangelii receperant, et rursum retro lapsi, quorumdam fuerant auctoritate
deterriti, asserentium Petrum quoque et Jacobum, et totas Judaeae Ecclesias,
Evangelium Christi cum lege veteri miscuisse. Ipsum etiam Paulum aliud in
Judaea facere, aliud nationibus praedicare: et frustra eos in Crucifixum
credere, si id negligendum putarent quod Apostolorum principes observarent.
Quamobrem ita caute inter utrumque et medius incedit, ut nec Evangelii prodat
gratiam, pressus pondere et auctoritate majorum, nec praecessoribus faciat
injuriam, dum assertor est gratiae: oblique vero et quasi per cuniculos
latenter incedens: ut [ Al. et] Petrum doceat pro commissa sibi circumcisionis
plebe facere, ne ab antiquo repente vivendi more desciscens, in crucem
scandalizata non crederet, et sibi praedicatione gentium credita, aequum esse
id pro veritate defendere, quod alius pro dispensatione simularet. Quod
nequaquam intelligens Bataneotes et sceleratus ille Porphyrius, in primo operis
sui adversum nos libro, Petrum a Paulo objecit esse reprehensum, quod non recto
pede incederet ad evangelizandum: volens et illi maculam erroris inurere, et
huic procacitatis, et in commune ficti dogmatis accusare mendacium, dum inter
se Ecclesiarum principes discrepent [ Al. discreparent]. Quae quidem et nunc,
orantibus vobis, leviter quo sensu sint dicta, contingimus, et in suis locis
plenius exsequemur. Sed jam tempus est, ut ipsius Apostoli verba ponentes,
singula quaeque pandamus.
LIBER PRIMUS. (Cap. I.--Vers. 1.) 373
Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem: sed per Jesum Christum
et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Non superbe, ut quidam putant,
sed necessarie, neque ab hominibus, neque per hominem, se Apostolum esse
proponit: sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, ut eos qui Paulum extra
duodecim apostolos ventilabant, et nescio unde subito prorupisse, vel a
majoribus ordinatum astruebant, hac auctoritate confunderet. Potest autem et
oblique in Petrum et in caeteros dictum accipi, quod non ab apostolis ei sit
traditum Evangelium: sed ab ipso Jesu Christo, qui et illos apostolos elegerat.
Hoc autem totum ideo praeparatur, ut nemo sibi contra Legis onera pro Evangelii
gratia disputanti, possit opponere: sed Petrus hoc dixit, sed apostoli hoc
statuerunt, sed praecessores tui aliud decreverunt. Quod quidem in sequentibus,
nunc quasi occulto sermone praeludens, manifestius facit; dum ab eis qui
videntur esse aliquid, nihil in se collatum refert, et ipsi Petro in faciem
restitisse se scribit, nulla se dicens necessitate compulsum, ut hypocrisi
cederet Judaeorum. Quod si temerarium quibusdam videtur, eum contra apostolos,
quamvis occulte, locutum; qui Jerosolymam idcirco perrexerit [ Al. perrexerat],
ut cum eis conferret Evangelium, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset,
illo intelligentiam transferamus: Usque hodie a patriarchis Judaeorum apostolos
mitti, a quibus etiam tunc reor Galatas depravatos Legem observare coepisse,
vel certe alios de Judaeis credentibus in Christum perrexisse Galatiam, qui
assererent Petrum quoque apostolorum principem, et Jacobum fratrem Domini,
Legis caeremonias custodire. Ad distinctionem itaque eorum qui mittuntur ab
hominibus, et sui, 374 qui sit missus a Christo, tale sumpsit exordium: Paulus
apostolus, non ab hominibus, neque per hominem. Apostolus autem, hoc est,
missus, Hebraeorum proprie vocabulum est, quod Silas [Al. Silai ], quoque
sonat, cui a mittendo missi, nomen impositum est. Aiunt Hebraei inter ipsos
quoque prophetas, et sanctos viros esse quosdam, qui et prophetae et apostoli
sint, alios vero qui tantum prophetae. Denique Moysen, cui dicitur: Et ego mittam
te ad Pharaonem (Exod. III, 10, 11); et ipse respondeat: Provide alium quem
mittas: Et Isaiam, cui loquitur Deus: Quem mittam et quis ibit ad populum istum
(Isai. VI, 8)? esse et apostolos et prophetas. Unde et nos possumus intelligere
Joannem quoque Baptistam et prophetam et apostolum appellandum, siquidem ait
Scriptura: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6). Et in
Epistola ad Hebraeos (Hebr. III) propterea Paulum solita consuetudine nec nomen
suum, nec apostoli vocabulum praeposuisse, quia de Christo erat dicturus:
Habentes ergo principem sacerdotum, et apostolum confessionis nostrae Jesum;
nec fuisse congruum, ut ubi Christus apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus
apostolus poneretur. Quatuor autem genera apostolorum sunt. Unum, quod neque ab
hominibus est, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem;
aliud, quod a Deo quidem est; sed per hominem; tertium, quod ab homine, non a
Deo; quartum, quod neque a Deo, neque per hominem, neque ab homine, sed a
semetipso. De primo genere potest esse Isaias, caeterique prophetae, et ipse
apostolus Paulus, qui neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo Patre et
Christo missus est. De secundo, Jesus filius Nave, qui a Deo quidem est
apostolus constitutus, sed per hominem, Moysen. Tertium genus est, cum hominum
375 favore et studio aliquis ordinatur. Ut nunc videmus plurimos non Dei
judicio, sed redempto favore vulgi in sacerdotium subrogari. Quartum est
pseudoprophetarum et pseudoapostolorum, de quibus apostolus: Istiusmodi,
inquit, pseudoapostoli, operarii iniquitatis, transfigurantes se in apostolos
Christi, qui dicunt: Haec dicit Dominus: et Dominus non misit eos (II Cor. X,
13). Verum non talis apostolus Paulus, qui neque ab hominibus, neque per
hominem, sed a Deo Patre per Jesum Christum missus est. Ex quo approbatur,
Ebionis et Photini etiam hinc haeresis retundenda, quod Dominus noster Jesus
Christus, Deus sit: dum Apostolus quia a Christo ad praedicationem Evangelii
missus est, negat se missum esse ab homine. Subrepunt hoc loco caeterae
haereses, quae putativam Christi carnem vendicantes, Deum aiunt Christum esse,
non hominem. Necnon et nova haeresis, quae dimidiatam Christi asserit
dispensationem. Atque ita Ecclesiae fides inter tanta falsorum dogmatum
naufragia constituta, si Christum fateatur [ Al. fateretur] hominem, Ebion
Photinusque subrepunt: si Deum esse contenderit, Manichaeus, et Marcion,
novelli dogmatis auctor ebulliunt. In commun itaque audiant, Christum et Deum
esse et hominem. Non quod alius Deus sit, et alius homo: sed qui Deus semper
erat, homo ob nostram salutem esse dignatus est. Sciendum quoque in Marcionis
Apostolo non esse scriptum, et per Deum Patrem, volentis exponere Christum non
a Deo Patre, sed per semetipsum suscitatum, ut est illud: Solvite templum hoc,
et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Necnon et alibi: Nemo tollit
animam meam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et
rursum potestatem habeo sumendi illam (Ibid., X, 18). (Vers. 2.) Et qui mecum
sunt omnes fratres, Ecclesiis [Al. Ecclesiae] Galatiae. In aliis Epistolis,
Sosthenes, et Silvanus, interdum et Timothaeus in exordio praeponuntur: in hac
tantum, quia necessaria erat auctoritas plurimorum, omnium fratrum nomen
assumitur. Qui et ipsi forsitan ex circumcisione erant, et a Galatis non 376
contemptui ducebantur. Plurimum quippe facit ad populum corrigendum, multorum
in una re sententia atque consensus. Quod autem ait, Ecclesiis Galatiae; et hoc
notandum quia hic tantum generaliter non ad unam Ecclesiam unius urbis, sed ad
totius provinciae scribat Ecclesias, et Ecclesias vocet, quas postea errore
arguat depravatas. Ex quo noscendum dupliciter Ecclesiam posse dici, et eam
quae non habeat maculam aut rugam, et vere corpus Christi sit, et eam quae in
Christi nomine absque plenis perfectisque virtutibus congregetur (Ephes. V).
Quomodo sapientes bifariam nuncupantur, tam hi qui sunt plenae perfectaeque
virtutis, quam illi qui incipiunt, et in profectu positi sunt. De perfectis
dicitur: Mittam in vos sapientes (Luc. XI, 49). De insipientibus: Argue
sapientem, et diliget te (Prov. VIII, 9). Qui enim plenae consummataeque
virtutis est, correptione non indiget. Juxta hunc sensum de caeteris quoque
virtutibus intelligendum: quod scilicet fortis et prudens, pius, castus,
justus, et temperans, interdum plene, interdum abusive accipiantur. (Vers. 3.)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo. Non ut in
caeteris Epistolis, Dei Patris et Domini nostri Jesu Christi gratiam ponit, et
pacem, per quas absque operum merito, et peccata nobis concessa sunt pristina,
et pax indulta post veniam: sed prudenter jam causam agit adversum eos qui
fuerant a Lege praeventi, et putabant se posse ex operibus justificari, ut
scirent se salvos gratia, in eo perseverare debere quod coeperant. (Vers. 4.)
Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo
malo, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula
saeculorum. Amen. Neque Filius se dedit pro peccatis nostris absque voluntate
Patris, neque Pater tradidit Filium sine Filii voluntate; sed haec est voluntas
Filii, voluntatem Patris implere ut ipse loquitur in psalmo: Ut facerem
voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9). Dedit se autem Filius, ut
injustitiam quae erat in nobis, justitia ipse subverteret. 377 Tradidit se
sapientia, ut insipientiam expugnaret. Sanctitas et fortitudo se obtulit, ut
spurcitiam, infirmitatemque deleret. Atque ita non solum in futuro saeculo
juxta promissam spem qua credimus, sed etiam hic de praesenti saeculo nos
liberavit: dum commortui Christo, transfiguramur in novitatem sensus, et non
sumus de hoc mundo, a quo merito nec amamur. Quaeritur quomodo praesens
saeculum malum dictum sit. Solent quippe haeretici hinc capere occasiones, ut alium
lucis et futuri saeculi, alium tenebrarum et praesentis asserant conditorem.
Nos autem dicimus, non tam saeculum ipsum, quod die ac nocte, annis currit et
mensibus, appellari malum, quam ὁμωνύμως, ea quae in saeculo fiant: quomodo sufficere
dicitur diei malitia sua (Matth. VI): et dies Jacob modici esse scribuntur et
pessimi (Genes. XLVII). Non quo spatium temporis, in quo vixit Jacob, malum
fuerit, sed quo ea quae sustinuit, per varia eum exercuerint tentamenta.
Denique eo tempore quo ille pro conjugibus serviebat, et multis conflictabatur
angustiis (Gen. XXIX), Esau in requie erat, atque ita idem temporis spatium,
alii bonum, alii malum fuit; nec scriptum esset in Ecclesiaste: Ne dixeris quia
dies mei priores [Al. pejores] erant boni super istos (Eccles. VII, 11), nisi
ad discrimen malorum. Unde Joannes ait: Mundus omnis in maligno positus est (I
Joan. V, 19). Non quod mundus ipse sit malus, sed quod mala in mundo fiant ab
hominibus, Manducemus et bibamus, dicentibus, cras enim moriemur (Isai. XXII, 17). Et ipse Apostolus: 378 Redimentes,
inquit, tempus: quia dies mali sunt (Ephes. V, 16). Infamantur et saltus, cum
latrociniis pleni sunt, non quo terra peccet et silvae, sed quo infamiam
homicidii loca quoque traxerint. Detestamur et gladium, quo humanus effusus est
cruor, et calicem in quo venenum temperatum est, non gladii, calicisque
peccato; sed quod odium mereantur illi qui his male usi sunt. Ita et
saeculum, quod est spatium temporum, non per semetipsum, aut bonum, aut malum
est, sed per eos qui in illo sunt, aut bonum appellatur aut malum. Quapropter Valentini deliramenta et fabulae
contemnendae sunt, qui triginta αἰῶνας suos, ex eo quod in Scripturis saecula legantur,
affinxit, dicens eos esse animalia, et per quadradas et ogdoadas, decadas
quoque et duodecadas, tot edidisse numeros saeculorum, quot Aeneia fetus
scropha generavit. Quaerendum quoque quid sit inter saeculum, et saeculum
saeculi, sive saecula saeculorum, et ubi pro brevi temporis spatio, ubi pro
aeternitate ponatur: quia in Hebraeo saeculum, id est, OLAM ( ), ubi VAV
litteram positam habuerit, aeternitatem significat, ubi vero sine VAV scribitur
annum quinquagesimum, quem illi Jubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille
Hebraeus qui propter uxorem et liberos amans Dominum suum aure pertunsa
servitio subjugatur, servire jubetur in saeculum (Exod. XXI), hoc est, usque ad
annum quinquagesimum. Et Moabitae et Ammonitae (Deut XXIII), non ingrediuntur
Ecclesiam 379 Domini, usque ad quintam et decimam generationem, et usque in
saeculum: Quia omnis dura conditio Jubilaei solvebatur adventu. Quidam dicunt
eumdem esse sensum in saeculis saeculorum, quem in sanctis sanctorum, in coelis
coelorum, in operibus operum, in Canticis canticorum: et quam habent
differentiam coeli ad eos, quorum coelissunt, et sancta, quae sanctorum
comparatione sunt sanctiora, et opera, quae operum praelatione meliora sunt, et
Cantica, quae inter Cantica universa praecellunt: eamdam habere et saeculum,
quae saeculorum collatione sunt saecula. Praesens itaque saeculum ita edisserunt,
ut dicant ex eo tempore illud esse numerandum, ex quo coelum et terra sunt
condita, et currere usque ad consummationem mundi, quo Christus judicaturus est
omnia. Revocant quoque ultra, et in 380 priora promovent gradum, de praeteritis
et futuris saeculis disputantes, bona an mala fuerint, seu futura sint: et in
tam profundas incidunt quaestiones, ut libros quoque et infinita volumina super
hac dissertione condiderint. Quod autem prologus Pauli, AMEN, Hebraeo sermone
concluditur: AMEN ( ), Septuaginta transtulerunt, γένοιτο, id est, fiat: Aquila
πεπιστωμένος, vere, sive fideliter. Quod etiam in Evangelio a Salvatore semper
assumitur, sua per AMEN verba firmante. (Vers. 6.) Miror, quod tam cito
tranferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi Jesu, in aliud Evangelium
quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt
convertere Evangelium Christi. Verbum translationis in Genesi primum legimus
(Genes. V), ubi Enoch transtulit Deus, et non inveniebatur. Et in Regnorum
postea libris (III Reg. XXI), quando Achab a cultu Dei 381 ad
idolorum venerationem transtulit uxor sua Jezabel, ut faceret juxta omnia quae
fecit Amorrhaeus, quem disperdidit Dominus a facie filiorum Israel. Sed cum sit
utraque translatio, illa Dei est, haec diaboli. Qui transfertur a Deo, non
invenitur ab inimicis suis: nec ei potest insidiator obrepere. Hoc quippe
significare aestimo, et non inveniebatur. Qui vero transfertur a diabolo, in
hoc transfertur quod videtur esse, sed non est. Sapientes quoque saeculi eos qui
de dogmate transferuntur ad dogma, translatos vocant, ut Dionysius ille (cujus
fuit ante sententia, dolorem non esse malum: postquam oppressus calamitatibus
et dolore cruciatus, coepit affirmare quod dolor esset summum omnium malorum)
ab his appellatus est Transpositus, sive Translatus, quod scilicet a priori
decreto recedens, in contrarium recidisset. Miratur itaque Paulus: primum quod
translati sunt ab Evangelii libertate, in legalium operum servitutem. Deinde
quod tam cito translati: quia non ejusdem reatus est transferri ab aliquo
difficulter, et cito transferri; ut in Martyrio non eadem poena plectitur, qui
absque colluctatione et tormentis statim prosiluit ad negandum, et ille qui
inter equuleos, fidiculas, ignesque distortus, compulsus est quod credebat,
negare. Recens adhuc erat Evangelii praedicatio, non grande tempus in medio,
quo Galatas Apostolus ab idolis ad Christum traduxerat. Miratur itaque quomodo
tam cito recesserint ab eo, ad cujus nomen dudum facti fuerant Christiani.
Habet autem et locus ipse ὐπέρβατον, quod ita suo ordine legi potest. Miror quod tam [
Al. addit sic] cito transferimini a Christo Jesu, qui vos vocavit in gratiam,
dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. II, 17). Gratia
quippe salvi facti sumus, et non per legem (Ephes. II, 8). Translati autem,
inquit, estis in aliud Evangelium, quod non est aliud: quia omne quod falsum
est, non subsistit, et quod veritati contrarium est, 382 non est, ut illud: Ne
tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt (Esther. XIV, 12). Et ea quae
non erant, vocavit Deus, ut faceret esse quod non erat. Si autem hoc de his qui
in eumdem credebant Deum, et easdem Scripturas habebant, dicitur, quod
translati sint in aliud Evangelium, quod non est Evangelium, quid de Marcione
et caeteris haereticis, qui Conditorem respuunt, et alterius Dei Christum
simulant, aestimare debemus? Qui non interpretatione legis et litterae, vel
pugna carnis et spiritus labuntur et corruunt, sed de toto Ecclesiae jure
discordant. Pulchre autem ait: Nisi sunt aliqui qui vos conturbent, et volunt
convertere Evangelium Christi. Volunt, inquit, Evangelium Christi mutare,
convertere, turbare: sed non valent. Quia
hujus naturae est, ut non possit aliud esse, quam verum est. Omnis qui
Evangelium alio interpretatur spiritu et mente quam scriptum est, credentes
turbat, et convertit Evangelium Christi, ut id quod in facie est, post tergum
faciat, et ea quae post tergum sunt, vertat in faciem. Si quis tantum litteram sequitur, posteriora ponit
in faciem. Si quis Judaeorum interpretationibus acquiescit, post tergum mittit
ea quae ex natura sua in faciem constituta sunt. Necnon et illud congrue, quod
translationis verbum Galatis coaptatum est: Galatia enim translationem in
nostra lingua sonat. (Vers. 8.) Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet
vobis, praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut
praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod
accepistis, anathema sit. Potest et hyperbolice dictum accipi, non quo aut
apostolus, aut angelus aliter potuerint praedicare quam semel dixerant: sed
etiamsi hoc posset fieri, ut et apostoli et angeli mutarentur: tamen non esse [
Al. esset] ab eo quod semel acceptum fuerat, recedendum: maxime cum ipse
apostolus in 383 alio loco firmitatem fidei suae ostendat dicens: Scio quia
neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia,
neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia
creatura, poterit nos separare a dilectione Dei, quae est in Christo Jesu
Domino nostro (Rom. VIII, 38). Veritatem dico, non mentior, testimonium mihi
perhibente conscientia mea (Rom. IX, 1). Haec quippe dicta non sunt ejus qui
possit a Christi fide et dilectione aliquando discedere. Qui autem nolunt καθ' ὑπόθεσιν hoc dictum esse, sed vere: quod
scilicet possint et apostoli et angeli ad pejora converti, illud opponunt, quod
et ipse Paulus scierit posse se labi, si segnius ageret, dicens: Subjicio autem
corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis praedicans, ipse reprobus
inveniar (I Cor. IX, 27). Angelos quoque esse mutabiles, qui non servaverint
principatum suum; sed relinquentes proprium domicilium, in judicio magni diei
vinculis aeternis sub caligine reservantur (Judae, VI). ||Dei solius naturam
esse immutabilem, de quo scribitur: Tu vero ipse es (Ps. CI, 28). Et ipse de
se: Ego Deus vester, et non mutor (Malach. III, 6). Cecidisse luciferum, qui
mane oriebatur; et eum qui mittebat quondam ad omnes gentes, in terra esse
contritum. Eleganter in hoc loco vir doctissimus Tertullianus, adversus
Apellem, et ejus virginem Philumenem, quam angelus quidam diabolici spiritus et
perversus impleverat, hunc esse scribit angelum, cui multo antequam Apelles
nasceretur, Spiritus sancti vaticinio sit anathema per Apostolum prophetatum.
Porro ἀνάθεμα,
verbum proprie Judaeorum est, et positum [ Al. proprium] tam in Jesu Nave (Jos.
VI, 7), quam in Numeris (Num. XXI), quando omnia quae erant in Jericho et
Madianitarum detestationi et anathemati habenda Dominus imperavit. Interrogemus
eos, qui Christum et apostolum Paulum, boni Dei et usque ad illud tempus
ignorati, vel filium asserunt esse, vel servum, qui maledicere nesciat, nec
noverit aliquem condemnare: quomodo nunc Apostolus ejus, verbo Judaeorum, id
est, Creatoris 384 utatur: et perire vel angelum vel apostolum velit, cum ipse
non soleat ulcisci. Quod autem addidit, sicut praediximus, et nunc iterum dico,
ostendit se et in principio hoc ipsum caventem, denuntiasse anathema eis qui
aliter praedicaturi erant, et nunc postquam praedicatum est, id anathema
decernere quod ante praedixerat. Propterea autem et sibi, quem aliud in Judaea
facere, aliud docere ingentibus criminabantur, et angelo quem majorem etiam
praecessoribus suis apostolis esse constabat, anathema denuntiavit: ut non
magna Petri et Joannis putaretur auctoritas, cum nec sibi liceret qui eos ante
docuerat, nec angelo aliter praedicare, quam semel didicerant. Se itaque et
angelum nominatim posuit; alios vero absque nomine. Si quis, inquit, vobis
evangelizaverit, ut in generali vocabulo, nec praecessoribus faceret injuriam;
et tamen nomina eorum latenter ostenderet. (Vers. 10.) Modo enim hominibus
suadeo an Deo: aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem,
Christi servus non essem. Non putemus ab Apostolo nos doceri, ut exemplo suo
hominum judicia contemnamus, qui in alio loco dixerit: Scientes ergo timorem
Domini, hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus (II Cor. V, 11); et
illud: Sine offensione estote, Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei: sicut et
ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod
multis, ut salventur (I Cor. 10). Sed si fieri potest, ut pariter Deo et
hominibus placeamus, placendum est et hominibus. Sin autem aliter non placemus
hominibus, nisi Deo displiceamus: Deo magis quam hominibus placere debemus. Alioquin et
ipse infert, cur omnibus per omnia placeat: Non quaerens, inquiens, quod mihi
utile est: sed quod multis, ut salventur. Qui
autem ex ea charitate, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae aliena sunt,
placet omnibus ut salventur: utique Deo primum placet, cui salus hominum curae
est. Habet autem et verbum, quod 385 hic specialiter additum est, modo, vel
placendum esse pro tempore hominibus, vel displicendum: ut qui modo non placet
propter Evangelii veritatem, placuerit quondam ob salutem plurimorum. Placuerat
Paulus aliquando Judaeis, cum aemulator existens paternarum traditionum, sine
querela ante in lege versatus est: et tantum habuit in majorum caeremoniis
ardoris et fidei, ut in Stephani nece particeps fuerit [ Al. fieret], et
Damascum perrexerit ad eos, qui a lege desciverant, vinciendos (Actor. IX). Sed
postquam in vas electionis de persecutore translatus est, et coepit praedicare
fidem, quam quondam expugnaverat, coepit pariter displicere Judaeis, quibus
ante placuerat. Hoc est ergo quod ait: Numquid quaero Judaeis placere, quibus
displicendo, Deo placui? Si enim illis placerem, adhuc Christi servus non
essem. Assererem quippe legem, et Evangelii gratiam destruerem. Nunc autem
propterea nec in simulationem quidem observandae legis adducor: quia non queo [
Al. quaero] et Deo placere pariter et Judaeis; quibus quicumque verbum,
suadere, de humano usu sumptum est, cum quis id quod ipse habet, et semel
imbibit, etiam caeteris conatur inserere: et in plurimis Scripturarum locis
legitur, ex quibus illud est: Suasio non est ex eo qui vocavit vos (Gal. V, 8).
Necnon et in Actibus apostolorum: Venerunt ergo ad eum Judaei in hospitium
multi: quibus exponebat, contestans eis regnum Dei, suadensque eis de Jesu, ex
Lege Moysi et Prophetis usque ad vesperum. Hoc autem totum ideo, quia
disseminatum [ Al. diffamatum] de eo fuerat, occulte illum custodire Legem, et
in Jerosolymis cum his qui judaizabant, consortium miscuisse. (Vers. 11, 12.)
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me: quia
non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici;
sed per revelationem Jesu Christi. Ex hoc loco Ebionis et Photini dogma
conteritur: quod Deus sit Christus, et non tantum homo. Si enim Evangelium
Pauli non est secundum hominem, neque ab homine accepit illud, aut didicit, sed
per revelationem Jesu Christi; 386 non est utique homo Jesus Christus, qui
Paulo Evangelium revelavit. Quod si non est homo, consequenter Deus est. Non
quo hominem negemus assumptum; sed quo tantum hominem renuamus. Quaeritur utrum
totius orbis Ecclesiae Dei acceperint Evangelium, an hominis: quotus enim
quisque nostrum per revelationem Christi didicit, et non homine praedicante
cognovit? Ad quod respondebimus, eos qui possunt dicere: An experimentum ejus
quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et: Vivo autem jam
non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20), non tam ipsos docere, quam
in ipsis Deum, qui ad sanctos loquatur: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi
omnes (Ps. LXXXI, 6); et statim de peccatoribus: Vos autem ut homines
moriemini, et tamquam unus de principibus cadetis. Cum igitur Paulus loquitur
et Petrus, qui non moriuntur ut homines neque ut unus de principibus corruunt,
deos eos esse, manifestum est. Qui autem dii sunt, tradunt Dei Evangelium, et
non hominis. Marcion et Basilides et caeterae haereticorum pestes, non habent
Dei Evangelium; quia non habent Spiritum sanctum, sine quo humanum fit
Evangelium, quod docetur. Nec putemus in verbis Scripturarum esse Evangelium,
sed in sensu: non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in
radice rationis. Dicitur in propheta de Deo: Sermones ejus boni sunt cum eo
(Mich. II, 7). Tunc Scriptura utilis est audientibus, cum absque Christo non
dicitur, cum absque patre non profertur, cum sine Spiritu non eam insinuat ille
qui praedicat. Alioquin et diabolus qui loquitur de
Scripturis, et omnes haereses secundum Ezechielem (Cap. XIII) inde sibi
consuunt cervicalia, quae ponant sub cubito universae aetatis. Ego quoque ipse
qui loquor, si Christum in me habeo, non habeo Evangelium hominis; si autem
peccator sum, dicitur mihi: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias
meas: et assumis in labiis tuis Testamentum meum? Tu autem odisti disciplinam,
et projecisti verba mea post te (Ps. XLIX, 16, 17), et caetera quae sequuntur.
Grande periculum est in Ecclesia loqui, ne forte interpretatione perversa, de
Evangelio Christi, hominis 387 fiat Evangelium: aut quod pejus est, diaboli.
Inter accipere autem, et discere, hoc interest, quod ille accipit Evangelium,
cui primum insinuatur, et ad fidem ejus adducitur, ut credat vestra esse quae
scripta sunt. Discit autem is, qui ea quae in illo per aenigmata et parabolas
figurata sunt, explanata et disserta cognoscit: et cognoscit, non homine
revelante sed Christo, qui revelavit Paulo, aut per Paulum, in quo loquitur
Christus. Verbum quoque ipsum ἀποκαλύψεως, id est, revelationis, proprie Scripturarum est,
et a nullo sapientum saeculi apud Graecos usurpatum. Unde mihi videntur
quemadmodum in aliis verbis, quae de Hebraeo in Graecum Septuaginta interpretes
transtulerunt, ita et in hoc magnopere esse conatos, ut proprietatem peregrini
sermonis exprimerent, nova novis rebus verba fingentes: et sonare, cum quid
tectum et velatum, ablato desuper operimento, ostenditur et profertur in lucem.
Hoc ut manifestius fiat, accipite exemplum. Moyses cum Deo revelata et aperta
facie loquebatur (Exod. XXXIII, XXXIV), id est, absque velamine: ad populum
autem loquens, quia in vultum ejus attendere non valebant, velamen ponebat in
facie (Num. IV). Ante Arcam quoque Testamenti velum oppansum erat: quod cum
fuisset reductum, ea quae ante abscondita fuerant, prodebantur: et ut ipso
verbo utar, revelabantur. Si itaque hi qui disertos saeculi legere
consueverunt, coeperint nobis de novitate et vilitate sermonis illudere,
mittamus eos ad Ciceronis libros, qui de quaestionibus philosophiae
praenotantur; et videant, quanta ibi necessitate compulsus sit, tanta verborum
portenta proferre, quae numquam Latini hominis auris audivit: et hoc cum de
Graeco, quae lingua vicina est, transferret in nostram. Quid patiuntur illi,
qui de Hebraeis difficultatibus proprietates exprimere conantur? et tamen multo
pauciora sunt in tantis voluminibus Scripturarum quae novitatem sonent, quam ea
quae ille in parvo opere congessit. Potest autem, 388 sicut in principio
diximus, cum exponeremus: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem:
ita et in praesenti loco oblique in Petrum accipi, et in caeteros praecessores
ejus: quod nullius pro Lege et auctoritate moveatur, qui Christum solum
Evangelii habeat praeceptorem. Porro, revelationem illam significat, cum
Damascum vadens, in itinere Christi vocem meruit audire: et caecatis oculis,
verum mundi lumen intuitus est. (Vers. 13.) Audistis enim conversationem meam
aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei; et
expugnabam illam: et proficiebam in Judaismo, supra multos coaetaneos in genere
meo: abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Plurimum
prodest Galatis ista narratio, quomodo Paulus, vastator quondam Ecclesiae et
Judaismi acerrimus defensator, ad Christi fidem repente conversus sit. Et hoc
eo tempore quo crucifixus primum annuntiabatur in mundo; quo novum dogma et a
gentibus et a Judaeis totius orbis finibus pellebatur. Dicere enim poterant: Si
ille qui a parva aetate Pharisaeorum institutus est disciplinis, qui omnes
coaetaneos suos in Judaica traditione superabat, nunc defendit Ecclesiam, quam
quondam validissime persequebatur; et magis Christi gratiam et novitatem vult
habere cum invidia omnium, quam vetustatem Legis cum laude multorum: quid nos
facere oportet, qui ex gentilitate esse coepimus Christiani? Pulchre vero
adjunxit: Supra modum persequebar Ecclesiam Dei, ut et hinc quoque admiratio
nasceretur, quod non unusquisque de his qui leviter persequebantur Ecclesiam:
sed ille qui caeteros in persecutione vincebat, conversus ad fidem sit. Et
prudenter dum aliud narrat, interserit non tam Dei se servisse Legi, quam
paternis, id est, Pharisaeorum traditionibus; qui docent doctrinas et mandata
hominum (Matth. XV; Marc. VII); et rejiciunt Legem Dei, ut statuant 389
traditiones suas. Quam pulchra autem observatio pondusque verborum: Auditis,
inquit, conversationem meam aliquando in Judaismo, conversationem, non gratiam:
aliquando, non modo: in Judaismo, non in lege Dei. Quoniam supra modum
persequebar Ecclesiam Dei; et devastabam illam. Non persequebatur ut caeteri,
sed supra modum. Nec sufficiebat quamvis vehemens persecutio: sed quasi quidam
grassator Ecclesiam et praedo vastabat. Nec ait, Ecclesiam Christi, ut tunc
putabat [ Al. putabatur]: quem ducebat contemptui, quem persequebatur: sed ut
nunc credit, Ecclesiam Dei: vel ipsum Christum Deum esse significans, vel
ejusdem Dei esse Ecclesiam, qui quondam Legis dator fuit. Et proficiebam,
inquit, in Judaismo supra multos coaetaneos in genere meo: abundantius
aemulator existens paternarum mearum traditionum. Rursum profectum non Legis Dei,
sed Judaismi vocat. Nec supra omnes, sed supra plurimos, nec supra senes, sed
supra coaetaneos, ut et studium suum referret in Lege, et jactantiam
declinaret. Paternas autem traditiones, non Domini mandata commemorans, et se
Pharisaeum ex Pharisaeis indicavit, et habuisse quidem zelum Dei, sed non
secundum scientiam. Usque hodie autem qui Judaico sensu Scripturas intelligunt,
persequuntur Ecclesiam Christi, et populantur illam, non studio Legis Dei, sed
traditionibus hominum depravati. (Vers. 15.) Cum autem placuit ei qui me
segregarit de utero matris meae: et vocavit per gratiam suam, ut revelaret
Filium suum in me, ut evangelizem illum ingentibus. Non solum in hoc loco, sed
ad Romanos Paulus segregatum in Evangelium Dei esse se scribit. Et Jeremias
antequam formaretur in utero, et conciperetur in vulva matris suae, notus Deo
sanctificatusque perhibetur (Jerem. I). Et ex justi, sive, ut quidam putant, ex
Salvatoris persona dicitur (Ps. XXI, 11): In te projectus sum ex vulva: ex
utero matris meae, 390 Deus meus es tu. Contra de peccatoribus David canit:
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in delictis concepit me mater mea
(Ps. L, 7). Et in alio loco: Abalienati sunt peccatores a vulva (Ps. LVII, 4).
Et in utramque partem antequam parvuli nascerentur: Deus Jacob dilexit, Esau
autem odio habuit (Malach. I, 1, 2). Inveniunt locum haeretici, qui diversas
naturas esse praetendunt, spiritualem videlicet et animalem, et χοϊκὴν, et aliam salvari, aliam perire, aliam
inter utramque consistere, quod numquam aut justus eligeretur, antequam aliquid
boni faceret, aut peccator odiretur ante delictum, nisi esset pereuntium et
salvandorum natura diversa. Ad quod potest simpliciter responderi, hoc ex Dei
praescientia evenire, ut quem scit justum futurum, prius diligat quam oriatur
ex utero: et quem peccatorem, oderit antequam peccet: non quo et in amore et in
odio iniquitas Dei sit; sed quo non aliter eos habere debeat, quid scit vel
peccatores futuros esse, vel justos: nos ut homines tantum de praesentibus
judicare, illum cui futura jam facta sunt, de fine rerum, non de exordiis ferre
sententiam. Et haec quidem simplicius dicta sunt: et absque altiori dissertione
possunt utcumque placere lectori. Caeterum qui injustum Deum nituntur asserere,
post illud quod dudum posuimus, abalienati sunt peccatores a vulva, inferunt
etiam caetera quae sequuntur: Erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Et
dicunt, quomodo statim ab utero erraverunt peccatores, et falsa locuti sunt,
qui nec sermonem potuerunt habere, nec sensum? Aut quae est ista justitia
praescientiae Dei, alium amare et custodire prius quam nascatur, alium
detestari? Et causas hujus rei ad priorem vitam referunt, quod unusquisque pro
merito suo, a primo statim ortu bonis aut malis angelis assignetur. Totumque
illum locum de Jacob et Esau, cujus nunc fecimus mentionem, ita ad Romanos
scriptum 391 ventilant (Rom. IX), ut non absque sudore et Chrysippi eis possit
helleboro responderi. Non est autem ipsum, ut revelaret Filium suum in me, quod
si [ Al. quasi] diceret, ut revelaret Filium suum mihi. Cui enim quid
revelatur, huic illud potest revelari, quod ante in eo non erat. In quo vero
revelatur, illud revelatur quod prius fuit in eo, et postea revelatum est.
Simile est illud in Evangelio: Medius in vobis stat, quem vos nescitis (Joan.
I, 26). Et alibi: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in
mundum (Ibid., 9). Ex quo perspicuum fit, natura omnibus
Dei inesse notitiam, nec quemquam sine Christo nasci, et non habere semina in
se sapientiae, et justitiae, reliquarumque virtutum. Unde multi absque fide et
Evangelio Christi, vel sapienter faciunt aliqua, vel sancte, ut parentibus
obsequantur: ut inopi manum porrigant: non opprimant vicinos: non aliena
diripiant: magisque judicio Dei obnoxii fiant [ Al. fiunt], quod habentes in se
principia virtutum, et Dei semina, non credunt [ Al. credant] in eo sine quo
esse non possunt. Potest et aliter accipi in Paulo Dei Filius revelatus: quod,
praedicante illo, agnitus sit gentibus, quem antea nesciebant. (Vers. 16).
Continuo non acquievi carni et sanguini. Sive ut in Graeco melius habet: Non
contuli cum carne et sanguine. Scio, plerosque de apostolis hoc dictum
arbitrari. Nam et
Porphyrius objicit, quod post revelationem Christi non fuerit dignatus ire ad
homines, et cum eis conferre sermonem: ne post doctrinam videlicet Dei, a carne
et sanguine instrueretur. Sed absit ut ego,
Petrum, Joannem et Jacobum carnem et sanguinem putem; quae regnum Dei possidere
non possunt (I Cor. I). Si spirituales apostoli, caro et sanguis sunt, quid de
χοϊκοῖς
arbitramur? Non contulit plane Paulus post revelationem Christi cum carne et
sanguine, quia noluit margaritas projicere ante porcos, nec dare sanctum
canibus (Matth. VII). Vide quid de peccatoribus scriptum sit: Non permanebit
spiritus meus in hominibus istis, quia caro [Al. carnes] sunt (Genes. VI, 3).
Cum talibus qui caro et sanguis erant, quae 392 Petro quoque non revelaverunt
Filium Dei (Matth. XVI), non contulit Apostolus Evangelium quod ei fuerat
revelatum, sed paulatim eos de carne et sanguine vertit in spiritum: et tunc
demum eis occulta Evangelii sacramenta commisit. Dicat quispiam: Si statim non
contulit cum carne et sanguine Evangelium, tamen subintelligitur, quod
postmodum cum sanguine et carne contulerit: et sensus hic, quo apostoli
excusantur, ne caro et sanguis sint, stare non poterit: dum nihilominus qui in
principio cum carne et sanguine non contulit, postmodum, ut dixi, cum carne et
sanguine contulerit. Quae praepositio nos coarctat, ut sic distinguamus, ne
statim, sive continuo, cum carne jungamus et sanguine; sed cum superioribus
haerere faciamus, et legatur: Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero
matris meae. Ac deinde: Ut revelaret Filium suum in me. Et ad extremum: Ut
evangelizarem illum in gentibus continuo: ut a proprio incipiat exordio: Non
contuli cum carne et sanguine; magisque arbitrandum est sic stare sensum: quia
qui statim missus sit, post revelationem Christi Evangelium gentibus
annuntiare, non steterit: nec moris quibusdam tempus produxerit eundo ad apostolos,
et revelationem Domini cum hominibus conferendo: sed abierit in Arabiam, et
rursus reversus Damascum, post tres annos Evangelium praedicaverit: et tunc
demum Jerosolymam veniens, Petrum, Joannem et Jacobum viderit. (Vers. 17.)
Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos. Si de apostolis dixerat,
non contuli cum carne et sanguine, quid necesse fuerat idipsum iterare dicendo:
Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos? Is itaque sensus
tenendus, quem supra exposuimus. Sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum
Damascum. Non sibi videtur historiae ordo concinere, referente Luca in Actibus
apostolorum (Act. IX), quod cum Paulus post fidem Christi per dies multos
Evangelium Damasci loqueretur audenter, factae fuerint ei insidiae, et 393 in
sporta per murum nocte demissus sit, et venerit Jerosolymam tentans se jungere
discipulis. A quibus cum vitaretur, et timerent ad eum accedere, a Barnaba ad
apostolos illum esse perductum: et ibi narrasse quomodo Dominum viderit in
itinere, et Damasci fiducialiter egerit in nomine Domini [ Al. addit Jesu]. Erat, inquit,
cum illis, intrans et exiens in Jerusalem, fiducialiter agens [Al. agentes] in
nomine Domini. Loquebatur quoque et disputabat cum
Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. Quod cum cognovissent
fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum (Act. XXVIII). Hic autem dicit se primum isse in Arabiam;
et iterum reversum Damascum post triennium venisse Jerosolymam, vidisse Petrum,
et cum eo mansisse diebus quindecim, nec praeter Jacobum, fratrem Domini,
alterum convenisse. Quae ut vera credantur (dubia quippe videri absentibus
poterant), sub testatione confirmat, dicens: Quae autem dico vobis, ecce coram
Deo quia non mentior. Possumus igitur aestimare esse quidem Paulum, secundum Lucae
historiam, Jerosolymam, non quasi ad antecessores apostolos, ut aliquid ab
illis disceret: sed ut persecutionis impetum declinaret, qui sibi Damasci
propter Evangelium Christi fuerat concitatus: et sic venisse Jerosolymam quasi
ad quamcumque aliam civitatem. Inde cum statim propter insidias recessisse, et
venisse Arabiam, sive Damascum: atque inde post triennium ad videndum Petrum
Jerosolymam revertisse. Vel certe ita: Statim ut baptizatus sit, et accepto
cibo confortatus, fuisse eum cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot:
et stupentibus cunctis in synagogis Judaeorum, praedicasse continuo quod Jesus
esset Filius Dei; et tunc isse in Arabiam, et de Arabia Damascum revertisse, et
ibi fecisse triennium: quos dies multos Scriptura testatur, dicens: Cum
implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Judaei ut eum interficerent
(Actor. IX, 23). Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum: et custodiebant
portas die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes ergo discipuli ejus
nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Cum autem venisset
Jerusalem, tentabat jungere se discipulis. Lucam vero 394 idcirco de Arabia
praeterisse, quia forsitan nihil dignum apostolatu in Arabia perpetrarat: et ea
potius compendiosa narratione dixisse, quae digna Christi Evangelio videbantur.
Nec hoc segnitiae Apostoli deputandum, si frustra in Arabia fuerit [ Al.
commoratus sit]: sed quod aliqua dispensatio et Dei praeceptum fuerit ut
taceret. Nam et postea legimus Paulum cum Sila egressum, prohibitum esse a
Spiritu sancto verbum in Asia loqui (Actor. XVI). Aliter: Sed abii in Arabiam;
et iterum reversus sum Damascum. Quid mihi prodest ista relatio, si legam quod
Paulus post revelationem Christi statim ierit in Arabiam; et de Arabia statim
Damascum fuerit reversus: nec sciam quid ibi gesserit, quidve utilitatis
habuerit itus ac reditus? Dat mihi occasionem altioris intelligentiae in hac
eadem Epistola ipse Apostolus, cum de Abraham, Agar, et Sara disputans: Quae
quidem sunt, inquit, per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta: unum
quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est
in Arabia, qui junctus est ei, quae nunc est Jerusalem (Gal. IV, 24, 25). Et
docet vetus Testamentum, hoc est, ancillae [ Al. in ancillae] filium, in Arabia
(quae interpretatur humilis et occidua ) constitutum. Statim itaque ut credidit
Paulus, ad Legem, ad Prophetas, ad veteris Testamenti jam in occiduo positi
sacramenta conversus, quaesivit in eis Christum, quem jussus fuerat in gentibus
praedicare: et reperto illo, non est ibi diutius commoratus; sed reversus est
Damascum, hoc est, ad sanguinem et passionem Christi: et inde prophetica
lectione firmatus pergit Jerosolymam, locum visionis et pacis: non tam
disciturus aliquid ab apostolis, quam cum eis Evangelium quod docuerat,
collaturus. (Vers. 18.) Deinde post annos tres, veni Jerosolymam videre Petrum.
Non ut oculos, genas, vultumque ejus aspiceret, utrum macilentus, an pinguis;
adunco naso esset, an recto: et utrum frontem vestiret coma: an (ut Clemens in
Periodis ejus refert) calvitiem haberet in capite. Nec puto Apostolicae fuisse
gravitatis, ut post tantam triennii praeparationem, aliquid humanum in Petro
voluerit aspicere. Sed his oculis aspexit eum, quibus et modo in 395 Epistolis
suis videtur. His oculis Paulus vidit Cepham, quibus nunc a prudentibus
quibusque Paulus ipse conspicitur. Quod si cui non videtur, cum superiori sensu
jungat [ Al. junget] haec omnia: quod nihil sibi apostoli contulerint. Nam et
quod visus [ Al. jussus] sit ire Jerosolymam, ad hoc isse ut videret apostolum,
non discendi studio, quia et ipse eumdem praedicationis haberet auctorem; sed
honoris priori apostolo deferendi. Et mansi apud eum diebus quindecim. Non
grandi indiguit magisterio qui tanto se ad videndum Petrum tempore praeparavit.
Et licet quibusdam superfluum videatur, numeros quoque qui in Scripturis sunt
observare: tamen non abs re arbitror quindecim dies, quibus apud Petrum Paulus
habitavit, plenam significare scientiam, consummatamque doctrinam. Siquidem quindecim
sunt carmina in Psalterio, et quindecim gradus per quos ad canendum ascendunt
Deo, et in atriis ejus consistendum justus ascendit. Ezechias quoque quindecim
annorum spatio sibi ad vitam dato, signum accipere meretur in gradibus (Isa.
XXXVIII): et solemnitates Dei a quinto decimo die incipiunt (Exod. XII). Necnon
(quia duplicem intelligentiam sequamur) propterea quindecim ponit dies, ut
ostendat non fuisse grande tempus, quo potuerit aliquid a Petro discere; ut ad
illum sensum a quo coepit, cuncta referantur: se non ab homine doctum esse, sed
a Deo. (Vers. 19.) Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem
Domini. Memini me dum Romae essem, impulsu fratrum librum de sanctae Mariae
virginitate edidisse perpetua. In quo mihi necesse fuit de his qui fratres
Domini dicti sunt, diutius disputare. Unde qualiacumque sunt illa quae
scripsimus, his contenti esse debemus. Nunc hoc sufficiat, ut propter egregios
mores, et incomparabilem fidem sapientiamque non mediam frater dictus sit
Domini: et quod primus ei Ecclesiae praefuerit, quae prima in 396 Christum
credens ex Judaeis fuerat congregata. Dicuntur quidem et caeteri apostoli
fratres Domini, sicut in Evangelio: Vade, dic fratribus meis: vado ad Patrem
meum, et ad Patrem vestrum: et ad Deum meum, et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17).
Et in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae cantabo te
(Ps. XXI, 22). Sed praecipue hic frater dicitur, cui filios matris suae ad
Patrem vadens Dominus commendaverat. Et quomodo Job et caeteri patriarchae
dicti sunt quidem famuli Dei, sed quasi egregium quiddam Moyses habuit, ut
scriberetur de eo, Sed non sicut Moyses famulus meus (Hebr. III, 5): sic et
beatus Jacobus specialiter frater Domini (ut ante diximus) appellatus est. Quod autem exceptis duodecim, quidam vocentur
apostoli, illud in causa est: omnes qui Dominum viderant, et eum postea
praedicabant, fuisse apostolos appellatos, ut ad Corinthios scribitur: Quia
visus est Cephae, post haec illis undecim: deinde visus est plus quam
quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc: quidam autem
dormierunt: deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus (I Cor. XV, 5
seqq.). Paulatim vero tempore procedente; et alibi ab his quos Dominus
elegerat, ordinati sunt apostoli; sicut ille ad Philippenses sermo declarat
dicens: Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, cooperatorem et
commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae
mittere ad vos (Philip. II, 25). Et ad Corinthios de talibus scribitur: Sive
apostoli Ecclesiarum, gloriae [Al. in gloria] Dei (II Cor. VIII, 23). Silas
quoque et Judas ab apostolis, apostoli nominati sunt. Unde vehementer erravit,
qui arbitratus est Jacobum hunc de Evangelio, esse apostolum fratrem Joannis:
quem constat post Stephanum juxta fidem Actuum apostolorum sanguinem fudisse
pro Christo (Actor. XII). Hic autem Jacobus episcopus Jerosolymorum primus
fuit, cognomento Justus: vir tantae sanctitatis et rumoris in populo, ut
fimbriam vestimenti ejus certatim 397 cuperent attingere. Qui et ipse postea de
templo a Judaeis praecipitatus, successorem habuit Simonem, quem et ipsum
tradunt pro Domino crucifixum. Negat se itaque praeter hos quemquam apostolorum
convenisse, ne occulta contradictio nasceretur: etiamsi a Petro non es doctus,
alios habuisti apostolos praeceptores. Non vidit autem eos: non
quod contemptui duceret, sed quod illi ad Evangelium praedicandum toto fuerant
orbe dispersi. (Vers. 20.) Quae autem scribo vobis:
ecce coram Deo, quia non mentior. Sive simpliciter accipiendum, ut sit:
Quae scribo vobis, vera sunt, et Deo teste confirmo, quia nulla arte verborum,
nullo sunt fucata mendacio. Sive altius, ut legatur: Quae scribo vobis, coram
Deo sunt, id est, Dei digna conspectu. Quare autem Dei digna conspectu? Quia
scilicet, non mentior. Et quomodo oculi Domini super justos (Psal. XXXIII);
avertit autem faciem suam a conspectu impiorum: ita nunc ea quae scribuntur,
coram Domino sunt, me non mentiente qui scribo: quae non essent coram Domino,
si mentirer. Hoc autem non solum de his quae nunc scribit ad Galatas, potest
accipi; sed et generaliter de his omnibus Epistolis: quia non sunt falsa quae
scribat et cor ejus verbaque non discrepent. (Vers. 21.) Deinde veni in partes Syriae
et Ciliciae. Post Jerosolymae visionem venit ad Syriam, quae nobiscum dicitur
excelsa atque sublimis. Et inde transiit ad Ciliciam, quam in fide Christi
cupiebat assumere, evangelizans ei vocationem poenitentiae: Cilicia quippe
interpretatur assumpti, sive vocatio lamentabilis. (Vers. 22-24.) Eram autem
ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo Jesu. Tantum autem
auditum habebant: quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat
fidem quam quondam expugnabat: et in me glorificabant Deum. Ecclesiae quae
erant in Judaea, Paulum tantum rumore cognoverant. Ex quibus pleraeque eum
magis persecutorem, quam apostolum viderant. Syria vero et partes Ciliciae,
Arabia et Damascus, ex vultu quoque eum forsitan noverant: quia Doctor gentium
Evangelium Christi non Judaeis, sed gentibus 398 praedicabat. Totum autem quod
agit, illud est: ut doceat se numquam de persecutore apud eos ipsos quos prius
persecutus fuerat, potuisse existere gloriosum, nisi praedicatio ejus, eorum
quoque qui ante eum malum noverant, esset judicio comprobata. Et ad propositum
occulte redit, tam breve tempus se in Judaea fecisse confirmans ut etiam vultu
credentibus esset ignotus. Ex quo ostendit, non Petrum, non Jacobum, non
Joannem se habuisse doctores, sed Christum, qui sibi Evangelium revelasset.
Simul autem notandum quod supra dicatur Ecclesiam expugnasse, hic fidem: ibi
homines, hic rem; ut nunc [ Al. tunc] opportunius inferretur: Evangelizat
fidem, quam aliquando expugnabat. De Ecclesia enim similiter sonare non poterant.
(Cap. II.--Vers. 1, 2.) Deinde post annos quatuordecim, rursum ascendi
Jerosolymam, cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum
revelationem: et contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus: seorsum
autem his qui videbantur, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Id quod
supra Latinus interpres, acquievi, dixerat in eo loco ubi scriptum est:
Continuo non acquievi carni et sanguini, in praesenti loco, contuli, magis quam
acquievi, interpretatus est. Et ut verius dicam, sermo Graecus ἀνεθέμην aliud quiddam quam apud nos
intelligitur, cum scilicet ea quae novimus, conferimus cum amico; et quasi in
sinum ejus et conscientiam reponimus, ut pari consilio vel probanda sint, vel
improbanda, quae novimus. Ascendit igitur post quatuordecim annos Jerosolymam,
et qui prius tantum ad videndum perrexerat Petrum, et diebus quindecim manserat
apud eum, nunc se dicit ideo perrexisse, ut conferret cum apostolis Evangelium;
assumpto Barnaba circumciso, et Tito ex gentibus habente praeputium: ut sub ore
duorum et trium testium, staret omne verbum (Deut. XIX, 15). Aliud est autem
conferre, aliud discere. Inter conferentes aequalitas est; inter docentem et
discentem, minor est ille qui discit. In principio fidei, in transitu apostolos
vidit [ Al. videt]. Post annos (ut ipse ait) decem et septem, plene cum eis
loquitur, et se humiliat: et ne 399 forte in vacuum aut curreret, aut
cucurrisset, inquirit. Duplicem ob causam, quo et humilitas ostenderetur Pauli,
qui doctor in toto orbe jam gentium, ad praecessores apostolos cucurrisset: et
Galatae discerent [ Al. dicerent] non reprobasse Evangelium ejus, eos quoque
qui in Judaea Ecclesiis praesidebant. Simul autem et illud docet, quod pro
Christi fide et Evangelii libertate, ad eos ipsos qui de eo plura cognoverant,
quod Legem infringeret, Moysen destrueret, circumcisionem penitus auferret,
ausus sit ducere Titum, hominem incircumcisum. Et inter tantam multitudinem
Judaeorum et inimicos suos, qui quasi ob zelum Legis sanguinem ejus haurire
cupiebant, nec ipse, nec Titus aliquo sint terrore superati necessitati cedere.
Quae potuit habere veniam, vel pro loco, vel pro auctoritate majorum, vel pro
numero Ecclesiarum, quae de Judaeis in Christo credebant, vel pro tempore, ne
tantam simul invidiam sustinerent. Quidam post quatuordecim annos eum
Jerosolymam ascendisse tunc dicunt, quando in Actibus apostolorum de
quaestionibus observandae, vel praetermittendae Legis, inter credentes
Antiochiae orta dissensio est; et placuit ire Jerosolymam, et sententiam
majorum praestolari, quando ipse quoque Paulus et Barnabas missi sunt: et hoc
esse quod in codicibus legatur Latinis: Quibus ad horam cessimus subjectioni,
ut veritas Evangelii perseveraret apud vos. Quod scilicet propterea Paulus et
Barnabas de re manifesta, quasi dubia se mitti passi sunt [ Al. sint]
Jerosolymam: ut majorum quoque judicio Evangelii gratia confirmata, credentibus
probaretur, et nulli resideret ultra dubitatio circumcisionis omissae: cum
apostolorum esset litteris imperatum, jugum Legis ab his qui in Christum
crediderant ex gentibus, auferendum. Potest autem hoc quod ait: Contuli cum eis
Evangelium, quod praedico in gentibus: scorsum autem his qui videbantur: ne
forte in vacuum currerem, vel cucurrissem, et sic intelligi, ut abscondite cum
apostolis gratiam Evangelicae libertatis, 400 et Legis abolitae vetustatem
contulerit, propter multitudinem credentium Judaeorum, qui necdum poterant
Christum adimpletionem et finem Legis audire, qui et absente Paulo, Jerosolymae
jactaverant [ Al. jactitaverant], frustra eum currere aut cucurrisse, qui
putaret Legem veterem non sequendam. Non quod Paulus timuerit, ne per decem et septem
annos falsum in gentibus Evangelium praedicasset; sed ut ostenderet
praecessoribus suis non se in vacuum currere aut cucurrisse, sicut putaverant
ignorantes. (Vers. 3-5.) Sed neque Titus qui mecum
erat, cum esset ex gentibus, compulsus est circumcidi. Propter subintroductos
autem falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam
habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent: quibus neque ad horam
cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Si Titus, cum
esset ex gentibus, nullo potuit terrore compelli, ut circumcideretur
Jerosolymis, in Judaeorum metropoli civitate, in qua tanta Paulus blasphemiae
in Moysen flagrabat invidia: ut postea pene a Judaeis interfectus sit, quando a
tribuno liberatur, et Romam vinctus ad Caesarem mittitur: quomodo quidam putant
legendum esse, quibus ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii
permaneat apud vos, et intelligendum quod Titus ipse qui compelli ante non
potuit ad circumcisionem, rursum circumcisus sit, atque subjectus? Aut, quae
est ista veritas Evangelii, hypocrisi cedere Judaeorum; et ea quae prius
scybala aestimaveris, et quasi damna contempseris, observare, et esse aliquid
aestimare, cum nihil sint? Sed et ipsius Epistolae sensui valde repugnat,
Galatas ad circumcisionem revocare. Hoc toto sermonis sui textu agit, ut doceat
se Hebraeum ex Hebraeis, omnia quondam Legis opera servantem, circumcisum
octava die secundum Legem Pharisaeorum: nihilominus tamen ob Christi gratiam
universa contemnere. Nam cum isset Jerosolymam, et falsi fratres qui ex
circumcisione crediderant eum vellent impellere 401 ut circumcideret Titum: nec
Titum, nec se cessisse violentiae, quo minus custodirent Evangelii veritatem.
Quod si dicit se necessitate superatum ut circumcideret Titum: quomodo Galatas
revocat a circumcisione, a qua nec Titum, qui secum fuerat ex gentibus,
Jerosolymis potuit excusare? Itaque aut juxta Graecos codices est legendum,
Quibus neque ad horam cessimus subjectioni; ut consequenter possit intelligi:
ut veritas Evangelii permaneat apud vos. Aut si Latini exemplaris alicui fides
placet, secundum superiorem sensum accipere debemus: ut ad horam cessio non
circumcidendi Titi, sed eundi Jerosolymam fuerit. Quo scilicet idcirco
subjectioni cesserint Paulus et Barnabas eundi Jerosolymam, seditione ob Legem
Antiochiae concitata: ut per Epistolam apostolorum, sua sententia firmaretur,
et maneret apud Galatas Evangelii veritas, quae non esset in littera, sed in
spiritu; non in carnali sensu, sed in intelligentia spirituali; nec in
manifesto Judaismo, sed in occulto. Sciendum vero, quod, autem, conjunctio quae
in praesenti loco ponitur: Propter subintroductos autem falsos fratres,
superflua sit: et si legatur, non habeat quod ei respondeat, illamque
concludat; sed esse ordinem lectionis et sensus: Sed neque Titus qui mecum
erat, cum esset ex gentibus, compulsus est circumcidi. Statimque subjungat quae
causa fuerit, ut ad circumcisionem impelleretur invitus: Propter
subintroductos, inquit, falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem
nostram quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Qui cum
minis terrerent, et multitudine vellent nos a libertate Christi in Legis
traducere servitutem, ne ad tempus quidem eis cessimus, ut circumcideremus
Titum: maxime cum et aliqua ob Ecclesiasticam pacem potuerit nos necessitas
excusare: et hoc totum fecimus, ut vobis nulla fieret occasio ab Evangelii gratia
recedendi. Si igitur nos Jerosolymis inter tantos Judaeos imminentibus hinc
inde falsis fratribus, et his qui majores erant aliqua ex parte cohibentibus,
nulla potuimus vi ac ratione compelli, ut observaremus circumcisionem quam
sciebamus esse finitam: vos ex gentibus, 402 vos in Galatia, vos quibus vis
nulla inferri potest, ultro a gratia recedentes, ad Legis jam abolitae
transcendistis vetustatem. (Vers. 6.) Ab his autem qui videbantur esse aliquid,
quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non
accipit. Licet, inquit, Petrum et Joannem Dominus secum apostolos habuerit, et
transfiguratum eum in monte viderint (Matt. XII; Marc. IX), et super ipsos
Ecclesiae sit positum fundamentum: mihi tamen nihil refert, quia non adversum eos
loquor qui eo tempore Dominum sequebantur, sed adversum eos loquor qui nunc
legem praeponunt gratiae: nec detraho praecessoribus, nec in aliqua parte
accuso majores, sed hoc dico, quia Deus personam hominis non accipit. Non enim
accepit Moysi, non accepit David, non accepit aliorum: nec eorum ergo accipiet,
qui cedere quibusdam videntur ad tempus, tametsi ipsi mecum sentiant, Petro
quoque dicente: In veritate cognosco, quia non est acceptor personarum Deus:
sed in omni loco qui timet eum, et operatur justitiam acceptabilis ei est (Act.
X, 34, 35). Quo itaque argumento ipse sanctus apostolus Petrus adversum eos qui
in Cornelio ex gentibus baptizato, nec circumciso, scandalum sustinebant,
utitur, et placat eos se non potuisse negare aquam his qui Spiritum sanctum
acceperant: eodem nunc sanctus apostolus Paulus adversum ipsum Petrum disputat,
quod personarum non sit acceptor Deus, sed unumquemque pro veritate judicet. Et
ita caute et pedetentim inter laudem et objurgationem Petri medius incedit, ut
et praecessori apostolo deferat, et nihilominus audacter ei resistat in faciem,
veritate compulsus. Mihi enim qui videbantur, nihil contulerunt. Ipse superius
cum illis contulit, et multa ad eos retulit, quae in gentibus perpetraret: illi
nihil contulerunt ei, sed tantummodo quae ab eo dicta sunt comprobantes,
dexteras dederunt consortii, et unum suum Paulique Evangelium firmaverunt.
Rursum notandum, quod contulerunt, verbum ipsum sit in Graeco, de quo ante
tractavimus. (Vers. 7, 8.) Sed contra cum vidissent quod creditum est mihi
Evangelium praeputii, sicut 403 Petro circumcisionis. Qui enim operatus est
Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et cum
cognovissent gratiam quae data est mihi, Petrus et Jacobus, et Joannes, qui
videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae, societatis: ut nos
in gentes; ipsi autem in circumcisionem. Ὑπέρβατον est, et multis quae in medio sunt interjecta
sublatis, sic breviter legi potest: Mihi enim qui videbantur esse nihil
contulerunt: sed econtra dexteras dederunt mihi et Barnabae, societatis. Aut
certe ille absque jactatione sui, occultus est sensus: Mihi qui videbantur esse
aliquid, nihil contulerunt; sed econtra a me eis collatum est, dum fiunt in
Evangelii gratia firmiores. Totum autem quod dicit, hoc est: unus atque idem
mihi Evangelium praeputii, et Petro circumcisionis credidit. Me misit ad
gentes, illum posuit in Judaea. Nec gentes poterant adulta jam aetate non
profuturo circumcisionis dolore cruciari, et abstinere se ab escis, quibus semper
assueverant, et quas Deus creaverat ad utendum: nec hi qui ex Judaeis
crediderant et circumcisi erant, et ex consuetudine quasi secunda natura,
putabant se a caeteris gentibus plus habere, facile contemnere poterant ea in
quibus gloriabantur. Providentia itaque Dei, alius apostolus circumcisis datus
est, qui Legis umbris videretur acquiescere, alius in praeputio constitutis,
qui Evangelii gratiam non putaret esse servitium, sed liberam fidem. Ne sub aliqua
occasione impedimentum fidei nasceretur: et propter circumcisionem sive
praeputium, non crederetur in Christum. Nec
hoc dicimus quod Petrus, qui et ipse in Actibus apostolorum nullum hominem
communem esse testatus est (Actor. X), et in illo vase, quod quatuor angulis de
coelo missum viderat, edocetur nihil interesse, Judaeus sit aliquis, an
gentilis, quasi oblitus priorum, super Evangelii gratia, Legem putaverit
observandam: sed ut ipse quoque Legem custodire se simulans, paulatim Judaeos
ab antiquo vivendi more deduceret. Non enim poterant tantum observationis
laborem, et veteris vitae cautissimam 404 conversationem, quasi purgamenta
subito et damna contemnere. Ex quo perspicimus, propterea dexteras datas Paulo
et Barnabae societatis, a Petro, Jacobo et Joanne: ne observatione varia,
diversum Christi Evangelium putaretur; sed et circumcisorum et habentium
praeputium esset una communio. Pulchre autem praestruxit, dicens: Qui enim
operatus est Petro in apostolatum circumcisionis: ne quis eum putaret detrahere
Petro, sed ut laudibus ejus ante praemissis, intelligeretur Petrus ideo
circumcisionem aliqua ex parte suscipere, ut eos qui sibi ex Judaeis crediti
fuerant lucrifaceret, et in Christi fide et Evangelio custodiret. Subintelligit
etiam quod si ille absque culpa faceret, et ad tempus observando, quod non
licet, ne sibi creditos perderet, se magis pro Evangelii veritate facere debere
quod sibi creditum est in praeputio, ne gentes Legis onere et difficultate
deterritae, a Christi fide et credulitate discederent. Occulta hic oritur
quaestio: Quid igitur? Petrus si invenisset ex gentibus, non eos adducebat ad
fidem? Aut Paulus si ex circumcisione aliquos reperisset, non eos ad Christi
baptismum provocabat? Quae ita solvitur, ut dicamus principale singulis in
Judaeos et gentes fuisse mandatum, ut qui defendebant Legem, haberent quem
sequerentur; qui Legi gratiam praeferebant, non deesset eis doctor et praevius.
In commune vero hoc eos habuisse propositi, ut Christo ex cunctis gentibus
Ecclesiam congregarent. Legimus enim et a sancto Petro gentilem baptizatum fuisse
Cornelium, et a Paulo in synagogis Judaeorum, Christum saepissime praedicatum.
Petrus, et Joannes, et Jacobus, qui videbantur columnae esse (Actor. X, XIII,
XVII). Ter supradictum de apostolis legimus: Seorsum autem his qui videbantur.
Et: Ab his qui videbantur esse aliquid. Et: Mihi enim qui videbantur esse
aliquid, nihil contulerunt. Sollicitus itaque requirebam, quidnam esset quod
diceret, qui videbantur: sed nunc me omni scrupulo liberavit, adjiciens, qui
videbantur columnae esse. Columnae igitur sunt Ecclesiae apostoli, et maxime
Petrus, Jacobus, et Joannes, ex quibus duo cum Domino ascendere merentur 405 in
montem, quorum unus in Apocalypsi Salvatorem introducit loquentem: Qui vicerit,
faciam eum columnam in templo Dei mei (Apoc. III, 12), docens omnes credentes
qui adversarium vicerint, posse columnas Ecclesiae fieri. Ad Timotheum vero
Paulus scribens ait: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae
est Ecclesia Dei vivi, columna autem et firmamentum veritatis (I Tim. II, 15).
His et caeteris instruimur, tam apostolos omnesque credentes, quam ipsam quoque
Ecclesiam columnam in Scripturis appellari, et nihil interesse de corpore quid
dicatur, an membris, cum et corpus dividatur in membra, et membra sint
corporis. Dederunt itaque Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur
columnae esse, dextras Paulo et Barnabae, societatis; sed Tito qui cum eis
erat, dextras non dederunt. Necdum quippe ad eam mensuram pervenerat, ut
possent [ Al. possint] ei Christi mercimonia ex aequo cum majoribus credi, et
eumdem tenere negotiationis locum quem Barnabas tenebat, et Paulus. (Vers. 10.)
Tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Sancti pauperes, quorum praecipue ab apostolis Paulo et Barnabae cura mandatur,
hi sunt, qui ex Judaeis credentes, pretia possessionum suarum ad pedes
apostolorum deferebant egentibus largienda, vel quia contribulibus, cognatis et
parentibus suis, quasi desertores Legis, et in crucifixum hominem credentes,
detestationi et piaculo ducebantur. In horum ministerio sanctus apostolus
Paulus quanto labore sudaverit, Epistolae ejus testes sunt, scribentis ad
Corinthios, et ad Thessalonicenses, ad omnes gentium Ecclesias, ut praepararent
munus hoc per se vel per alios qui eis placuissent, Jerosolymam deferendum.
Unde nunc confidenter dicit, quod etiam sollicitus fui facere hoc ipsum.
Possunt autem et alio genere pauperes accipi, de quibus in Evangelio dicitur:
Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
Merentur quippe tales in memoria esse apostolorum. Necnon et illi pauperes, de
quibus in Salomone scribitur: Redemptio viri animae, propriae divitiae (Prov.
XIII, 8). 406 Pauper vero non sustinet comminationem. Non enim potest futurum [
Al. futurarum] poenarum audire terrorem, pauper in fide, pauper in gratia, non
habens divitias spirituales, nec scientiam Scripturarum, quae auro et argento,
et pretioso lapidi comparantur. Quoniam igitur non egent sani medico, sed hi
qui male habent, propterea et apostolis in dexterarum communicatione convenit,
ne spernerent pauperes, ne despicerent peccatores; sed semper meminissent
eorum, sicut Paulus Corinthii illius meminit, quem cum in priore Epistola
contristasset ad tempus, ut corpore per poenitentiam laborante, spiritu salvus
fieret (I Cor. V): in secunda, ne majori tristitia absorberetur, revocat ad Ecclesiam.
Petitque cunctos, ut confirment in eum charitatem, et donent fratri sicut ipse
unicuique eorum in facie Christi donaverit, implens pactum quod Jerosolymis
fecerat, ut semper pauperum recordaretur. (Vers.
11 seq.) Cum autem venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti: quia
reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus
edebat. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex
circumcisione erant, et simulationi ejus consenserunt, et caeteri Judaei: ita
ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione. Ex eo quod Petrus antequam
quidam de Jerosolymis Antiochiam venirent, edebat cum gentibus, ostenditur non
eum oblitum fuisse praecepti: nullum hominem communem et immundum dicere; sed
quia propter eos, qui adhuc Legem observandam putabant, paululum se a convictu
subtraxerat gentium (ita ut etiam caeteri qui ex Judaeis erant, similiter
facerent, et Barnabas qui cum Paulo in gentibus Evangelium praedicabat, hoc
facere cogeretur), hi qui Antiochiae crediderant ex gentibus, nec fuerant
circumcisi, compellebantur ad Legis onera transcendere: non intelligentes
dispensationem Petri, qua Judaeos salvari cuperet: sed putantes ita se Evangelii
habere rationem. Cum itaque vidisset apostolus Paulus periclitari gratiam
Christi, nova bellator vetus usus est arte pugnandi, ut dispensationem 407
Petri, qua Judaeos salvari cupiebat, nova ipse contradictionis dispensatione
corrigeret, et resisteret ei in faciem: non arguens propositum; sed quasi in
publico contradicens, ut ex eo quod Paulus eum arguens, resistebat, hi qui
crediderant ex gentibus, servarentur. Quod si putat aliquis, vere Paulum Petro
apostolo restitisse, et pro veritate Evangelii intrepide fecisse injuriam
praecessori, non ei stabit illud quod et ipse Paulus Judaeis Judaeus factus
est, ut Judaeos lucrifaceret, et ejusdem simulationis tenebitur reus, quando
caput totondit in Ceneris, et facto calvitio, oblationem obtulit in Jerusalem
(Actor. XVIII), et Timotheum circumcidit (Ibid., XVI), et nudipedalia exercuit,
quae utique manifestissime de caeremoniis Judaeorum sunt. Si itaque ipse qui ad
praedicationem gentium missus erat, non putavit abs re dicere: Sine offendiculo
estote Judaeis et Ecclesiae Dei (I Cor. XIII, 31); quomodo et ego omnibus per
omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur;
et fecit aliqua quae contraria essent Evangelii libertati, ne scandalizaret
Judaeos: qua auctoritate, qua fronte audet hoc in Petro reprehendere, qui
circumcisionis apostolus erat, quod ipse apostolus gentium arguitur commisisse?
Sed ut ante jam diximus, restitit secundum faciem publicam Petro et caeteris,
ut hypocrisis observandae Legis, quae nocebat eis qui ex gentibus crediderant,
correptionis hypocrisi emendaretur, et uterque populus salvus fieret, dum et
qui circumcisionem laudant, Petrum sequuntur; et qui circumcidi nolunt, Pauli
praedicant libertatem. Quod autem ait, reprehensibilis erat, propterea inediae
temperavit; ut intelligamus non tam Paulo eum fuisse reprehensibilem, quam his
fratribus cum quibus ante edens, se ab eis postea separabat. Utilem vero
simulationem, et assumendam in tempore, Jeliu regis Israel nos doceat exemplum,
qui non potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi se finxisset velle idolum
colere, dicens: Congregate [Al. congrega] mihi omnes sacerdotes 408 Baal: si
enim Achab servivit Baal in paucis: ego serviam in multis (IV Reg. X, 18). Et
David quando mutavit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit (I
Reg. XXI). Nec mirum, quamvis justos homines, tamen aliqua simulare pro
tempore, ob suam et aliorum salutem, cum et ipse Dominus noster non habens
peccatum, nec carnem peccati, simulationem peccatricis carnis assumpserit, ut
condemnans in carne peccatum, nos in se faceret justitiam Dei. Legerat utique
Paulus in Evangelio Dominum praecipientem: Si autem peccaverit in te frater
tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucrifeceris
fratrem tuum (Luc. XVII, 3). Et quomodo cum etiam de minimis fratribus hoc
faciendum jusserit, ausus est apostolorum maximum in publica facie tam
procaciter, tam constanter arguere; nisi et Petro sic placuisset argui, et
Paulus non ei faceret injuriam de quo ante dixerat: Veni Jerosolymam videre
Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: alium autem apostolorum vidi
neminem. Et rursum: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis.
Et infra: Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, et
caetera quae in ejus laudes perorat. Aliquoties cum adolescentulus Romae
controversias declamarem, et ad vera certamina fictis me litibus exercerem,
currebam ad tribunalia judicum, et disertissimos oratorum tanta inter se
videbam acerbitate contendere, ut omissis saepe negotiis, in proprias
contumelias verterentur, et joculari se invicem dente morderent. Si hoc illi
faciunt, ut apud reos nullam suspicionem praevaricationis incurrant, et fallunt
populum circumstantem: quid putamus tantas Ecclesiae columnas, Petrum et Paulum,
tanta vasa sapientiae inter dissidentes Judaeos atque gentiles facere debuisse?
nisi ut eorum simulata contentio, pax credentium fieret, et Ecclesiae fides
sancto inter eos [ Al. se] jurgio concordaret. Sunt qui Cephan, cui hic in
faciem Paulus restitisse se scribit, non putant apostolum Petrum, sed alium de
septuaginta 409 discipulis isto vocabulo nuncupatum. Et dicunt nequaquam Petrum
a convictu gentium se potuisse subtrahere, qui et centurionem Cornelium
baptizarat. Et cum ascendisset Jerosolymam, disceptantibus adversus se qui
erant ex Circumcisione, et dicentibus: Quare introisti ad viros praeputium
habentes, et manducasti cum illis (Act. XI, 3)? post narrationem visionis, tali
responsionem suam fine concluserit: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus,
sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram qui
possem prohibere Deum? Quibus auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum,
dicentes: ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit; maxime cum Lucas
scriptor historiae, nullam hujus dissensionis faciat mentionem; nec dicat
umquam Petrum Antiochiae fuisse cum Paulo, et locum dari Porphyrio
blasphemanti; si autem Petrus errasse, aut Paulus procaciter apostolorum
principem confutasse credatur. Quibus primum respondendum, alterius nescio
cujus Cephae nescire nos nomen, nisi ejus qui et in Evangelio, et in aliis
Pauli Epistolis, et in hac quoque ipsa modo Cephas, modo Petrus, scribitur. Non
quod aliud significet Petrus, aliud Cephas: sed quod quam nos Latine et Graece
petram vocemus, hanc Hebraei et Syri propter linguae inter se viciniam, Cephan
nuncupent. Deinde totum argumentum epistolae quod oblique de Petro, Jacobo, et
Joanne dicitur, huic intelligentiae repugnare. Nec mirum esse si Lucas hanc rem
tacuerit, cum et alia multa quae 410 Paulus sustinuisse se replicat,
historiographi licentia praetermiserit: et non statim esse contrarium, si quod
alius ob causam dignum putavit relatu, alius inter caetera dereliquit. Denique
primum episcopum Antiochenae Ecclesiae Petrum fuisse accepimus, et Romam exinde
translatum, quod Lucas penitus omisit. Ad extremum si propter Porphyrii
blasphemiam, alius nobis fingendus est Cephas, ne Petrus putetur errasse,
infinita de Scripturis erunt radenda divinis, quae ille, quia non intelligit,
criminatur. Sed et adversum Porphyrium, in alio, si Christus jusserit, opere
pugnabimus: nunc reliqua prosequamur. (Vers. 14.) Sed cum vidissem quod non
recto pede incedunt ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus. Sicut hi
qui sanis gressibus claudicare se simulant, non vitium habent in pedibus, sed
est aliqua causa cur claudicent, ita et Petrus sciens circumcisionem et
praeputium nihil esse, sed observationem mandatorum Dei, edebat quidem ante cum
gentibus, sed pro tempore ab eis se, ne Judaeos a fide Christi perderet,
subtrahebat. Unde et Paulus eadem arte qua ille simulabat, ei restitit in
faciem, et loquitur coram omnibus; non tam ut Petrum arguat, quam ut hi, quorum
causa Petrus simulaverat, corrigantur, vel ut etiam Judaeis superbia, gentibus
desperatio tolleretur. Quod si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus
peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem, debet exponere qua
consequentia 411 hoc Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit. Si tu,
cum Judaeus sis, gentiliter, et non Judaice vivis: quomodo gentes cogis
judaizare? Indissolubili argumento constringit Petrum, immo per Petrum, eos qui
pugnantia illum inter se facere cogebant: Si, inquit, o Petre, tu natura
Judaeus es, circumcisus a parva aetate, et universa Legis praecepta custodiens,
nunc ob gratiam Christi scis ea nihil per se habere utilitatis, sed exemplaria
esse et imagines futurorum, et cum his qui ex gentibus sunt, cibum capis,
nequaquam ut ante superstitiose, sed libere et indifferenter victitans: quomodo
eos qui ex gentibus crediderunt, nunc recedens ab eis, et quasi a contaminatis
te separans et secernens, compellis judaizare? Si enim immundi sunt a quibus
recedis, idcirco autem recedis, quia non habent circumcisionem, compellis eos
circumcidi et Judaeos fieri: cum tu ipse natus Judaeus, gentiliter vixeris. Et
laetanter ostendit causam quare adversum eum disputaverit: quia scilicet gentes
simulatione sua judaizare compelleret, dum eum cupiunt aemulari. (Vers. 15.)
Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Subrepunt hoc loco Haeretici,
qui ridicula quaedam et inepta fingentes, aiunt, nec spiritualem peccare posse
naturam: nec juste aliquid facere terrenam. Quos interrogemus quare de bona
oliva rami fracti sunt, et cur de oleastro in radicem bonae olivae inserti
sint, si nec de bono cadere quidquam potest, nec de malo surgere? Aut quomodo
vel Paulus persecutus sit ante Ecclesiam, si de natura spirituali fuit: aut
postea Apostolus factus, si de terrena faece generatus est. Quod si terrenum
eum non fuisse contenderint, ipsius verba ponamus: Eramus filii natura irae,
sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Natura Judaeus est qui de genere est Abraham,
et a parentibus die octavo circumcisus est. Non natura Judaeus, qui postea est
factus ex gentibus. Ut autem totum argumentum brevi sermone comprehendam,
sensus est iste qui texitur: Nos, id est, ego et tu, Petre (miscuit enim
personam suam, ne illi facere videretur 412 injuriam), cum essemus, inquit,
natura Judaei, ea facientes quae lege praecepta sunt, et non ex gentibus peccatores,
qui vel generaliter, quia idolis serviunt, peccatores sunt, vel quos nunc
putamus immundos, scientes quod non possimus ex Legis opere, sed ex Christi
salvari fide, credidimus in Christum, ut quod Lex nobis non dederat, fides
tribueret quam habebamus [ Al. habemus] in Christo. Quod si recedentes a Lege,
in qua salvari non potuimus, transcendimus ad fidem, in qua non carnis
quaeritur circumcisio, sed cordis puri devotio: et nunc a gentibus recedendo
hoc agimus, ut quicumque non sit circumcisus, immundus sit: ergo fides in
Christum, in qua nos putabamus ante salvari, magis peccati est ministra, quam
justitiae, quae aufert circumcisionem, quam qui non habuerit, immundus est. Sed
absit, ut quod semel destruxi, et scivi mihi non profuisse, rursum vindicem. Semel
a Lege discedens, Legi sum mortuus, ut in Christo viverem, crucique ejus
affixus, et in novum renatus hominem, fide magis quam carne subsisterem, et cum
Christo egrederer e mundo. Quod semel adorsus sum, teneo. Non mihi gratis
Christus est mortuus: in quo frustra credidi, si potui absque fide ejus in
veteri Lege salvari. (Vers. 16). Scientes autem quod non justificatur homo ex
operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credidimus,
ut justificemur in fide Christi, et non ex operibus Legis. Aiunt quidam: si
verum hoc sit quod Paulus affirmat, ex operibus Legis neminem justificari, sed
ex fide Jesu Christi, patriarchas et prophetas, et sanctos, qui ante Christi
adventum fuerunt, imperfectos fuisse. Quos admonere debemus eos hic dici
justitiam non consecutos, qui tantum ex operibus justificari posse se credunt.
Sanctos autem, qui antiquitus fuerint, ex fide Christi justificatos. Siquidem
Abraham vidit diem Christi, et laetatus est. Et Moyses majores divitias
aestimavit thesauro Aegyptiorum, improperium Christi. Aspiciebat enim in
remunerationem. Et Isaias vidit gloriam Christi (Isai. VI), ut Joannes
evangelista commemorat, et Judas de omnibus generaliter: Commonere, inquit, vos
volo, 413 scientes semel omnia: quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans:
secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Jud. V). Unde non tam Legis opera
damnantur, quam hi qui tantum ex operibus justificari se posse confidunt,
Salvatore quoque ad discipulos loquente, Nisi superabundaverit justitia vestra plus
quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V,
20). Congregandum [ Al. considerandum] hoc in loco quanta in Lege praecepta
sint, quae explere nullus queat. Et econtrario dicendum, quaedam Legis etiam ab
his fieri qui ignorent eam. Sed ideo non justificari operatores ejus, quia
absque fide Christi fiant: verbi gratia, non dormire cum viro dormitatione
mulieris, non adulterari, non rapere, sed magis honorare patrem et matrem, et
caetera, quae imperata sunt, facere. Quod si de sanctis viris nobis exempla
protulerint: quod in Lege versati, ea quae Legis fuerant, perpetrarint,
dicemus: Quia justo Lex non est posita, sed iniquis et non subditis, impiis et
peccatoribus, contaminatis et immundis (I Tim. I). Qui autem a Deo doctus sit,
non habere eum necesse, ut vel de charitate doceatur, Paulo dicente: De
charitate autem non necesse habeo scribere vobis: ipsi enim vos a Deo docti
estis, ut diligatis invicem (IV Thess. IV, 9). (Vers. 17, 18.) Propter quod ex
operibus Legis non justificabitur omnis caro. Quod si quaerentes justificari in
Christo, inventi sumus et ipsi peccatores: numquid Christus peccati minister
est? Absit. Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me
constituo. Non justificabitur [ Al. justificatur] ex operibus Legis caro illa,
de qua scribitur: Omnis caro fenum; et omnis gloria ejus, quasi flos agri
(Isai. XL, 6). Justificatur autem ex fide Jesu Christi caro illa, de qua in
resurrectionis dicitur sacramento: Omnis caro videbit salutare Dei (Luc. III,
6). Sed et juxta humiliorem intellectum, justificabatur quondam ex Lege non
omnis caro, sed tantum hi homines qui in Palaestina erant. Nunc autem ex fide
Jesu Christi justificatur omnis caro, dum Ecclesia ejus in toto orbe fundatur.
(Vers. 19.) Ego enim per Legem Legi mortuus sum, 414 ut Deo vivam. Aliud est
per Legem mori, aliud Legi mori. Qui Legi moritur, vivebat ei antequam
moreretur, observans sabbata et neomenias, et dies festos, et victimarum
typicam curiositatem, et fabulas Judaicas, et genealogias. Postquam autem venit
Christus et Lex, de qua scriptum est: Scimus autem quia Lex spiritualis est
(Rom. VII, 14), per Evangelicam legem, Legi pristinae mortuus est: et anima,
quae secundum id quod scribitur ad Romanos: Viro vivente, si nupsisset, adultera
vocabatur: mortuo viro suo, id est, lege veteri, nupsit Legi Spirituali, ut
fructificaret Deo. Unde et in Osce ad eam dicitur: Ex me fructus tuus inventus est (Osee
XIV, 9). Cui pulchre mysticum illud infertur: Quis sapiens, et intelliget ista:
intelligens, et cognoscet ea? Qui per legem igitur spiritualem, Legi litterae
moritur, Deo vivit, cum non sit sine lege Dei, sed in lege sit Christi. Qui
vero legi moritur ob peccata, mortuus quidem est; sed non potest de eo dici
quod sequitur, ut vivat Deo. Esse autem legem
aliam spiritualem extra Legem litterae, et alibi Apostolus docet, dicens:
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII,
12). Et Ezechiel ex persona Dei: Eduxi, inquit, eos, id est, populum Judaeorum,
de terra Aegypti: et adduxi eos in desertum: et dedi eis praecepta mea, et
justificationes meas ostendi illis: quas faciet homo, et vivet in eis (Ezech.
XX, 10). De ea vero lege quae iram operatur, cui et Apostolus mortuus est,
postea infert: Et ego dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus
non vivent in eis (Ibid., 25). Idipsum significatur et in Psalterio: Quoniam
non cognovi litteraturam, introibo in fortitudinem Domini (Ps. LXX, 51).
Christo confixus sum cruci. Quia dixerat se per legem legi mortuum, quomodo
mortuus fuerit, ostendit: Christo confixus sum cruci, tollens crucem suam, et
Christum sequens, et in ipsa obsecrans passione: Memento mei, cum veneris in
regnum tuum (Luc. XXIII, 42, 43). Statimque audiens: Hodie mecum eris in
paradiso. Si quis mortificatis membris super terram, et mundo mortuus,
configuratus 415 fuerit morti Jesu Christi, crucifigitur cum Jesu, et tropaeum
mortificationis suae, in ligno Dominicae passionis affigit. (Vers. 20.) Vivo
autem jam non ego: vivit autem in me Christus. Non vivit ille qui quondam
vivebat in Lege, quippe qui persequebatur Ecclesiam. Vivit autem in eo
Christus, sapientia, fortitudo, sermo, pax, gaudium, caeteraeque virtutes; quas
qui non habet, non potest dicere: Vivit autem in me Christus, hoc autem totum sub
sua persona adversum Petrum de Petro disputat. Quod autem nunc vivo in carne.
Aliud est in carne esse, et in carne vivere. Qui enim in carne sunt, Deo
placere non possunt (Rom. VIII, 8, 9). Unde ad bene viventes dicitur: Vos autem
non estis in carne. In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit
semetipsum pro me. Ad Romanos de Deo loquitur, quod Filio suo non pepercit, sed
pro nobis tradiderit eum. Nunc vero de Christo, quod se ipse tradidit: Qui
dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro me. In Evangelio vero ubi
Apostoli enumerantur, infertur: Et Judas Iscariotis [Al. Scarioth] qui et
tradidit eum (Luc. VI, 16). Rursum in eodem: Ecce appropinquavit qui tradet me
(Matt. XXVI, 46). De principibus vero sacerdotum, et senioribus populi Scriptura
commemorat, quod condemnaverint Jesum morti, et ligantes eum, duxerint et
tradiderint Pilato praesidi (Ibid., XXVII, et Marc. XV). Et deinceps de Pilato:
Dimisit eis Barrabam, Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigerent
illum (Joan. XIX). Igitur et Pater tradidit Filium: et Filius ipse se tradidit:
et Judas et sacerdotes eum principibus tradiderunt, et ad extremum traditum
sibi, tradidit ipse Pilatus. Sed Pater tradidit, ut salvaret perditum mundum:
Jesus ipse se tradidit, ut Patris suamque faceret voluntatem: Judas autem et
sacerdotes et seniores populi, et Pilatus, vitam morti nescii tradiderunt. Quae
cum ipsa quoque se pro nostra salute tradiderit, beatus multumque felix, qui
vivente in se Christo, per singulas cogitationes et opera potest dicere: In
fide vivo Filii 416 Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. (Vers.
21.) Non abjicio gratiam Dei: si enim per Legem justitia; ergo Christus gratis
mortuus est. Abjicit gratiam Dei, tam ille qui post Evangelium vivit in Lege,
quam is qui peccatis post baptismum sordidatur. Qui autem potest juxta
Apostolum dicere: Gratia ejus in me non fuit vacua (I Cor. XV, 10), iste et hoc
loquitur confidenter: Non abjicio gratiam Dei. Quod autem sequitur, valde
necessarium est adversum eos qui post fidem Christi putant Legis praecepta
servanda. Dicendum quippe eis: Si per legem justitia est, ergo [ Al. quod]
Christus gratis mortuus est [ Al. sit]. Aut certe doceant, quomodo non Christus
gratis mortuus sit, si opera justificant [ Al. justificent]. Sed quamvis sint
hebetes, dicere non audebunt Christum sine causa mortuum. Ad particulam itaque
syllogismi, quae hic proponitur, id est: Si enim per Legem justitia, ergo
Christus gratis mortuus est, debemus illud assumere quod consequenter infertur,
et negari non potest: Christus autem non est gratis mortuus; et concludere: Non
igitur per Legem justitia. Hucusque contra Petrum, nunc ad Galatas revertitur.
(Cap. III.--Vers. 1.) O Insensati Galatae, quis vos fascinavit? Dupliciter hic
locus intelligi potest. Vel ideo insensatos Galatas appellatos, a majoribus ad
minora venientes, quia coeperint spiritu, et carne consummentur: vel ob id,
quod unaquaeque provincia suas habeat proprietates. Cretenses semper mendaces,
malas bestias, ventres pigros, vere ab Epimenide poeta dictos, Apostolus
comprobat. Vanos Mauros, et feroces Dalmatas, Latinus pulsat historicus.
Timidos Phrygas, omnes poetae lacerant. Athenis expeditiora nasci ingenia,
philosophi gloriantur. Graecos leves, apud C. Caesarem suggillat Tullius,
dicens: Aut levium Graecorum, aut immanium barbarorum. Et pro Flacco: Ingenita,
inquit, levitas, et erudita vanitas. Ipsum Israel, gravi corde, et dura
cervice, omnes Scripturae arguunt. In hunc ergo modum arbitror et Apostolum 417
Galatas regionis suae proprietate pulsasse. Licet quidam profundis se
quaestionibus inserentes, quasi sub obtentu vitandae haereseos, quae diversas
naturas infert, dicant, Tyrios quoque et Sidonios, Moabitas et Ammonitas, et
Idumaeos, Babylonios et Aegyptios, omnesque Gentes, quae in Scripturis nominantur,
habere quaedam idiomata ex causis praecedentibus, et merito operum pristinorum,
ne justitia Dei veniat in dubium: cum unaquaeque gens vel bonum, vel malum
habere asseratur, quod alia non habeat. Nos istas altitudines declinantes,
superiora sectabimur: aut stultitiae eos argui, dicentes, per quam spiritum
Legis et litteram dijudicare non possint: aut vitio [ Al. via] gentis corripi,
quod indociles sint et vecordes, et ad sapientiam tardiores. Quod autem
sequitur: Quis vos fascinavit (I Cor. XI), digne Paulo (qui etsi imperitus est
sermone, non tamen scientia) debemus exponere: non quo scierit esse fascinum,
qui vulgo putatur nocere; sed usus sermone sit trivii [ Al. trito], et ut in
caeteris, ita et in hoc quoque loco, verbum quotidianae sermocinationis
assumpserit. Legimus in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. Qui apud nos
invidus, in Graeco significantius ponitur, fascinator: et in Sapientia quae
Salomonis scribitur: Fascinatio malignitatis obscurat bona (Sap. IV, 22).
Quibus docemur exemplis, quod vel invidus aliena felicitate crucietur: vel is
in quo bona sint aliqua, alio fascinante, id est, invidente noceatur. Dicitur
fascinus proprie infantibus nocere, et aetati parvulae, et his qui necdum firmo
vestigio figant gradum. Unde et quidam e Gentibus: Nescio quis teneros oculus
mihi fascinat agnos. (Virgil. Eclog. 3.) Hoc utrum verum, necne sit, Deus
viderit: quia potest fieri, ut et daemones huic peccato serviant; et quoscumque
in Dei opere vel coepisse, vel profecisse cognoverint, eos a bonis operibus
avertant. Nunc illud in causa est, quod ex opinione vulgi sumptum putamus
exemplum: ut quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino: sic etiam Galatae in
Christi fide nuper nati, et nutriti lacte, et non solido cibo (I Cor. III),
veluti quodam fascinante 418 sint nociti: et stomacho fidei nauseante [ Al.
nauseantes], Spiritus sancti cibum evomuerint. Quod si aliquis contradicit,
exponat quomodo de communi opinione sit sumptum, vallis Titanorum, in Regnorum
libris (IV Reg. XXIII), Sirenae et Onocentauri in Isaia (Cap. XXXIV), Arcturus et Orion,
et Pleiades in Job (Cap. IX), et caetera his similia, quae
utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habet. Interrogemus
ergo hoc loco Marcionem, qui prophetas repudiat, quomodo interpretetur id quod
sequitur. Ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, in vobis
crucifixus est. Nobis enim recte praescriptus est Christus, de cujus patibulo
et passione, alapis et flagellis, omnis prophetarum praedicit chorus: ut crucem
ipsius non de Evangelio tantum, in quo crucifixus refertur; sed multo antequam
descendere dignaretur ad terras, et hominem qui est crucifixus assumeret,
noverimus. Nec parva laus Galatarum est, quod ita crediderint in crucifixum, ut
ante fuerat eis praescriptus: quo scilicet lectitantes prophetas, et omnia
veteris Legis sacramenta noscentes, via et ordine venerint ad credendum.
Legitur in quibusdam codicibus: Quis vos fascinavit non credere veritati? Sed
hoc quia in exemplaribus Adamantii non habetur, omisimus. (Vers. 2.) Hoc solum
a vobis volo discere: ex operibus Legis spiritum accepistis, an ex auditu
fidei? Sunt quidem, ait, multa quae possunt interrogatione vos cogere, Legi
Evangelium praeferendum: sed quoniam insensati estis, et nequaquam ea potestis
audire, simplici vobiscum sermone loquor, et de eo quod promptum est,
sciscitor: Spiritum sanctum quem accepistis, utrum vobis Legis opera, sabbati
observatio, circumcisionis, et neomeniarum superstitio dederint, an auditus
fidei, per quam ex gentibus credidistis? Quod si negari non potest, Spiritum
sanctum et virtutes, quae in principio fidei acceptum Spiritum sequebantur, non
ex operibus Legis, sed ex fide Christi datas, manifestum est, vos a melioribus
exorsos [ Al. exosos], in pejora corruere. Consideremus autem diligenter, quia
non dixerit: Volo a vobis discere utrum ex operibus Spiritum accepistis; sed
adjecerit, ex 419 operibus Legis. Sciebat enim et Cornelium centurionem
Spiritum ex operibus accepisse (Actor. X); sed non ex operibus Legis, quam
nesciebat. Si autem econtrario dicitur: ergo et sine auditione fidei accipi
Spiritus potest. Nos respondebimus, accepisse quidem eum Spiritum, sed ex
auditu fidei, et naturali lege, quae loquitur in cordibus nostris, bona quaeque
facienda, et vitanda mala: per quam dudum quoque Abraham, Moysen, et caeteros
sanctos justificatos retulimus, quam augere deinceps potest operum observatio,
Legisque [ Al. Legis quoque] justitia: non tamen carnalis legis, quae
praeteriit, sed spiritualis, quia Lex spiritualis est. Neque vero, quia fidem praeferimus,
Legis opera destruimus (Rom. III), nec dicimus secundum quosdam: Faciamus mala,
donec veniant bona (quorum damnatio justa est), sed servituti gratiam
anteponimus. Dicimusque, quod Judaei propter metum faciunt, id nos facere
propter charitatem. Illos servos esse, nos filios: illos cogi ad bonum, nos
bonum sponte suscipere. Non igitur ex fide Christi licentia nascitur
delinquendi; sed ex dilectione fidei voluntas boni operis augetur, dum bona
ideo facimus, non quia judicem formidamus, sed quia scimus ea ei placere in
quem credimus. Quaerat quispiam, si fides non est nisi ex auditu, quomodo qui
surdi nati sunt, possunt fieri Christiani. Deum quippe Patrem ex magnitudine et
pulchritudine creaturarum potest quis intelligere, et a conditionibus conditor
consequenter agnoscitur. Christi autem nativitas, crux, mors, resurrectio, nisi
ex auditu sciri non potest. Aut surdi igitur Christiani non sunt: aut si surdi
sunt Christiani, falsum est quod alibi ab apostolo dicitur: Itaque fides ex
auditu: auditus autem per verbum Dei. Ad quod qui simplici responsione
contentus est, dicit, non eum generaliter dixisse, fides omnium ex auditu est;
sed fides ex auditu, quod et in parte, et in toto accipi potest: eorum scilicet
fides ex auditu, qui audiunt, qui credunt. Qui autem huic scrupulo satisfacere
conatur, prius illud tentabit asserere, quod nutibus 420 quoque et quotidiana
conversatione, et ut ita dixerim, totius corporis loquente gestu, surdi possunt
Evangelium discere: deinde etiam hoc, quod Dei sermo cui nihil surdum est, ad
eas magis loquatur aures, de quibus et ipse ait in Evangelio: Qui habet aures
audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Et in Apocalypsi: Qui habet aurem, audiat quid
spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 11). Et Isaias: Dominus addidit mihi
auriculam (Isai. VI, 33 et 35). Iste est alius homo, cui Deus loquitur in
occulto, qui clamat in corde credentis: Abba, Pater (Rom. VIII, 15): et (ut
frequenter exposuimus) quomodo corpus omnia membra, et sensus habet: ita animam
quoque universos et sensus, et membra habere, et inter caetera aures etiam:
quas qui habuerit, non magnopere indigebit his auribus corporis ad Christi
Evangelium cognoscendum. Simul autem etiam illud attendite, quod hic Spiritus
absque ullo additamento Sanctus intelligatur, quem ex dono Dei consequimur, et
non hominis: de quo alibi scribitur: Incorruptus Spiritus est in omnibus (Sap. XII, 1). Et:
Ipse Spiritus testimonium reddit [Al. reddet] spiritui nostro (Rom. VIII, 16).
Et in alio loco: Nemo scit ea quae in homine sunt, nisi spiritus hominis qui
est in eo (I Cor. II, 11). Et in Daniele: Benedicite, spiritus et animae
justorum, Dominum (Dan. III, 86). (Vers. 3.) Sic stulti estis, ut cum Spiritu
coeperitis, nunc carne consummemini? Si sanctum Spiritum acceperant Galatae,
quomodo stulti erant? Verum statim solvitur, coepisse quidem
cos Spiritum, sed cum carne consummarentur, Spiritum ab eis fuisse sublatum.
Unde sine causa passi sunt tanta quae passi sunt. Quod ne sibi post peccatum
eveniret, David precatur, dicens: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L,
13). Diligenter attendite quod qui Scripturas juxta litteram sequitur,
consummari carne dicatur. Quamobrem illud quod ad Corinthios scriptum est: In
carne viventes, non juxta carnem militamus (II Cor. X, 3), melius sic intelligi
potest, ut hi militare dicantur in carne, qui vetus Testamentum humiliter
edisserunt. Qui vero sequuntur intelligentiam spiritualem, sint quidem in
carne, quia eamdem habeant litteram 421 quam Judaei, sed non juxta carnem
militent, a carne ad spiritum transcendentes. Quando videritis eum qui primum
credit ex Gentibus, et ad Christi aratrum mittit manum, praevio aliquo doctore
prudente, sic per Legis iter ad Evangelium pergere, ut omnia illa quae ibi
scripta sunt, de sabbato, de azymis, de circumcisione, de victimis, digne Deo
intelligat, et deinceps post Evangelii lectionem a Judaeo aliquo, aut Judaeorum
socio persuaderi, ut umbras et allegoriae nubila derelinquens, sic Scripturas
interpretetur, ut scriptae sunt: de hoc potestis dicere: Sic stultus es, ut cum
spiritu coeperis, nunc carne consummeris? (Vers. 4.) Tanta passi estis sine
causa, si tamen sine causa. Consideremus infelices Judaeos, quanta
superstitione et observationis labore vivant inter caeteras nationes, dicentes,
ne tetigeris, ne gustaveris, ne attrectaveris, et probabimus verum esse quod
dicitur: Tanta passi estis sine causa; sed non statim ad eos sententia
temperatur, et dubia fit, si tamen sine causa: quia de his dicitur, qui possunt
post Legem ad Evangelium reverti. Melius autem sic intelligi potest, quod
primum credentes Galatae in Crucifixum, et a Judaeis, et a gentibus opprobria
multa perpessi sint, persecutiones non minimas sustinuerint. Quas frustra
arguuntur fuisse perpessi, si a gratia Christi recedant, propter quam tanta
perpessi sunt. Simul et illa spes, quod quicumque ob Christi fidem laboraverit, et
postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa dicitur passus fuisse
dum peccat, sic rursum non perdat ea, si ad pristinam fidem et ad antiquum
studium revertatur. Aliter: Si circumcisionem, inquit,
putatis sequendam esse post gratiam: ergo usque ad praesens tempus sine
circumcisione viventes, omnia quae passi estis, in irritum sunt deducta. Quae
quidem mihi videmini non frustra sustinuisse, qui scio Legem post Evangelium
non valere. Vel certe sic: Non leve erat damnum, si circumcisionem sequentes,
tantum pristinum fidei perdidissetis laborem: nunc vero ad hoc detrimentum
etiam praevaricationis poena sociatur, ut et praeterita sine causa perpessi
sitis, et in 422 futuro cruciemini. Quidam coactius ita intelligunt:
Considerate pristinam gratiae libertatem et praesentis onera observationis in
Lege, et videbitis quam multa casso studio feceritis: licet non penitus fructus
erroris istius desperandus sit, dum zelo Dei ad hoc ipsum estis adducti.
Ignorantibus enim concedi venia potest, si ad meliora conversi, scientiam in
vobis doceatis fluctuasse, non studium. (Vers. 5.) Qui ergo tribuit vobis
spiritum, et operatur virtutes in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei?
Tribuit, hoc est, administrat, praesentis temporis est legendum; ut ostendatur
per singulas horas atque momenta semper dignis sanctum Spiritum ministrari; et
quanto quis in Dei opere et amore profecerit, tanto magis sancti Spiritus in se
habere virtutes, quas auditus fidei, et non Legis opera consummant. Non quo
Legis opera contemnenda sint, et absque eis simplex fides appetenda; sed quo
ipsa opera fide Christi adornentur. Scita est enim sapientis viri illa
sententia, « Non fidelem vivere ex justitia, sed justum ex fide. » Simul ostenditur
Galatas, accepto post fidem sancto Spiritu, dona habuisse virtutum, id est,
prophetiam, genera linguarum, morborum curationes, et caetera, quae ad
Corinthios in donis spiritualibus enumerantur (I Cor. VII). Et tamen post tanta
(quia forsitan gratiam discernendorum spirituum non habebant) a falsis
doctoribus irretiti sunt. Observandum etiam, quod operari virtutes dicantur in
his, qui non tenent Evangelii veritatem: sicut in illis qui Dominum non
sequentes, in nomine ejus signa faciebant, Joanne vel maxime conquerente:
Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus
eum quia non sequitur nobiscum (Marc. IX, 37). Hoc adversum haereticos, qui
probationem fidei suae ex eo si signum aliquod fecerint, arbitrantur. Qui cum manducaverint
et biberint in nomine Domini (habent quippe et ipsi altare sacrilegum), et
signa multa, invocato Salvatore, fecisse se jactent, in die judicii merebuntur
audire: Non novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23).
(Vers. 6.) Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Ab hoc loco usque ad eum ubi scribitur: Qui ex fide
sunt, benedicentur cum fideli Abraham, Marcion de suo Apostolo erasit. 423 Sed
quid profuit hoc tulisse, cum caetera quae reliquit, insaniae ejus adversa
sint? Credidit autem Abraham Deo, exiens de patria sua in terram quam nesciebat
(Gen. XII seqq.): Sara nonagenariam, et sterilem confidens esse parituram; et
audita repromissione Dei, quod in Isaac vocaretur semen ejus, ipsum Isaac
offerens victimam, et tamen de Domini repromissione non dubitans. Recte tali
reputatur fides ad justitiam, qui Legis opera supergressus, Deum non metu, sed
dilectione promeruerit [ Al. promeruit]. (Vers. 7.) Cognoscitis ergo, quia qui
ex fide sunt, hi filii sunt Abraham. Plenius de hoc in epistola ad Romanos disputat,
quod fides reputata sit Abrahae ad justitiam, non in circumcisione, sed in
praeputio (Rom. IV). Et diligenter observans, docet eos
filios esse Abrahae, quicumque hac mente crediderunt, qua incircumcisus
credidit Abraham, qui exsultavit ut videret diem Domini, et vidit, et laetatus
est (Joan. VIII). Unde et ad infideles Judaeos dicitur: Si filii essetis
Abrahae, opera Abrahae faceretis (Ibid. 39). Quae autem alia (illo in tempore
cum haec dicebantur) ab eis opera Dominus expetebat, nisi credulitatem in
Filium Dei, quem Pater miserat loquentem: Qui credit in me, non credit in me,
sed in eum qui me misit (Joan. XII, 44)? Unde et in alio loco de generis sibi
antiquitate, et nobilitate plaudentibus respondetur: Et ne dixeritis, quia
patrem habemus Abraham. Potest enim Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abraham (Matth. III, 9). Lapides ibi nemo ambigit dura significari corda
Gentilium, quae mollita sunt postea, et fidei recepere signaculum. Virtutes Abraham
in quibus ante circumcisionem Deo placuit, diligens lector enumera, et
quoscumque in simili opere repereris, dicito filios esse Abraham, justificati
in praeputio, qui circumcisionem non ob meritum operum, sed in signum fidei
prioris accepit. Quia enim ex semine ejus erat Christus oriundus (in quo
universarum Gentium fuerat benedictio repromissa, et ab Abraham usque ad
Christum multa erant saecula transitura), providens Deus, ne soboles dilecti
Abrahae caeteris nationibus miscerentur, et paulatim familia ejus 424 fieret
incerta, gregem Israeliticum quodam circumcisionis cauterio denotavit, ut
viventes inter Aegyptios, inter Assyrios, Babylonios atque Chaldeos, hoc
signaculo distinguerentur. Denique per quadraginta annos in eremo nullus est
circumcisus: soli quippe sine Gentis alterius admixtione vivebant: statim ut
Jordanis ripam transgressus est populus, et in Palaestinae terram Judaeum se
examen infudit, circumcisio necessaria futuro ex commixtione Gentium providit
errori. Quod autem a Jesu duce, secundo scribitur populus circumcisus (Jos. V),
significat et in eremo cessasse circumcisionem, quae in Aegypto rationabiliter
exercebatur; et a Domino Jesu Christo spirituali circumcisione credentes esse
mundandos. (Vers. 8, 9.) Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat
gentes Deum, praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes.
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Non quo ipsa
Scriptura, atramentum videlicet et membranae, quae insensibiles sunt, possint
futura praenoscere; sed quo Spiritus sanctus, et sensus, qui in littera latet,
multis post saeculis ventura praedixerint. Porro exemplum quod de Genesi
sumptum est, ita in proprio volumine continetur: Et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terrae (Gen. XXVI, 4). Quod apostolus super Christo interpretatus, ait:
Non est scriptum ex seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno, et semine
tuo, qui est Christus. Hoc autem in omnibus [ Al. novis] pene
testimoniis, quae de veteribus libris in novo assumpta sunt Testamento, observare
debemus, quod memoriae crediderint evangelistae vel apostoli; et tantum sensu
explicato, saepe ordinem commutaverunt, nonnumquam vel detraxerint verba vel
addiderint. Nulli vero dubium quod in Isaac et Jacob, sive in duodecim
patriarchis, et caeteris qui de Abraham stirpe descendunt, non fuerint
benedictae universae nationes; sed in Christo Jesu, per quem omnes gentes
laudant Deum, et benedicitur novum nomen super terram. Potest autem intelligi
apostolus et de alio Geneseos loco exemplum seminis usurpasse, ubi scribitur:
Eduxit autem foras 425 (haud dubium quin Abraham) Deus, et dixit ei: Aspice in
coelum et numera stellas, si poteris dinumerare eas. Et ait illi: Sic erit semen
tuum; et credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 5,
6). Quicumque igitur credunt, benedicentur
cum fideli Abraham, qui ob egregiam in Deum fidem prius in eum credidisse
narratur. 426 Sicut Enos ob principalem in Deum spem, et inter caeteros
eminentem, sperasse scribitur in vocare Dominum Deum (Gen. IV, 26). Non quo et
Abel de quo Dominus ait: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Ibid. IV, 10);
et caeteri deinceps, Deum non speraverint invocare; sed quo ex ea parte
unusquisque appelletur, quam vel maxime habet.
LIBER SECUNDUS. 425-426 Quod in primo
Commentariorum ad Galatas libro, cum de Gentium proprietatibus disputarem,
intactum reliqueram, nunc in secundo reddendum videtur: qui sint Galatae, vel
quo, et unde transierint. Utrum indigenas eos fuderit, an advenas quam nunc
incolunt, terra susceperit: et utrum linguam connubio perdiderint, an et novam
didicerint, et non amiserint suam. Marcus Varro, cunctarum antiquitatum
diligentissimus perscrutator, et caeteri qui eum imitati sunt, multa super hac
gente, et digna memoria tradiderunt. Sed quia nobis propositum est,
incircumcisos homines non introducere in templum Dei (et ut simpliciter fatear,
multi jam anni sunt quod haec legere desivimus), Lactantii nostri quae in
tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus sit, verba ponemus: « Galli,
inquit, antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur; et Sibylla sic eos
appellat. Quod significare voluit poeta, cum ait: Tum lactea colla--Auro
innectuntur (Virg. lib. VIII Aeneid.): Cum posset dicere, candida. Hinc utique
Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Graecis se
miscuerunt. Unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est. » Nec
mirum si hoc ille de Galatis dixerit, et Occidentales populos tantis in medio
terrarum spatiis praetermissis, in Orientis plaga consedisse memorarit: cum
constet Orientis contra et Graeciae examina, ad Occidentis ultima pervenisse.
Massiliam Phocaei condiderunt: quos ait Varro trilingues esse, quod et Graece
loquantur, et Latine, et Gallice. Oppidum Rhoda, coloni Rhodiorum locaverunt: unde
amnis Rhodanus nomen accepit. Praetermitto
Carthaginis conditores Tyrios, et Agenoris urbem; praetereo 427-428 Thebas
Liberi, quas in Africa condidit: quae civitas nunc Thebestis dicitur. Relinquo
eam partem Libyae, quae Graecis urbibus plena est. Ad Hispanias transgredior:
nonne Saguntum Graecis ex insula Zacintho profecti condiderunt: et oppidum
Tartesson, quod nunc vocatur Carteia, lones Graeci homines locasse referuntur?
Montes quoque Hispaniarum, Calpe, Idrus, Pyrene: item insulae Aphrodisiades, et
Gymnesiae, quae vocantur Baleares, nonne Graeci sermonis indicia demonstrant?
Ipsa Italia a Graecis populis occupata, Major quondam Graecia vocabatur. Certe
quod negari non potest, Romani de Aeneae Asiani hominis stirpe generati sunt.
Ex quo evenit, ut et in Occidente Graeci saepe acuminis reperiantur ingenia, et
in Oriente stoliditatem barbaram redoleant. Nec hoc dicimus, quod non e regione
utrobique diversa nascantur: sed quod ex magna parte etiam caetera quae non
sunt similia, nuncupentur. Itaque non mirum est stultos, et ad intelligentiam
tardiores Galatas appellatos; cum et Hilarius Latinae eloquentiae Rhodanus,
Gallus ipse et Pictavis genitus, in Hymnorum Carmine Gallos indociles vocet. Et
quod nunc oratorum fertiles sunt, non tam ad regionis diligentiam, quam ad
rhetoricorum [ Al. rhetoricum] clamorem pertinet: maxime cum Aquitania [ Al.
Aquitanica] Graeca se jactet origine: et Galatae non de illa parte terrarum,
sed de ferocioribus Gallis sint profecti. Vultis scire, o Paula et Eustochium,
quomodo Apostolus unamquamque provinciam suis proprietatibus denotarit? Usque
hodie eadem vel virtutum vestigia permanent, vel errorum. Romanae plebis
laudatur fides (Rom. I). Ubi alibi tanto studio et frequentia, ad Ecclesias et
ad Martyrum sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem coelestis tonitrui
Amen reboat, et vacua idolorum templa quatiuntur? Non quod aliam habeant
Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiae: sed quod devotio in eis
major sit, et simplicitas ad credendum. Rursum facilitatis et superbiae arguuntur.
Facilitatis, ut ibi: Rogo vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et
offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab
illis: hujusmodi enim Christo Domino [Al. addit nostro] non serviunt, sed suo
ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum pervulgata
est. Gaudeo igitur in vobis: et volo vos sapientes esse in bono, et simplices
in malo (Rom. XVI, 17 seqq.). Superbiae vero: Noli altum sapere, sed time (Rom.
II, 20 et 25). Et: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis ipsi
vobis sapientes. Et in sequentibus: Dico enim per gratiam quae data est mihi,
omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad
sobrietatem (Rom. XII, 3). Et apertius: Gaudere cum gaudentibus, flere cum
flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes; sed humilibus
consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Ibid., XV, 16).
Corinthios quoque notat quod mulieres eorum intecto capite sint, et viri comam
nutriant (I Cor. X): et indifferenter vescantur in templis [ Al. tempus] (II Cor. X, 20); et inflati sapientia saeculari,
resurrectionem carnis negent. Haec ex parte usque hodie permanere, non potest
dubitare, qui Achaiam 429-430 viderit (I Cor. IV). Macedones in charitate
laudantur, et hospitalitate ac susceptione fratrum. Unde ad eos scribitur: De
charitate autem fraternitatis, non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim
vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes
fratres in universa Macedonia (I Thess. IV, 9). Sed reprehenduntur quod otiosi
domos circumeant: et alienum exspectantes cibum, dum singulis placere
desiderant, et huc illucque discurrant, quid apud singulos agatur, enuntient. Sequitur enim: Rogamus autem vos, fratres, ut
abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis: ut et vestrum negotium
agatis, et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis: ut et honeste
ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (Ibid., X, 11).
Quod ne quis putet officio magis docentis, quam vitio gentis admonitum, in
secunda ad eosdem inculcat ac replicat, dicens: Nam et cum essemus apud vos,
hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis operari non vult, nec manducet.
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed
curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in
Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent (II Thess.
III, 10 seqq.). Longum est si velim de Apostolo, et de Scripturis omnibus
singularum gentium, vel virtutes observare, vel vitia: cum ad haec ipsa quae
diximus, inde devoluti simus quod Galatae stulti et vecordes pronuntiati sint.
Scit mecum qui vidit Ancyram [ Al. Anchiram] metropolim Galatiae civitatem,
quot [ Al. quod] nunc usque schismatibus dilacerata sit, quot [ Al. quod]
dogmatum varietatibus constuprata. Omitto Cataphrygas, Ophitas, Borboritas, et
Manichaeos; nota enim jam haec humanae calamitatis vocabula sunt. Quis umquam
Passaloryncitas, et Ascodrobos, et Artotyritas, et caetera magis portenta quam
nomina [ Al. numina] in aliqua parte Romani orbis audivit? Antiquae stultitiae
usque hodie manent vestigia. Unum est quod inferimus, et promissum in exordio
reddimus, Galatas excepto sermone Graeco, quo omnis Oriens loquitur, propriam
linguam eamdem pene habere quam Treviros, nec referre, si aliqua exinde
corruperint, cum et Aphri Phoenicum linguam nonnulla ex parte mutaverint, et
ipsa Latinitas et regionibus quotidie mutetur et tempore. Sed jam ad
propositum revertamur. Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto
sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae
scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hunc
morem habeo, ut quotiescumque ab Apostolis de veteri Instrumento aliquid
sumitur, recurram ad originales libros, et diligenter inspiciam, quomodo in
suis locis scripta sint. Inveni 431 itaque in Deuteronomio hoc ipsum apud
Septuaginta interpretes ita positum: Maledictus omnis homo qui non permanserit
in omnibus sermonibus Legis hujus, ut faciat illos: et dicet [Al. dicit] omnis
populus, fiat (Deut. XXVII, 26). Apud Aquilam vero sic: Maledictus qui non
statuerit verba Legis hujus, ut faciat ea: et dicet omnis populus, vere. Symmachus:
Maledictus qui non firmaverit sermones [Al. addit istos] Legis istius, ut
faciat eos, et dicet omnis populus, amen. Porro Theodotio sic transtulit:
Maledictus qui non suscitaverit sermones Legis hujus, facere eos, et dicet
omnis populus, Amen. Ex quo intelligimus, Apostolum, ut in caeteris, sensum
magis testimonii posuisse quam verba: et incertum habemus, utrum Septuaginta
Interpretes addiderint, omnis homo, et, in omnibus, an in veteri Hebraico ita
fuerit, et postea a Judaeis deletum sit. In hanc me autem suspicionem illa res
stimulat, quod verbum, omnis, et in omnibus, quasi sensui suo necessarium, ad
probandum illud, quod quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sint,
Apostolus vir Hebraeae peritiae, et in Lege doctissimus, numquam protulisset
nisi in Hebraeis voluminibus haberetur. Quam
ob causam Samaritanorum Hebraea volumina relegens, inveni CHOL, quod
interpretatur, omnis, sive, omnibus, scriptum esse, et cum Septuaginta
interpretibus concordare. Frustra igitur illud tulerunt Judaei, ne viderentur
esse sub maledicto, si non possent omnia complere quae scripta sunt: cum
antiquiores alterius quoque gentis litterae id positam fuisse testentur.
Quoniam autem nemo possit implere Legem, et cuncta facere quae jussa sunt, et
alibi testatur Apostolus, dicens: Quod enim erat impossibile Legi, in quo
infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis
peccati, de peccato condemnavit peccatum in carne (Rom. VIII). Quod si verum
est, potest nobis objici: Ergo et Moyses, et Isaias, et caeteri prophetae, qui
sub operibus Legis fuerunt, sub maledicto sunt? Quod non timebit annuere, qui
dicentem Apostolum legerit: Quia Christus nos redemit de maledicto Legis,
factus pro nobis maledictum; 432 et respondere unumquemque sanctorum suo
tempore maledictionem factum esse pro populo. Nec statim hoc tribuens et justis
viris, videbitur detrahere Salvatori, quasi nihil praecipuum et excellens
habuerit, factus pro nobis maledictum, cum et caeteri pro aliis maledictum
facti sint. Nemo enim illorum quamvis factus fuerit ipse maledictio, de
maledicto quempiam liberavit, absque solo Domino Jesu Christo, qui pretioso
sanguine suo, et nos omnes, et ipsos, Moysen dico et Aaron, prophetasque
cunctos et patriarchas, de maledicto Legis redemit. Nec hoc ex meo sensu dictum
putetis, Scriptura testis est: quia Christus gratia Dei, sive ut in quibusdam
exemplaribus legitur, absque Deo, pro omnibus mortuus est (II Cor. V). Si autem
pro omnibus, et pro Moyse, et pro universis prophetis, e quibus nullus potuit
delere chirographum vetus, quod adversum nos scriptum erat, et affigere illud
cruci (Colos. II): Omnes peccaverunt, et indigent gloria [id est, gratia] Dei
(Rom. III, 23). Ecclesiaste quoque hanc firmante sententiam: Homo non est
justus in terra, qui [Al. qua] faciat bonum et non peccet (Eccles. VII, 21).
Denique et inferius Apostoli dictum manifeste docet, nec Moysen, nec illustrem
aliquem de antiquis virum, apud Deum justificari potuisse per Legem. Sequitur
enim: (Vers. 11, 12.) Quoniam autem in Lege nemo justificatur apud Deum,
manifestum est, quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide,
sed qui fecerit ea, vivet in illis. Exemplum
quo probatur justus ex fide vivere, et non ex operibus, de Abacuc tulit, quod
ita Septuaginta interpretes ediderunt: Justus autem ex fide mea vivit (Abac.
II, 4). Aquila et Theodotio: Justus autem ex fide ejus vivit, id est, Dei.
Considerandum itaque quia non dixerit, homo aut vir ex fide vivit, ne
occasionem tribueret ad virtutum opera contemnenda; sed, justus ex fide vivit:
ut quicumque fidelis esset, et per fidem victurus, non aliter posset [ Al.
possit] ad fidem venire, vel in ea vivere, nisi prius justus fuisset, et
puritate vitae quasi quibusdam ad fidem gradibus 433 ascendisset. Potest ergo
fieri, ut sit aliquis justus, et tamen non vivat absque fide Christi. Si
legenti scrupulus commovetur, Pauli verba suscipiat, in quibus de se ait:
Secundum justitiam, quae in Lege est, sine reprehensione (Philip. III, 6). Erat
igitur Paulus tunc justus in Lege, sed necdum vivere poterat, quia non habebat
in se Christum loquentem: Ego sum vita (Joan. XI,
25). In quem credens postea coepit et vivere. Faciamus et nos aliquid simile
huic quod dicitur, justus ex fide vivit; et dicamus: castus ex fide vivit,
sapiens ex fide vivit, fortis ex fide vivit, et a caeteris virtutum partibus
vicinam sententiam proferamus adversum eos, qui in Christum non credentes,
fortes et sapientes, temperantes se putant esse, vel justos: ut sciant nullum
absque Christo vivere, sine quo omnis virtus in vitio est. Potest praesens
testimonium et sic legi: quia justus ex fide, ut deinceps inferatur, vivit [Al.
vivet ]. Quod autem ait: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in
illis, manifestissime demonstratur non simplicem dici vitam, sed eam quae
referatur ad aliquid. Justus quippe ex fide vivit: et non additur, in
his, sive in illis. Vivens autem in Lege qui fecerit ea, vivit in illis, hoc
est, in his quae fecit, quae putavit bona: mercedem laboris sui habens ea
tantum opera quae fecit, sive longitudinem vitae (ut Judaei putant) sive declinationem,
poenae per quam transgressor Legis occiditur. Vivere autem in illis, non
putemus Apostoli verba esse, sed Ezechielis prophetae, qui ait: Et eduxi eos in
desertum, et dedi eis praecepta mea et justificationes meas demonstravi eis,
quas faciet homo, et vivet in eis (Ezech. XX, 10, 11). Qui cum illos qui in
praeceptis et justificationibus ambulassent, vivere dixisset, adjecit: Et dedi
eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non viverent in eis
(Ibid., 25). Quanta in verbis consideratio! ubi dixit: Dedi eis praecepta et
justificationes in quibus viverent in eis, non adjunxit bona. Ubi vero posuit,
in quibus non viverent in eis, addidit: Et ego dedi eis praecepta non bona, et
justificationes in quibus non vivent in eis. Sed haec plenius in Ezechiele:
nunc ad ordinem Epistolae revertamur. (Vers.
13.) 434 Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum.
Subrepit in hoc loco Marcion de potestate Creatoris, quem sanguinarium,
crudelem infamat et vindicem [ Al. judicem], asserens nos redemptos esse per
Christum, qui alterius boni Dei Filius sit. Qui si intelligeret quo differunt [
Al. differrent] emere, et redimere (quia qui emit, alienum emit; qui autem
redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desivit) numquam Scripturarum
verba simplicia in calumniam sui dogmatis detorqueret. Redemit ergo nos
Christus de maledicto Legis, quod peccantibus constitutum est, quos ipse
increpat per prophetam, dicens: Ecce peccatis vestris venditi estis, et in
iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram (Isai. L, 1). Et apostolus hoc
ipsum replicat, dicens: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato (Rom.
VII, 14). Maledicta quoque Legis quae in Levitico et Deuteronomio scripta sunt,
non Deo auctore complentur, sed prophetico spiritu his qui peccaturi erant, ea
quae eis ventura sunt, nuntiantur. Quod si apostoli voluerit nos testimonio
coarctare dicentis: Quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt:
scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta
sunt in libro Legis, ut faciat ea (Deut. XXVII, 26), et asserere omnes qui sub
Lege fuerint, fuisse maledictos, interrogemus eum, utrum hi qui sub Evangelio
Christi sunt, et ejus praecepta non faciunt, maledicti sint, an non. Si
maledictos dixerit, id habebit in Evangelio, quod nos habemus in Lege. Si
maledictos negaverit, frustra ergo Evangelii praecepta sint posita, et absque
mercede erunt hi qui illa compleverint. Solvitur itaque utrumque hoc modo:
quomodo Christus Jesus ex maledicto nos Legis liberavit, factus pro nobis
maledictum: ita de maledicto quoque Evangelii quod statutum est super eos qui
ejus praecepta non fecerint, eruit nos, factus pro nobis ipse maledictum,
sciens talenti quoque minimam non dimittere portionem, et novissimum exigere quadrantem
(Matth. V, et Marc
XII). (Vers. 14.) Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: ut
in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem 435
spiritus accipiamus per fidem. Antequam de sensu et
verbis Apostoli disputemus, justum videtur Deuteronomii testimonium, de quo et
apostolus haec sumpsit (Deut. XXI, 22, 23), paucis replicare, et componere
illud caeteris editionibus. Septuaginta ergo interpretes ita hunc locum
transtulere: Si autem fuerit in aliquo peccatum et judicium mortis, et mortuus
fuerit, suspenderitis eum in ligno, non dormiet corpus illius super lignum, sed
sepelientes sepelietis eum in die illa; quia maledictus a Deo omnis qui pendet
in ligno: et non contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi in
haereditatem. Aquila: Et cum fuerit in viro peccatum in [Al. et] judicium
mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super lignum, non commorabitur
morticinium ejus super lignum, sed sepeliens sepelies eum in die illa, quia
maledictio Dei est, qui suspensus est: et non contaminabis humum tuam quam
Dominus Deus tuus dabit tibi haereditatem. Symmachus: Si autem fuerit homini
peccatum ad judicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super
lignum: non pernoctabit cadaver ipsius super lignum, sed sepultura sepelies eum
[Al. illud] in die ipsa, quia propter blasphemiam Dei suspensus est: et non
contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi ad haereditatem.
Theodotio: Et quia erit in viro peccatum in [Al. tacet in] judicium mortis, et
morietur, et suspendes eum in ligno, non dormiet morticinium ejus super lignum,
quia sepultura sepelies eum in die ipsa, quia maledictio Dei est suspensus: et
non contaminabis adama [Al. adamam] tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi
haereditatem. Porro ADAMA ( ), terra sive humus, lingua Hebraea appellatur. In
eo autem loco ubi Aquila et Theodotio similiter transtulerunt, dicentes: quia
maledictio Dei est suspensus, in Hebraeo ita ponitur CHI CALALATH ELOIM THALUI.
Haec verba Ebion ille haeresiarches Semichristianus, et Semijudaeus 436 ita
interpretatus est, ὅτι
ὕβρις
Θεοῦ
ὁ κρεμάμενος, id est, quia injuria Dei est suspensus. Memini me
in Altercatione Jasonis et Papisci, quae Graeco sermone conscripta est, ita
reperisse: λοιδορία
Θεοῦ
ὁ κρεμάμενος, id est, maledictio Dei qui appensus est. Dicebat
mihi Hebraeus qui me in Scripturis aliqua ex parte instituit, quod possit et
ita legi: quia contumeliose Deus suspensus est. Haec idcirco congessimus, quia
famosissima quaestio est, et nobis soleat a Judaeis pro infamia objici, quod
Salvator noster et Dominus sub Dei fuerit maledicto. Primum igitur intuendum
est, quod non quicumque in ligno pependerit maledictus sit apud Deum, sed qui
peccaverit, et propter scelus morti fuerit adjudicatus sublatusque in crucem:
non ideo maledictus quia crucifixus est, sed quia in talem inciderit reatum, ut
meruerit crucifigi. Deinde illud opponendum, quod inferius
causa patibuli plenius exponatur, Scriptura referente, ob maledictum et
blasphemiam Dei eum esse crucifixum. Quod apertius Symmachus transtulit,
dicens: quia propter blasphemiam Dei suspensus est. Ad extremum interrogemus
eos, si Ananias et Azarias et Misael, nolentes adorare idolum Nabuchodonosor,
fuissent in ligno suspensi (Dan. III); Eleazarus quoque nonagenarius sub
Antiocho rege Syriae, et cum septem filiis gloriosa mater, utrum maledictos eos
aestimaturi fuerint (II Mach. VII), an omni benedictione dignissimos? Certe si
crucem quam Aman paraverat Mardochaeo (Esther VII), non ipse pro suo merito
conscendisset, puto Mardochaeus in eam, non ut maledictus, sed ut vir sanctus
ascenderet [ Al. ascenderat]. His et caeteris similibus comprobantur illum esse
maledictum, qui dignum facinus patibulo perpetrarit: non cum qui iniquitate
judicum, et inimicorum potentia, vel clamore vulgi, aut virtutum invidia, aut
regis 437 ira fuerit crucifixus. Et Naboth [ Al. Nabutham] quondam, ad Jezabel
litteras, tota Jezrael civitas morte damnavit (III Reg. XXI); sed sanguis ejus
in typo Christi, multa post saecula vindicatur, dicente Domino ad Osec: Voca
nomen ejus Jezrael, quia adhuc modicum, et ulciscar sanguinem Jezrael super
domum Jeu. (Osee I, 4).
Haec adversum Judaeos. Caeterum ut ad nos redeat disputatio, scire non possum
quare Apostolus in eo quod scriptum est: Maledictus a Deo omnis qui pendet in
ligno (Deut. XXI, 2), vel subtraxerit aliquid vel addiderit. Si enim semel
auctoritatem Septuaginta interpretum sequebatur, debuit, sicut ab illis editum
est, et Dei nomen adjungere. Sin vero ut Hebraeus ex Hebraeis, id quod in sua
lingua legerat, putabat esse verissimum, nec omnis, nec in ligno, quae in
Hebraeo non habentur, assumere [ Al. assumeret]. Ex quo mihi videtur, aut
veteres Hebraeorum libros aliter habuisse, quam nunc habent: aut Apostolum (ut
ante jam dixi) sensum Scripturarum posuisse, non verba: aut quod magis est
aestimandum, post passionem Christi, et in Hebraeis, et in nostris codicibus ab
aliquo Dei nomen appositum, ut infamiam nobis inureret, qui in Christum
maledictum a Deo credimus. Audaci itaque pede ad
hoc procedo certamen, ut ad libros provocem, nullo loco scriptum, a Deo
quemquam esse maledictum, et ubicumque maledictio ponitur, numquam Dei nomen
adjunctum. Maledictus tu
ab omnibus bestiis (Genes. III, 14), dicitur ad serpentem. Et ad Adam:
Maledicta terra in operibus tuis (Ibid., 17). Et ad Cain: Maledictus tu super
terram (Gen. IV, 11). Et alibi: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus
suis (Gen. IX, 25). Necnon et in alio loco: Maledictus
furor eorum, quia audax, et ira eorum, quia dura (Gen. XLIX, 7). Longum est si
universas maledictiones, quae in Levitico, et in Deuteronomio, et in Jesu Nave
scribuntur, enumerem; et tamen in nulla earum, Dei nomen est additum: intantum
ut etiam ipse Satanas, cum de Job polliceretur, quod si grandibus pressus
fuisset angustiis, blasphemaret, a meliori parte hoc significaverit, dicens:
Nisi te benedixerit in faciem (Job I, 11). Et in Regnorum libris, Naboth [ Al.
Nabutham] propterea lapidatus refertur: quia benedixerit Deum et regem (III
Reg. XXI). Nullum autem debet movere quod Christus pro nobis maledictum factus
sit, quia et Deus qui eum dicitur fecisse 438 maledictum, ipse (cum nesciret
Christus peccatum) pro nobis eum peccatum fecit, et Salvator de plenitudine
Patris exinanivit se, formam servi accipiens (Philip. II): vita mortua [ Al.
mortuus] est, et sapientia Dei fatuitas est appellata, ut quod stultum erat Dei
sapientius fieret hominibus (I Cor. I). Et in sexagesimo octavo psalmo de se
loquitur: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt
abscondita (Psal. LXVIII, 7). Injuria itaque Domini, nostra gloria est. Ille
mortuus est, ut nos viveremus. Ille descendit ad inferos, ut nos ascenderemus
ad coelum. Ille factus est stultitia, ut nos sapientia fieremus. Ille se de
plenitudine et de forma Dei evacuavit, formam servi accipiens, ut in nobis
habitaret plenitudo divinitatis, et Domini fieremus e servis. Ille pependit
in ligno, ut peccatum quod commiseramus in ligno scientiae boni et mali, ligno
deleret appensus. Crux ejus amaras aquas vertit in dulcem
saporem, et securim perditam, in profundumque demersam, missa in fluenta
Jordanis levavit (IV Reg. VI). Ad postremum factus est ille maledictio,
factus, inquam, non natus: ut benedictiones quae promissae fuerant Abrahae,
ipso auctore et praevio transferrentur ad gentes, et spiritus repromissio per
fidem illius compleretur in nobis: quam dupliciter debemus accipere, aut in
virtutum spiritualibus donis, aut in Scripturarum intelligentia spirituali (I
Cor. IX). (Vers. 15 seqq.) Fratres, secundum hominem dico: tamen hominis
testamentum confirmatum nemo spernit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt
repromissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed
quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Hoc
autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta
annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam repromissionem, quia si ex
Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit
Deus. Apostolus, qui omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, debitor
Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus, Galatis quoque quos paulo
ante stultos dixerat, factus est stultus. Non enim ad eos his usus est
argumentis quibus ad Romanos, sed simplicioribus; et quae stulti possent
intelligere, et pene de trivio. Quod ne videretur imperitia et non arte
fecisse, prudentem placat ante lectorem, et quae dicturus est, 439 temperat
praefatione praemissa: Fratres, secundum hominem dico. Quod enim dicturus sum,
non dico secundum Deum: non dico secundum reconditam sapientiam, et eos qui
solido possunt vesci cibo, sed secundum eos qui ob teneritudinem stomachi
lacteo rore pascuntur, et nequaquam valent audire quae grandia sunt (I Cor. V).
Unde et ad Corinthios in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae
ne inter gentes quidem, ait: Ego dico, et non Dominus (I Cor. VII, 12). Et ad
eosdem in secunda: Quod loquor, non secundum Dominum loquor, sed quasi in
insipientia (II Cor. XI, 17). Putant aliqui quod de testamento hominis, et de
testatoris morte, et caeteris humanae similitudinis disputaturus exemplis,
dixerit: Fratres, secundum hominem dico: mihi autem videtur, et propter hoc
quidem quod illi arbitrantur, sed maxime propter illud quod sequitur esse
praemissum [ Al. promissum], id est: Non dicit, et seminibus, quasi in multis,
sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Omnes Scripturas sensu ac
memoria peragrans, numquam plurali numero semina scripta reperi, sed sive in
bonam partem, sive in malam, semper in singulari numero. Necnon et illud quod
infert: Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, si quis diligenter
Hebraea volumina, et caeteras editiones cum Septuaginta interpretum
translatione contulerit, inveniet ubi testamentum scriptum est, non testamentum
sonare, sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur BERITH ( ). Unde manifestum
est, id fecisse Apostolum quod promisit, nec reconditis ad Galatas usum esse
sensibus, sed quotidianis, et vilibus, et quae possent (nisi praemisisset,
secundum hominem dico ) prudentibus displicere. Supputandi in hoc loco anni ab
eo tempore quo Dominus ad Abraham locutus est, dicens: Et in semine tuo
benedicentur omnes gentes (Genes. XXII, 18), usque ad legislatorem Moysen:
utrum quadringenti triginta sint, vel quomodo in Genesi ipsi Abrahae Dominus
polliceatur, quod post quadringentos annos de terra servitutis filii ejus
exituri sint. Non enim parva res est, et a multis quaesita, nescio an ab aliquo
440 sit inventa. Illud etiam quod in eodem libro de Thamar et duobus ejus
parvulis legitur (Genes. XXXVIII), quod scilicet primus qui dicitur Zara,
miserit manum suam, et obstetrix ligaverit ei coccinum, et dehinc illo manum
intrinsecus retrahente, manum posterior, qui Phares vocatur, porrexerit,
praesenti loco congruit, quod ostenderit Israel in Legis opere manum suam, et
eam prophetarum, et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero
proruperit populus Gentium, propter quem dicitur saepius esse destructa, et
medius paries qui inter Judaeos et Gentiles fuerat dissipatus, ut fieret unus
grex et unus pastor, et esset gloria, et honor, et pax omni operanti bonum,
Judaeo primum et Graeco. Simplex autem sensus qui in hoc loco texitur, hanc vim
habet, ut doceat Apostolus, non posse per Legem, quae postea data est,
repromissiones quae ante factae sunt ad Abraham destrui, et posteriora
prioribus praejudicare, cum repromissiones ad Abraham ante quadringentos
triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo universae nationes.
Legis autem observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post
quadringentos triginta annos Moysi data sit in monte Sina. Econtrario hic dici
poterat: Quid ergo necesse fuit Legem post tantum tempus repromissionis dari,
cum et data Lege, suspicio destructae sponsionis potuerit [ Al. putaverit]
oboriri, et manente repromissione non profutura Lex data sit? Quam praevidens
Apostolus quaestionem, in sequentibus ipse sibi proponit et explicat, dicens:
(Vers. 19, 20.) Quid igitur? Lex propter transgressiones posita est donec
veniret semen cui promissum erat: ordinata per angelos in manu mediatoris,
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Quia manente repromissione,
quae facta fuerat ad Abraham, Lex postea data per Moysen frustra videbatur
illata, cur data sit explicat: propter transgressiones, inquit. Post offensam
enim in eremo populi, post adoratum vitulum, et murmur in Dominum, Lex
transgressiones prohibitura successit. Justo
quippe lex non 441 est posita, iniquis autem et non subjectis, impiis et
peccatoribus (I Tim. II, 9): et ut altius repetam, post idololatriam, cui in
Aegypto fuerant mancipati, ita ut Deum patrum suorum obliviscerentur, et
deinceps dicerent: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra
Aegypti, ritus colendi Deum et delinquentium poena sancita est in manu
mediatoris Christi Jesu, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil: non solum coelum, terra, mare et universa quae cernimus, sed etiam
illa quae per Moysen duro populo quasi jugum Legis imposita sunt (Joan. I).
Scribitur et ad Timotheum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum,
homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Postquam ob nostram salutem de Virginis
utero dignatus est nasci mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sequester
est dictus. Antequam vero humanum corpus assumeret, et esset apud Patrem in
principio Deus Verbum, ad omnes sanctos ad quos factus est sermo Dei, Enoch
videlicet, Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, et postea Moysen et cunctos
Prophetas, quos Scriptura commemorat, sine additamento hominis, quem necdum
assumpserat, mediator tantummodo nuncupatur. Quod autem ait: Lex ordinata per
angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum
visus refertur, et postea quasi Deus loquens inducitur: Angelus quidem vere ex
ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur qui
dicat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Nec
mirum si Deus loquatur in angelis, cum etiam per angelos qui in hominibus sunt,
loquatur Deus in 442 prophetis, dicente Zacharia. Et ait angelus qui loquebatur
in me (Zach. II, 3); ac deinceps inferente: Haec dicit Dominus omnipotens.
Neque enim angelus qui esse dictus fuerat in propheta, ex sua persona audebat
loqui: Haec dicit Dominus omnipotens. Manum mediatoris, potentiam et virtutem
ejus debemus accipere. Qui cum secundum Deum, unum sit ipse cum Patre, secundum
mediatoris officium alius ab eo intelligitur. Quia vero lectionis ordo confusus
est, et hyperbato perturbatur, sic nobis reddendus videtur: Lex posita est per
angelos in manu mediatoris, propter transgressiones ordinata per angelos, donec
veniret semen cui repromissum erat. Semen autem haud dubium quin Christum
significet, qui ex Matthaei quoque principio comprobatur esse filius Abraham,
Scriptura referente: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii
Abraham. (Vers. 21 seqq.) Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data
esset Lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia. Sed conclusit
Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur
credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi
in eam fidem quae revelanda erat. Sicut mediator Dei et hominum, inter dantem
et accipientem Legem medius fuit: ita Lex ipsa, quae post repromissionem data
est, inter repromissionem et completionem ejus media subrepsit. Quae non
idcirco arbitranda est promissionem excludere, quia postea subsecuta eam, quae
prius fuit, videtur abolere; sed ex eo quod non potuit vivificare, nec id
tribuere quod repromissio prima pollicita est, manifestum est 443 in custodiam
eam repromissionis, non in subversionem datam. Si enim data esset Lex quae
posset praestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere
promissio per Legem putaretur exclusa. Nunc autem propter transgressiones, ut
supra diximus, posita, magis arguit eos peccatores, quibus post repromissionem
in custodiam, et, ut ita dicam, in carcerem data est, ut quia per arbitrii
libertatem noluerant innocentes exspectare promissum, legalibus vinculis
praepediti, et in servitutem mandatorum redacti, custodirentur in adventum
futurae in Christo fidei, quae finem repromissionis afferret. Nec vero
aestimandum Scripturam auctorem esse peccati, quia omnia sub peccato
conclusisse dicatur, cum mandatum quod ex jure praecipitur, ostendat potius
arguatque peccatum, quam sit causa peccati. Quomodo et judex non est auctor
sceleris, nequam homines vinciendo: sed concludit eos, et nocentes sententiae
suae auctoritate pronuntiat, ut debitos poenae indulgentia postea si voluerit,
principalis absolvat. (Vers. 24 seqq.) Itaque Lex paedagogus noster fuit in
Christo, ut ex fide justificaremur. At ubi venit fides, jam non sub paedagogo
sumus. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
Paedagogus parvulis assignatur, ut lasciviens refrenetur aetas, et prona in
vitia corda teneantur, dum tenera studiis eruditur infantia, et ad majores
philosophiae ac regendae reipublicae disciplinas, metu poenae coercita
praeparatur. Non tamen paedagogus magister et pater est, nec haereditatem et
scientiam paedagogi is qui eruditur, exspectat; sed alienum custodit filium
paedagogus, ab eo postquam ille ad legitimum capiendae haereditatis tempus
advenerit, recessurus. Denique et nomen paedagogi hoc ipsum sonat, et est
compositum ab eo quod pueros agat, id est, ductet. Itaque et Moysi lex, populo
lascivienti, ad instar paedagogi severioris apposita est, ut custodiret eos, et
futurae fidei praepararet, quae postquam venit, et credidimus in Christum, jam
non sumus sub paedagogo, tutor a nobis curatorque discedunt, 444 et legitimum
aetatis tempus ineuntes, veri Dei filii nominamur, cui nos generat non Lex
abolita, sed mater Fides, quae est in Christo Jesu. Quod si quis post consummatum aetatis suae tempus,
quando jam haeres et liber et filius appellatur, voluerit esse sub paedagogo,
sciat se non posse legibus parvuli vivere. Ubi enim nunc compleri potest illud:
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui (Exod.
XXIII, 17), subversa Jerusalem, et templo usque ad cineres dissipato? Ubi
salutares et pro peccato hostiae? Ubi ad simulacrum coelestium siderum,
holocaustorum aeternus ignis, altari omnino destructo? Noxiis vero quae poterit
poena decerni, Scriptura dicente: Aufere is malum de medio vestrum (Deut. XIII, 5),
servientibus Judaeis, et Romanis regnantibus? Atque ita fiet, ut nec sub patre
nec sub paedagogo vivant: dum et Lex impleri non potest post successionem
fidei, et fides dum paedagoga Lex appetitur, non tenetur. (Vers. 27, 28.)
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus,
neque Graecus. Non est servus, neque liber. Non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Quomodo
Filii Dei per fidem, quae est in Christo Jesu, nascamur, ostendit dicens:
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quod autem
Christus sit indumentum, non solum de praesenti loco, verum etiam de alio
comprobatur, Paulo eodem cohortante: Induite vos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14). Si
igitur qui in Christo baptizati sunt, Christum induerunt, manifestum est eos
qui non sunt induti Christum, non fuisse baptizatos in Christo. Ad eos enim qui fideles et baptisma Christi
consecuti putabantur, dictum est: Induite vos Dominum Jesum Christum. Si quis
hoc corporeum et quod oculis carnis aspicitur, aquae tantum accipit lavacrum,
non est indutus Dominum Jesum Christum. Nam et Simon ille de Actibus
apostolorum, acceperat lavacrum aquae; verum quia sanctum Spiritum non habebat,
indutus non erat Christum (Actor. VIII). Et haeretici vel hypocritae, et hi qui
sordide victitant, 445 videntur quidem accipere baptismum, sed nescio an
Christi habeant indumentum. Itaque consideremus ne forte et in nobis aliquis
deprehendatur, qui ex eo quod Christi non habet indumentum, arguatur non
baptizatus in Christo. Cum autem quis semel Christum indutus fuerit, et
missus in flammam, Spiritus sancti ardore canduerit, non intelligitur aurum sit
an argentum. Quamdiu calor massam sic possidet, unus
igneus color est, et omnis diversitas generis, conditionis et corporum aufertur
istiusmodi vestimento. Non est enim Judaeus, neque Graecus. Pro Graeco Gentilem
accipere debemus, quia Ἕλλην,
et Graecum et Ethnicum utrumque significat. Nec Judaeus idcirco melior est,
quia circumcisus est; nec Gentilis ideo deterior, quia praeputium habet; sed
pro qualitate fidei, vel Judaeus, vel Graecus melior,sive deterior est. Servus
quoque et liber, non conditione separantur, sed fide, quia potest et servus
libero esse melior, et liber servum in fidei qualitate praevertere. Masculus
similiter et femina, fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Caeterum
fides pro mentis devotione censetur, et saepe evenit ut et mulier viro causa
salutis fiat, et mulierem vir in religione praecedat. Cum autem ita se res
habeat, et tota diversitas generis, conditionis et corporum, Christi baptismate,
et indumento illius auferatur, omnes unum sumus in Christo Jesu: ut quomodo
Pater et Filius in se unum sunt, ita et nos in ipsis unum simus. (Vers 29.) Si
autem vos Christi: ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Quia repromissiones
ad Abraham et ad semen ejus factae sunt, quod est Christus Jesus, consequenter
hi qui Christi filii, id est, semen ejus sunt, semen quoque dicuntur Abraham,
cujus sunt semen ex semine. Verum quotiescumque
Dominus noster Jesus semen Abrahae nominatur, corporaliter sentiendum est, quod
ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos, qui Salvatoris sermone suscepto,
credidimus in eum, et nobilitatem generis Abrahae, ad quem est promissio facta,
suscepimus: tunc spiritualiter semen fidei et praedicationis accipere debemus.
Deinde etiam 446 hoc considerandum, quod quando de Domino loquitur: Abrahae
autem dictae sunt promissiones et semini ejus, hoc est, Christo Jesu,
repromissiones pluraliter ponat. Quando vero de his qui per Christum semen sunt
Abrahae, singulariter repromissio nuncupetur, ut in praesenti loco: Ergo
Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Decens quippe erat ut quod
in Christo uno pluraliter dicebatur, id in multis hominibus singulariter
poneretur. Sequitur: (Cap. IV.--Vers. 1, 2.) Dico autem, quanto tempore haeres
parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus
est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. Haeres iste parvulus, qui
nihil differt a servo cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus
est, usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum genus usque ad adventum
Christi, et, ut amplius dicam, usque ad mundi consummationem significat. Quomodo enim omnes in protoplasto Adam, necdum nati
moriuntur: ita et omnes etiam hi, qui ante adventum Christi nati sunt, in
secundo Adam vivificantur. Atque ita fit, ut et nos Legi servierimus in
patribus: et illi gratia salventur in filiis. Iste intellectus Ecclesiae
catholicae convenit, quae et veteris et novi Testamenti unam asserit providentiam:
nec distinguit in tempore, quos conditione sociavit. Omnes aedificati sumus
super fundamentum apostolorum et prophetarum, continente nos angulari lapide
Jesu Christo Domino nostro, qui fecit utraque unum, et medium parietem
dissipans, inimicitiam utriusque populi in sua carne destruxit, et antiquae
Legis difficultatem, Evangelicorum dogmatum integritate mutavit (Ephes. II,
20). Vere in Christo omnes unus panis sumus, et duo consensimus super terram.
Et quomodo nos super prophetas fundati sumus: ita et patriarchae in apostolorum
fundamine constiterunt. Tutores autem et actores, possunt et prophetae accipi,
quorum verbis quotidie in adventum Salvatoris erudiebamur: sicut paedagoga
Moysi Lex supra disserta est; et angeli parvulorum qui quotidie vident faciem
Patris, et interpellant pro eis. De quibus dictum est: Immittet 447 angelos
Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos (Ps. XXXIII, 8). Possunt
intelligi et sacerdotes et principes, qui tum populo dominati, nunc formam
praebere censentur. Et recte hi sub tutoribus et actoribus esse dicuntur, qui
habentes spiritum timoris, necdum meruere spiritum libertatis et adoptionis
accipere. Aetas enim infantiae ad peccata formidat, paedagogum metuit, non
confidit esse se liberam, licet per naturam domina sit. Et secundum utramque
intelligentiam qua tutores et actores, vel prophetas, vel angelos diximus,
parvulus iste tamdiu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum
perfecti viri tempus impleverit. Legitimum autem tempus, sicut Romanis legibus,
viginti quinque annorum spatio terminatur, ita ad humani generis perfectionem
Christi reputatur adventus. Statim ut ille venerit, et omnes in virum perfectum
creverimus, paedagogus a nobis tutorque discedunt. Tunc auctoritate Domini et
haereditatis possessione perfruemur, in qua prius nati quodammodo putabamur
alieni. (Vers 3.) Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi
eramus servientes. Elementa mundi, eosdem quos supra tutores et actores
dixerat, appellavit: quod sub ipsis primum praesidibus constituti, quia necdum
Dei Filii capere ad nos poteramus adventum, erudiebamur in medio. Nonnulli eos
esse angelos arbitrantur, qui quatuor mundi elementis praesideant: terrae
videlicet, aquae, igni, et aeri: et necesse esse, ut priusquam quis credat in
Christo, illis arbitris gubernetur. Elementa mundi coelum et terram, et ea quae
intra haec sunt, plerique appellata putant: quod videlicet solem, lunam, maria,
silvarum, et montium deos, et sapientes Graeciae, et Barbarae nationes,
Romanique, omnium superstitionum sentina, venerentur: quibus cum Christus
venerit, liberamur, intelligentes ea creaturas esse, non numina. Alii elementa
mundi, Legem interpretantur Moysi et eloquia prophetarum: quod per haec quasi
initia et exordia litterarum, Dei timorem, qui sapientiae principium est,
suscipiamus. Denique ad eos qui jam deberent esse perfecti, et veritate
neglecta, 448 adhuc disciplinarum principiis inhaerebant, scribit in Epistola
ad Hebraeos Apostolus: Etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum
necesse habetis ut doceamini quae sint elementa principii sermonum Dei (Hebr.
V, 12). Econtrario nobis objici potest, quod ad Colossenses Paulus apostolus
scribens, elementa mundi alia nuncuparit: Videte, dicens, ne quis vos
depraedetur per philosophiam, et inanem deceptionem, secundum traditionem
hominum: secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). Sed
ex eo quod addidit, secundum traditionem hominum, et inanem deceptionem,
ostendit non eadem elementa ad Colossenses et ad Galatas nominari. Ab his
quippe elementis postquam venerit temporis plenitudo redimimur, et ad majora
gradientes adoptionem recipimus filiorum. Ab illis vero nihil tale dicitur quid
sequatur; sed simpliciter elementa pro litteris accipiuntur. Potest igitur, ut
diximus, Moysi Lex et prophetae pro elementis accipi litterarum, quod per eas
syllabae jungantur et nomina, et non tam sui, quam alterius rei utilitate
discantur: ut possimus orationem legere contextam, in qua sensus magis et ordo
verborum quam litterarum principia considerantur. Quod autem Legem et
prophetas, elementa mundi interpretati sumus, mundus pro his qui in mundo sunt,
accipi solet, eodem Paulo dicente: Deus erat in Christo, mundum reconcilians
sibi (II Cor. V, 9). Et in
Evangelio: Et mundus per eum factus est, et mundus eum non recipit (Joan. X). Quidam etiam in illa liberius evagantur: ut
quia Lex umbram habet futurorum bonorum, requirant utrum in alio mundo, de quo
Salvator ait: Ego non sum de mundo isto (Joan. VIII, 23), primum parvuli simus,
et sub elementis initiorum constituti, paulatim procedamus ad summum, et
recipiamus adoptionis locum quem quondam amisimus. (Vers. 4.) At ubi venit
plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege:
ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Diligenter attendite quod non dixerit, factum per mulierem: quod Marcion et
caeterae haereses volunt, quae putativam Christi carnem simulant: sed ex
muliere, ut non per illam, 449 sed ex illa natus esse credatur. Quod autem
sanctam et beatam Matrem Domini, mulierem, non Virginem nominavit, hoc idem et
in Evangelio κατὰ Ματθαῖον scriptum est: quando uxor appellatur
Joseph (Luc. II), et ab ipso Domino quasi mulier increpatur (Joan. II). Non
enim necesse erat semper quasi caute et timide Virginem dicere, cum mulier
sexum magis significet quam copulam viri: et secundum intelligentiam
Graecitatis, γυνὴ tam uxor, quam mulier valeat
interpretari. Sed ut cuncta praeteream: quomodo sub lege factus est, ut eos qui
sub lege erant, redimeret: sic propter illos qui nati erant ex muliere, ex
muliere nasci voluit. Nam et baptismum in Jordanis fluento idcirco quasi
poenitens, cum esset a peccatis liber, accepit: ut caeteros edoceret mundandos
esse per baptismum, et in filios nova Spiritus adoptione generari. Quod
nequaquam intelligens Joannes Baptista, eum ad lavacrum prohibebat accedere,
dicens: Ego a te debeo baptizari (Matt. III, 14). Et statim sacramentum [ Al.
sacramento] docetur: Sine modo: sic enim decet nos adimplere omnem justitiam,
ne qui ob hominum salutem venerat, aliquid de conversatione hominum
praeteriret. Quaerat
quispiam, et dicat: Si ideo sub Lege factus est, ut eos qui sub Lege erant,
redimeret: quod videlicet impossibile fuerit redimi eos qui erant sub Lege,
nisi factus fuisset ipse sub Lege: aut sine Lege factus est, ut redimeret eos,
qui sub Lege non erant: aut si non est factus ipse sine Lege, non redimit eos
qui sub Lege non fuerant. Quod si possibile erat eos qui sine Lege erant,
redimi; ita ut sine Lege ipse non fieret: ergo superflue sub Lege factus est;
ut redimeret eos qui sub Lege erant. Breviter
solvet hanc quaestionem, si quis illo utatur exemplo: et cum his qui sine Lege
erant, reputatus est. Nam licet in Latinis codicibus propter simplicitatem
interpretum male editum sit: Et cum iniquis reputatus est (Luc. XXII, 37);
tamen sciendum aliud apud Graecos significare ἄνομον, quod hic scriptum est; aliud ἄδικον, quod in Latinis voluminibus habetur. Ἄνομος enim dicitur ille, qui sine lege est,
et nullo 450 jure constringitur. Ἄδικος vero iniquus, sive injustus. Unde et ipse
Apostolus in alio loco: cum non essem, ait, sine Lege Dei; sed in Lege essem
Christi (I Cor. IX): et certe in hoc quoque testimonio ἄνομος in Graeco scriptum est; et qui hic
bene interpretatus est, potuit idem verbum et ibi similiter interpretari: nisi
eum ambiguitas fefellisset. Alius vero ipsum verbum, redimeret, acutius
intuebitur; et dicet eos significari redemptos, qui primum de Dei parte
fuerint, et postea esse cessaverint: illos vero qui sub Lege non fuerint, non
tam redimi, quam emi. Unde et ad Corinthios, in quibus audiebatur
fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter Gentes quidem (Ibid. V),
scribitur: Pretio empti estis, non redempti: sub Lege quippe non fuerant. Recipimus igitur adoptionem filiorum Dei: et
redempti a Christo, sub servitute elementorum mundi et tutorum potestate esse
desistimus. Quomodo autem inter redimere et emere quid interesset, ostendimus,
sic quid sit inter accipere, et recipere adoptionem filiorum, consideremus. (Vers.
6.) Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda
nostra clamantem, Abba, Pater. Manifeste apostolus Paulus tres spiritus
nominat, Spiritum Filii Dei, ut in praesenti loco, Misit Deus Spiritum Filii in
corda nostra (Rom. VIII, 14). Et Spiritum Dei, ut in illo: Quotquot Spiritu Dei
aguntur, hi filii Dei sunt. Et Spiritum sanctum ut ibi: Corpora vestra templum
sancti Spiritus sunt, qui est in vobis (I Cor. VI, 19). Alium autem sanctum
Spiritum esse quam Filium Dei, manifeste et in Evangelio comprobatur: Qui
dixerit verbum contra Filium hominis, dimittetur ei. Quicumque autem dixerit
contra Spiritum sanctum, nec hic, nec in futuro dimittetur et (Luc. XII, 10).
Hoc ideo: quia multi per imperitiam Scripturarum (quod et Firmianus in octavo
ad Demetrianum Epistolarum libro facit) asserunt Spiritum sanctum saepe Patrem,
saepe Filium nominari. Et cum perspicue in Trinitate credamus, tertiam personam
auferentes, non substantiam ejus volunt esse, sed nomen. Ne autem longum faciam
(non enim dialogus, sed 451 commentarius scribitur), de quinquagesimo psalmo
tres spiritus nominatos breviter ostendam, propheta dicente: Cor mundum crea in
me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie
tua: et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris
tui, et spiritu principali confirma me. Principalem spiritum, Patrem appellat:
quia Filius ex Patre, et non Pater ex Filio. Spiritum autem rectum, veritatis
atque justitiae, Christum Dominum significat: Quia Pater omne judicium dedit
Filio (Joan. V, 22), ut David ait: Deus, judicium tuum regi da, et potentiam
tuam filio regis (Ps. LXXI, 1). Porro Spiritum sanctum aperto nomine vocat.
Quae quidem cum vocabulis personisque dissentiant, substantia naturaque sociata
sunt: et indifferenter idem Spiritus ob naturae societatem, nunc Patris dicitur
esse, nunc Filii. Argumentum autem quo asserere conatur, nos jam non esse sub
Lege, sed sub gratia Domini Jesu, tali fine concludit. Superius dixerat, ut
adoptionem filiorum reciperemus: nunc Dei esse nos filios, ex spiritu probat
quem habemus in nobis. Numquam enim, inquit, auderemus dicere: Pater noster qui
es in coelis: Sanctificetur nomen tuum, nisi de conscientia Spiritus habitantis
in nobis, et magna sensuum et dogmatum voce clamante: Abba, Pater (Rom. VIII,
15). Abba Hebraicum est, idipsum significans quod et Pater. Et hanc
consuetudinem in pluribus locis Scriptura conservat, ut Hebraicum verbum cum
interpretatione sua ponat. Bartimeus, filius Timei. Aser, divitiae. Tabitha,
Dorcas (Act. IX): et in Genesi, Mesech, vernaculus (Gen. XV), et caetera his
similia. Cum autem Abba Pater Hebraeo Syroque sermone dicatur: et Dominus
noster in Evangelio praecipiat, nullum patrem vocandum nisi Deum (Matt. XXIII),
nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos
acquiescamus. Et certe ipse praecepit hoc qui dixerat non esse jurandum (Matth.
V). Si non juramus, nec patrem quidem quempiam nominemus. Si de patre
interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur [ Al. cogemus]. Notandum etiam,
quia clamor in Scripturis, non 452 magnae vocis emissio, sed scientiae
intelligatur et dogmatum magnitudo. Nam et in Exodo respondit Dominus ad
Moysen: Quid clamas ad me (Exod. XIV,
15)? cum penitus Moysi vox nulla praecesserit. Verum compunctum cor et pro
populo lacrymabiliter ingemiscens, Scriptura clamorem vocavit. Quomodo igitur,
qui Spiritum Filii Dei habet, filius Dei est; sic in reciprocum, qui spiritum
Filii Dei non habet, Dei filius non potest appellari. (Vers. 7.) Itaque jam non
est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Christum. Habentes, inquit, spiritum Filii Dei in vobis
clamantem, Abba, Pater, non servi coepistis esse, sed filii. Quia ante nihil
differebatis a servo cum essetis natura quidem Dei; sed sub tutoribus et
actoribus parvuli degebatis: quod si filii estis, consequenter vobis debetur
haereditas, ut quomodo spiritum Filii Dei accipientes, facti estis filii Dei:
ita in libertatem de servitute mutati, haeredes sitis cum haerede Patris
Christo Jesu, qui ex persona hominis assumpti loquitur in psalmo: Dominus dixit
ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7, 8). Quod
autem in hoc loco dicimus, in caeteris quoque observare debemus, de toto genere
hominum singulari numero disputari. Omnes enim credentes, unum sumus in Christo
Jesu, et membra corporis ejus, et in perfectum virum redacti, illum habemus
caput, quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 2). (Vers. 8, 9.) Sed tunc
quidem nescientes Deum servistis his qui natura non erant dii. Nunc vero
cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, quomodo convertimini iterum ad
infirma et egena elementa, quibus rursum servire vultis? Galatas quod ab
idolorum cultu ad fidem Dei veri transtulerunt, arguit, quomodo idolis
derelictis, quae natura non erant dii, et cognoscentes Deum, magis autem
cogniti ab ipso, spiritu quoque adoptionis accepto, rursum quasi parvuli, et
sub tutoribus et paedagogo esse cupientes, ad infirma et paupertina revertantur
elementa, quae propterea infirmo et pauperi sensu populo data sunt 453 in
deserto, quia non poterat accipere et sustinere majora. Eadem autem elementa,
quae nunc infirma et egena appellavit, superius tantum mundi elementa posuit.
Et ubi elementa mundi dicta sunt, ibi non est additum, infirma et egena. Hinc
rursum ubi infirma vocata sunt, mundi, ut supra diximus, nomen est tacitum.
Puto itaque quamdiu quis parvulus est, nec statutum a patre tempus implevit, ut
filius et haeres appellari queat, sub elementis eum mundi, Lege videlicet esse
Moysi. Cum autem post libertatem filio debitam rursus reversus fuerit ad Legem,
circumcidi volens, et totam Judaicae superstitionis litteram sequi, tunc quae
prius ei mundi tantum fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur
exordia. Intantum enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis
exhibere valeant quod ante praestiterant, Jerosolyma, templo altarique
destructis. Respondeat aliquis, et dicat: Si lex et praecepta quae in Lege
conscripta sunt, infirma et egena elementa sunt, et hi qui cognoverunt Deum,
magis autem cogniti sunt ab eo, Legem observare non debent (ne incipiant non
tam Deum colere a quo cogniti sunt, quam ad eos reverti qui natura non sunt
dii), aut Legem observaverunt Moyses et prophetae, et non cognoverunt Deum, nec
cogniti sunt ab eo; aut si cognoverunt Deum, mandata Legis minime compleverunt.
Quod utrumque periculosum est dicere: Aut illos non fecisse quae Legis sunt, et
sic cognovisse Deum: aut non cognovisse Deum, dum infirma et egena Legis
elementa custodiunt. Quod quidem sic solvi potest, ut dicamus illos, quomodo
Paulus factus est Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret (I Cor. IX), et in
Generis ex voto comam totondit (Act. XVIII), et nudipedalia atque calvitium
Jerosolymis in templo exercuit, ut eorum sedaret invidiam, qui catechisati de
eo fuerant, quod contra Legem Moysi, et Deum faceret prophetarum: ita et
sanctos viros fecisse quidem ea quae Legis erant, sed sensum magis Legis
secutos esse quam litteram. Qui non minus quam Abraham sublato de facie
velamento, cupierunt videre diem Christi, et viderunt 454 et laetati sunt:
Facti infirmo populo infirmi, ut infirmos lucrifacerent (I Cor. IX), et his qui
sub Lege erant quasi essent ipsi sub Lege, ut eos ab idolis, quibus in Aegypto
assueverant, separarent. Absurdum quippe est Moysen et caeteros confabulatores
Dei in ea fuisse conditione, ut non credamus eis, et praefinitum tempus a Patre
venisse, et redemptos eos esse de servitute legali, et adoptionem filiorum
consecutos, et haereditatem cepisse cum Christo. Quaecumque enim toto generi
humano sapientia Dei quasi uni Filio praestitit, haec eadem unicuique sanctorum
semper suo ordine et dispensatione largita est. Legem nobis Moysi infirma et
egena dicentibus elementa, occasionem inveniunt haeretici, ut detrahant
Creatori, quia mundum condiderit, et Legem sanxerit. Quibus nos respondebimus,
id quod supra diximus, infirma his esse et egena elementa, qui ad ea post
Evangelii gratiam revertuntur. Antequam vero praefinitum tempus veniret a
Patre, non tam infirma et egena appellata esse elementa, quam mundi. Denique
priusquam Christi in toto orbe Evangelium coruscaret, habuerunt suum fulgorem
praecepta legalia: postquam vero majus evangelicae gratiae lumen effulsit, et
sol justitiae toti mundo se prodidit, stellarum lumen absconditum est, et earum
radii caligaverunt, ita ut Apostolus in alio loco diceret: Nam nec glorificatum
est, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam (II Cor.
III). Quod aliis verbis nunc loquitur, ut dicat, Lex Moysi quae ante Evangelium
dives, et opulenta, et clara fuit, post adventum Christi ad comparationem ejus
quasi infirma et egena, imminuta atque destructa est ab eo qui major fuit
Salomone, et templo, et Jona. Quod enim scriptum est: Illum oportet crescere,
me autem minui (Joan. III, 30): non tam ex Joannis, quam ex Legis persona
dictum puto, quia semper cedunt minora majoribus, et perfecta initiis
praeponuntur. Alias autem infirma et egena elementa, Judaeorum traditiones, et
secundum litteram vilem intelligentiam confirmabimus, quae sunt justificationes
non bonae, et praecepta non bona. 455 Robusta quippe et dives est Legis
intelligentia spiritualis (Ezech. XX), ita ut aut penitus elementum non debeat
appellari, aut elementum quidem sit comparatione futuri saeculi, et vitae in
Christo Jesu, qua nunc vivunt angeli supernaeque virtutes. Sensui vero Judaico
comparata, non tam elementum, hoc est, initium, quam perfectio nuncupetur. Quod
autem ait: Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, illud
ostendit, quod post idolorum cultum, Deum intellexerint Galatae, vel potius
ipsi cognitione ejus digni sint judicati. Non quod Deus Creator omnium aliquid
ignoret; sed quod eos tantum scire dicatur, qui errorem pietate mutaverint.
Cognoscit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Et Salvator in
Evangelio: Ego sum, ait, pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae
(Joan. X, 14). Econtra ad impios: Nescio vos,
recedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Et ad stultas virgines:
Nescio vos quae estis [Al. sitis ] (Matth. XXV, 12). (Vers. 10, 11.) Dies
observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vobis. Qui non adorat Patrem in spiritu et veritate, nescit
sabbatismum sanctis repositum, de quo loquitur Deus: Si introierunt in requiem
meam (Psal. XCIV, 11): et non de illis temporibus recordatur, de quibus
scriptum est: Recordamini dierum saeculi (Isai. XLVI, 9). Et alibi: Memoratus
sum dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVI, 6). Dies
Judaicos observat, et menses, et tempora, et annos. Dies, ut sabbati, et
neomeniae, et a decima mensis primi usque ad quartam decimam, qua agnus
corporeus victimae reservatur, et a quarta decima usque ad vicesimam primam
ejusdem mensis, quando azyma comeduntur, non sinceritatis et veritatis, sed in
fermento veteri malitiae et nequitiae Pharisaeorum. Septem quoque septimanas,
qui ritu Judaico post azyma computat, dies Israeliticae Pentecostes colit. Nec
non et clangorem tubarum mense septimo prima mensis. Decima quoque ejusdem
mensis, expiationem et jejunium, et scenopegias ex more figentes, Judaicos
observant dies. Menses autem custodiunt, qui primum et septimum mensem, non
intelligentes mysterium veritatis, observant. Tempora quoque 456 colunt, qui
ter per annos singulos Jerosolymam venientes, putant se Domini implere
praeceptum, dicentis: Tribus temporibus anni diem festum agetis mihi,
solemnitatem azymorum, et solemnitatem messis primitivorum; et solemnitatem
consummationis in exitu anni (Exod. XXIII, 14, seqq.). Et alibi: Tribus
temporibus anni apparebit masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui (Ibid.
XVII). Quod autem ait, et annos, puto de septimo remissionis anno dici, et de
quinquagesimo, quem illi Jubileum vocant. Plenius hunc locum ad Colossenses
Apostolus explicat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in
parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum
(Coloss. II, 16). Partem dici festi ad distinctionem perpetuae festivitatis hic
posuit, ut non brevem, et, ut ita dicam, totius corporis quamdam particulam,
sed totum vitae nostrae spatium perpetuae in Christo solemnitatis habeamus. Et
ut posterioribus priora connectam, quid de lege Moysi et de superflua ciborum
curiositate in hac eadem Epistola sentiat, statim subjungit et loquitur: Si
enim mortui estis cum Christo, ab elementis mundi hujus, quid adhuc tamquam
viventes in hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque
contrectaveritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et
doctrinas hominum. Dicat aliquis: Si dies observare non licet, et menses, et
tempora, et annos, nos quoque simile crimen incurrimus quartam sabbati
observantes, et parasceven, et diem Dominicam, et jejunium Quadragesimae, et
Paschae festivitatem, et Pentecostes laetitiam, et pro varietate regionum,
diversa in honore martyrum tempora constituta. Ad quod qui simpliciter
respondebit, dicet: non eosdem Judaicae observationis dies esse quos nostros.
Nos enim non azymorum pascha celebramus, sed resurrectionis et crucis. Nec
septem juxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste, sed Spiritus
sancti veneramur adventum. Et ne inordinata congregatio populi fidem minueret
in Christo, propterea dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter
veniremus. Non quo celebrior sit dies illa qua convenimus, sed quo quacumque
die conveniendum sit, 457 ex conspectu [ Al. et aspectu] mutuo laetitia major
oriatur. Qui vero oppositae quaestioni acutius respondere conatur, illud
affirmat, omnes dies aequales esse, nec per parasceven tantum Christum
crucifigi, et die Dominica resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse
diem et semper eum carne vesci Dominica, Jejunia autem et congregationes inter
dies propter eos a viris prudentibus constitutos, qui magis saeculo vacant,
quam Deo, nec possunt, immo nolunt toto in Ecclesia vitae suae tempore
congregari, et ante humanos actus, Deo orationum suarum offerre sacrificium.
Quotus enim quisque est, qui saltem haec pauca quae statuta sunt, vel orandi
tempora, vel jejunandi semper exerceat? Itaque sicut nobis licet vel jejunare
semper, vel semper orare, et diem Dominicam accepto Domini corpore indesinenter
celebrare gaudentibus: non ita et Judaeis fas est omni tempore immolare agnum,
Pentecostem agere, tabernacula figere, jejunare quotidie. Satis vero caute
inter auctoritatem Apostoli, et sancti hominis lenitatem verba moderatus est,
inferens: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Si enim abrupte
condemnare voluisset, dixisset utique: Timeo vos: sine causa enim laboravi in
vobis. Nunc autem videns eos zelum Dei habere, sed non secundum scientiam, nec
penitus eorum desperavit salutem, qui pio fuerant errore decepti, nec rursum
irreprehensos reliquit, ne et ipsis perseverandi in errore, et caeteris
occasionem similiter tribueret errandi. Timeo autem vos, posuit, pro eo quod
est, timeo de vobis. Sine causa laborat magister, cum ipse provocat ad majora
discipulos, et illi retro lapsi ad minora et humilia revolvuntur. (Vers. 12.)
Estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. Quod dicit tale est, quomodo ego
vobis infirmis sum factus infirmus, et non potui loqui ut spiritualibus, sed
quasi carnalibus et parvulis in Christo, et quia necdum poteratis solido cibo
vesci, 458 Evangelico vos tantum lacte potavi, nolens in aetate vos semper
infantiae permanere, sed paulatim ad adolescentiam et juventutem usque
perducere, ut solidum cibum possetis accipere: ita et vos debetis esse sicut et
ego sum, perfectiora videlicet sapere, dimisso lacte, ad fortiores cibos, et ad
pabula transire majora. Hoc autem loquitur quasi Salvatoris imitator, qui non
rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam
servi accipiens; et habitu inventus est ut homo, ut nos dii fieremus ex
hominibus, et non ultra moreremur; sed consurgentes Christo, amici ejus
diceremur et fratres, et ut esset discipulus sicut magister, et servus sicut
dominus. Potest autem et ita intelligi: Obsecro vos, inquit, fratres, ut
Judaica observatione contempta, dierum, mensium, temporum, atque annorum, quae
sunt umbrae futurorum, me imitemini, qui sine querela in Lege versatus, omnia
arbitratus sum quasi purgamenta atque quisquilias, ut Christum lucrifacerem.
Fui quippe et ego sicut vos nunc estis, cum eisdem observationibus strictus
tenebar, et Ecclesiam Christi, quia ista non faceret, persequens devastabam.
(Vers. 13.) Fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Scitis autem quia per
infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem. Superiori sententiae junge
quod sequitur, quod ut fiat manifestius, sit ordo iste quem fingimus: Obsecro
vos, fratres, estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. Simile est huic
illud: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 40). Nec non et alibi: Obsecro primum omnium
fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II,
1). Petri quoque verba dicentis: Seniores in vobis rogo consenior ipse, et
testis passionum Christi (I Petr. V, 1). Quae quidem et nos ad humilitatem
provocant, et supercilium decutiunt episcoporum, qui velut in aliqua sublimi
specula constituti, vix dignantur videre mortales, et alloqui conservos suos.
Discant ab Apostolo, 459 errantes et insipientes Galatas fratres vocari.
Discant post increpationem blanda verba dicentis: Obsecro vos (I Cor. XI). Quod
autem obsecrat, illud est, ut imitatores ejus sint, sicut ipse Christi; immo ut
praesentem locum sequar, nihil est grande quod postulat: ut quomodo ipse
propter illos de majori factus est minor: sic illi a minoribus ad majora
conscendant. Nihil me, inquit, laesistis. Laedit discipulus magistrum, si per
negligentiam suam praecepta ejus laboremque disperdat. Non laeserant Galatae
Apostolum, usque in praesens tempus Evangelium ejus ac mandata servantes. Aut
certe ita: Quando vobis primum Evangelium annuntiavi; et propter infirmitatem
carnis vestrae, quia non poteratis sacramenta suscipere majora, praedicavi
vobis quasi parvulis, et meipsum infirmum esse simulavi, ut vos infirmos
lucrifacerem: nonne quasi angelum suscepistis me, quasi Christum Jesum? Cum
igitur in nullo me illo tempore laeseritis [ Al. laesistis], et me vestri causa
humilem atque dejectum similem Dei Filio putaveritis: quomodo ad majora vos
provocans laedor a vobis, perdendo laborem meum, et dispensationem illam, qua
me parvulum esse simulaveram, irrito opere nunc lugetis? Per infirmitatem autem
carnis non suae, sed audientium, Galatis Paulus annuntiat: qui non poterant
carnem subjicere verbo Dei, sed quasi carnei, nihil intelligentiae suscepere
spiritualis. Quod ut evidentius fiat, ponamus exemplum. Per infirmitatem carnis
docet, qui dicit: Si se non continent, nubant. Et: Mulier si mortuus fuerit vir
ejus, libera est: cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 9, 39).
Nequaquam vero per infirmitatem carnis docet, ista commemorans: Solutus es ab
uxore: noli quaerere uxorem. Et: Tempus est, ut et qui habent uxores, sic sint
quasi non habentes (Ibid. 27, 29). Alia quippe praecepta ad spirituales, alia
dantur ad carneos. Et aliud est quod juxta imperium, aliud quod juxta
indulgentiam praecipitur. (Vers. 14.) Et tentationem vestram, quae erat in
carne mea, non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis
me, sicut Christum Jesum. Obscurus locus, et 460 acrius attendendus. Ego
quidem, ait, quasi parvulis vobis atque lactentibus per infirmitatem carnis
vestrae jam pridem evangelizavi, a minoribus incipiens, et (ut ita dicam) apud
vos pene balbutiens. Quae dispensatio et praedicationis infirmae simulatio, mea
quidem gubernatio erat; sed vestra tentatio, an vobis placerent, et magna
viderentur ea quae pro conditione sui minora erant, et a me quasi humilia
promebantur. Quae quidem vos, non ut parva, sed ut magna capientes, intantum
admirati estis, ut me qui ea loquebar quasi angelum, et, ut plus dicam, quasi
Dei Filium susciperetis. Haec ergo vestra tentatio, qua ego vos in carnali mei
sermonis annuntiatione tentabam, non fuit contempta, nec vilis; sed plus quam
aestimabam, habuit dignitatis. Potest et locus iste ita edisseri: quando veni
ad vos, non veni in sermone sapientiae, sed homo humilis atque contemptus,
nihil magnum deferens, crucifixum. Cum igitur me videretis in corpore
infirmitatibus obnoxio constitutum, regna coelestia pollicentem non irrisistis,
nec aestimastis dignum esse contemptu: intelligebatis quippe humilitatem carnis
meae, et ipsius habitus vilitatem, ad vestram tentationem fieri: an videlicet
contemneretis cum, qui ab incredulis miserabilis putabatur; sed econtra illum
humilem, vilem atque contemptum, ita ut angelum, et plusquam angelum
suscepistis. Aut certe suspicari possumus, Apostolum eo tempore quo primum
venit ad Galatas, aegrotasse; et aliqua corpusculi infirmitate detentum, non
cessasse tamen, nec vocem silentio repressisse, quo minus coeptum Evangelium
praedicaret. Nam tradunt eum gravissimum capitis dolorem saepe perpessum: et
hunc esse angelum Satanae, qui appositus ei sit, ut eum colaphizaret in carne,
ne extolleretur. Haec infirmitas, et languor hic corporis, apud eos quibus
annuntiabatur Evangelium, tentatio fuit: an contemnerent eum sublimia
promittentem, quem languoribus corporis subjectum videbant. Nec non et illud
dici potest, quod in principio adventus sui ad Galatas, contumelias, 461 et
persecutiones, et plagas corporis ab his qui contraibant Evangelio sustinuerit:
et hanc fuisse tentationem vel maximam Galatis, Apostolum Christi cernentibus
verberari. Quod autem ait, sicut angelum, sicut Christum Jesum suscepistis me:
et angelo [ Al. angelis] Christum esse ostendit majorem, quem secundum
dispensationem corporis minorem Psalmista cantaverat, dicens: Minorasti eum
paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6); et tantum sua verba in principio
valuisse demonstrat, ut angeli putarentur et Christi. (Vers. 15, 16.) Ubi est
ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis: quia si fieri
potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis
factus sum veritatem dicens vobis? Beatus est qui ambulat in virtutum via, sed
si ad virtutes usque pervenerit. Nec prodest a vitiis recessisse, nisi optima
comprehendas. Quia non tam initia sunt in bonis studiis laudanda, quam finis. Sicut enim in
vinea multi usque ad praelum uvae gradus sunt: et primum necesse est ut vitis
gemmet in pampinis, spem promittat in floribus: dehinc ut flore decusso, futuri
botri species deformetur, paulatimque turgescens uva parturiat, ut pressa
torcularibus dulcia musta desudet. Ita et in doctrina singuli beatitudinum sunt
provectus [ Al. profectus]: ut audiat quis verbum Dei, ut concipiat, ut in
utero animae ejus adolescat, et ad partum usque perveniat. Ut cum pepererit illum, lacte enutriat, et per
infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, ad perfectum virum usque
perducat. Cum ergo singuli, ut diximus, gradus, juxta provectus suos habeant
beatitudinem: si finis, et ut ita loquar, extrema manus operi defuerit, totus
labor irritus fiet; et dicetur: Ubi est ergo beatitudo vestra? Quamvis,
inquit, vos eo tempore quo Evangelium juxta carnem susceperatis, beatos dicerem
quod in initiis fervebatis: tamen nunc quia non video aedificio culmen
impositum, et pene nequaquam jacta fundamina, cogor dicere: Ubi est ergo
beatitudo vestra, qua vos beatos arbitrans ante laudabam? Vere enim et ipse
fateor, quia sic me vobis humilia praedicantem vel persecutionibus 462
conflictatum, in principio dilexistis: ut si fieri posset (hyperbolice autem
sunt accipienda quae loquitur) eruissetis vobis oculos; et mihi, ut omnium
vestrum luminibus plus cernerem, dedissetis. Optabatis quippe vos caecos esse
per ineffabilem in me charitatem; ut plus in meo corde Evangelii lumen
oriretur, emolumentum meum vestris damnis crescere volebatis: et hoc illo
tempore, quo vobis quasi parvulis atque lactentibus, sive propter infirmitatem
carnis vestrae parva et humilia annuntiabam, sive propter meae carnis injurias,
non dignus videbar fide. Nunc vero quia ab elementis et syllabis et lectione
puerili coepi vos ad majora studia provocare, ut libros teneatis in manibus, ut
plena eruditionis, et sensuum verba discatis, recalcitratis, irascimini, gravis
vobis videtur esse perfectio doctrinarum: et intantum in alios mutati estis
affectus, ut me quem quasi angelum et Christum susceperatis, cui volebatis
oculos vestros tradere, nunc habeatis inimicum: quia vobis plenam annuntio
veritatem. Eleganter autem sententiam terminavit, dicens: Ergo inimicus vobis
factus sum veritatem dicens vobis? ut ostenderet initia praedicationis, non tam
veritatem fuisse, quam umbram et imaginem veritatis. Similis est huic illa
sententia nobilis apud Romanos poetae (Terent. in And. I, 1): Obsequium amicos,
veritas odium parit. Sed vide quanto hic melius quam ille; Apostolus enim his
quos stultos dixerat, quos parvulos appellarat, hanc sententiam temperavit, et
specialem fecit: dum proprie ad personas Galatasque direxit. Ille vero et
generalem, et ita se apud omnes habere denuntians, vehementer erravit.
Obsequium enim, quo putavit amicos fieri, veritate dempta, non tam obsequium
est, quam adulatio, et assentatio: quas clandestinas magis inimicitias, quam
amicitias dici debere, perspicuum est. Simul autem et illud considerandum, quod
hodie quoque quamdiu parvulis atque lactentibus, et his in quorum cordibus
numquam Christus adolescit, nec proficit aetate et sapientia, et gratia apud
463 Deum et homines, juxta litteram Scripturas explanamus, laudamur, suspicimur,
admirationi habemur. Cum autem paululum coeperimus eos provocare, ut transeant
ad majora, de praeconibus nostris inimici fiant; et malint Judaeos potius quam
apostolos sequi, qui a Pharisaeorum doctrina et traditionibus recedentes, ad
ipsum Christum propitiatorium et perfectionem Legis ingressi sunt: nec divinum
sermonem accipere dignentur, qui Ecclesiae magistros jubet ad altiora dogmata
scandere, et totis viribus sublimare vocem, nec circumlatrantium strepitum
pertimescere parvulorum, dicentem [ Al. dicens]: Super montem excelsum ascende,
qui evangelizas Sion. Exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem.
Exalta, noli timere (Isai. XL, 9). (Vers. 17, 18.) Aemulantur vos non bene: sed
excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono
semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. Aemulantur bene, qui cum
videant in aliquibus esse gratias, dona, virtutes, ipsi tales esse desiderant:
et fidem, vitam atque industriam eorum per quae illa meruerunt, nituntur
imitari, ut possint ea quoque quae bona aemulatione digna sunt, consequi. De
quibus et Apostolus ait: Aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. Ac
deinceps: Sic et vos, quoniam aemulatores estis spiritualium, ad aedificationem
Ecclesiae quaerite ut abundetis. Et iterum: Itaque, fratres, aemulamini
prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Aemulantur autem non bene, qui
non tam ipsi cupiunt esse meliores, ut imitentur eos qui aemulatione digni
sunt, quam illos ipsos volunt facere pejores, et retrorsum trahere aemulatione
perversa. Verbi gratia dictum sit: Christianus est quispiam, legit Moysen et
prophetas; scit omnia in umbra et in imagine illi populo praecessisse; scripta
autem esse propter nos in quos fines saeculorum decurrerunt. Circumcisionem non
tam praeputii, quam aurium et cordis intelligit. Resurrexit cum Christo: ea
quaerit quae sursum sunt. Liberatus est ab onere et servitute Legis, ne tangas,
ne gustes, ne contamines, imperantis: huic si quis Scripturarum verbis voluerit
persuadere, ut non per tropologiam, sed occidentem 464 litteram quae sunt
scripta, suscipiat: ut in manifesto fiat Judaeus, non in occulto, aemulatur eum
non bene: sed concito cursu ad majora gradientem retrahere festinat; ut se
potius aemuletur qui retrorsum vadit: aut certe eum multum ultra non promovet.
Loquitur itaque Galatis, qui ab assertoribus Legis inducti fuerant, ut eos
imitarentur, cum illi potius Galatas debuerint imitari. Quia naturale est,
majorem de minori, non minorem fieri de majore, et dicit: Bonum aemulamini in bono,
id est, nolite assertores Judaicae observationis imitari, sed ea quae bona
sunt, imitamini. Quomodo enim qui divitias, potentiam, dignitatem alicujus
imitatur, non tam bona, quam ea quae fugienda sunt, aemulatur: ita et vos
econtrario, bonum aemulamini in bono: magis quaerentes spiritualia quam
carnalia; ut non illi vos Judaeos, sed vos illos Christianos esse doceatis. Hoc
autem facite semper, ut perseveranti gradu, ad finem boni operis pervenire
possitis. Aemulabamini siquidem bonum in bono, prius cum apud vos essem: qui
postquam a vobis recessi, omnia quae tradideram perdidistis, de statione certa
et fido portu, rursum in altum unda relabente subtracti. Nec mirum si,
recedente Apostolo, vase electionis, et in quo Christus Dominus loquebatur,
Galatae sunt mutati: cum etiam nunc cernamus et in Ecclesiis idipsum fieri. Si
quando enim doctor quis in Ecclesia contigerit sermone ornatus et vita, qui
audientes quasi stimulis quibusdam concitet ad virtutes, videmus omnem plebem
circa eleemosynas, jejunia, castitatem, susceptionem pauperum, sepulturas, et
caetera similia festinare, fervere, discurrere. Cum autem ille recesserit,
paulatim emarcescere, et subtracto cibo, tenuari, pallere, languescere, et
interitum sequi omnium quae prius vigebant. Quamobrem quia messis multa,
operarii autem pauci (Matth. IX, 37), precemur Dominum messis, ut mittat
operarios ad metendum, qui spicas populi Christiani, quae stant in Ecclesia,
futuro tritico praeparatae, metant, colligant, et in horrea comportantes,
nequaquam perire patiantur. 465 Hoc de eo zelo et aemulatione perversa, de qua
et alibi dictum est: Noli aemulari in malignantibus (Ps. XXXVI, 1): et hic:
Aemulantur vos non bene. Invenimus autem et alium zelum, quo zelati sunt filii
Jacob, Joseph fratrem suum (Genes. XXXVII seqq.): et Maria et Aaron amicum
Domini Moysen (Num. XII). Neque enim aut illi, aut hi, ut meliores essent
Joseph et Moyse, ad zelum sunt concitati: sed quia dolebant illos esse
meliores. Iste zelus vicinus invidiae est. Longum est si velim omnia zeli genera,
boni seu mali de Scripturarum preferre thesauro. Bonum zelum legimus Phinees
(Num. XXV), Eliae (III Reg. XIX), Mathatiae (I Mach. II), et apostoli Judae
(sed non proditoris) qui ob insignem zeli in se virtutem, etiam Zelotis nomen
accepit (Actor. I). Malum autem, ut Cain in Abel (Genes. IV), et caeterorum in
alios. Et Zelum viri, de quo scriptum est: Et venerit ei spiritus zeli (Num.
V). Nisi forte medius hic zelus est, et nec in bonam, nec in malam partem
accipi potest; sed inter utrumque zelotypia potius appellatur. Aliter: Videntes
hi qui ex circumcisione erant Galatas ex gentibus, Spiritus sancti abundare
virtutibus, se vero non linguis loqui, non dona habere curationum; non gratiam
prophetiae, cupiebant eos zeli stimulis incitati, ad Legis onera transducere,
ut inciperent et illi sui similes fieri. (Vers. 19.) Filioli mei,
quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Quantis difficultatibus et dolore fetus promantur
ex utero, maledictio prima declarat, dicens: In tristitia paries filios (Gen.
III, 16). Volens igitur Paulus ostendere magistrarum pro discipulis
sollicitudinem, quos patiantur affectus, ne sectatores sui excidant a salute,
ait: Filioli mei, quos iterum parturio. Qui enim in alio loco quasi pater
dixerat: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos
patres (I Cor. IV, 15), jam non quasi pater, sed ut mater loquitur in Christo,
ut utriusque anxietatem, et pietatem in se parentis agnoscant. Tale quid et
Moyses de populo loquebatur: Numquid ego in utero accepi omnem populum istum
(Num. XI, 12)? Quis, putas, nostrum ita de discipulorum anxius est salute, ut
non paucis horis, aut ut multum biduo triduove, sed toto vitae suae tempore
torqueatur, 466 donec Christus formetur in eis? Exemplum fetae mulieris quod
assumpsit, concipientis et formantis in se semina, diligenter tenendum, ut
possimus intelligere quod dicitur. Natura non erubescenda, sed veneranda est.
Sicut enim in vulvam mulieris primum semen jacitur informe, ut sulcis et fundo
ejus quasi quodam glutino adhaereat: de quo et propheta initii sui recordatus,
ait: Incompositum meum viderunt oculi tui (Ps. CXXXVIII, 16): deinde per novem
menses restricto sanguine, futurus homo coagulatur, corporatur, pascitur atque
distinguitur; ut postquam in utero palpitarit, statuto tempore fundatur in
lucem, et tantis difficultatibus nascitur, quantis postea ne intereat,
enutritur: ita et semen sermonis Christi cum animam audieatis inciderit, per
gradus suos crescit, et, ut multa praeteream (possumus siquidem facile
corporalem descriptionem transferre ad intelligentiam spiritualem), tamdiu in
ancipiti est, quamdiu pariat qui concepit. Nec statim finis industriae est
edidisse, sed tunc alterius laboris exordium est, ut lactentem infantiam
sedulis nutrimentis et studiis, usque ad plenam Christi perducat aetatem. Et
quomodo in conjugio saepe viri semen in causa est ne liberi procreentur,
nonnumquam sterilis uxor semina non tenet, et frequenter neuter ad generandum
aptus est, et econtrario uterque fecundus: ita et in his qui verbum Dei
seminant, quadrifaria haec divisio custoditur, ut impleat quidem suum doctor
officium, sed sit sterilis auditor: vel auditor bonae indolis sit, sed per
imperitiam doctoris, verbi semen intereat: aut certa tam vecors sit qui
docetur, quam ille est qui praecipit; raroque contingit, ut et magister et
discipulus sibi consentiant, scilicet ut tantum iste doceat, quantum ille
possit haurire: vel tantum suscipere doctus, quantum doctor ingerere. At nunc
omnes judices sumus. Nescimus quotus psalmus sit, quae pars prophetiae, quod
Legis capitulum, et loquendi facilitate interpretamur audacter, quod nequaquam
intelligimus. Non ad nos pertinet, ut Christus formetur in populo: ut ad domum
suam unusquisque rediens habeat semen verbi Dei, quod cum conceperit, possit dicere
cum 467 propheta: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus, filios
salvationis tuae fecimus super terram (Isai. XXVI, 17, 18). Tales in apostolos
transeunt, et a Salvatore merentur [ Al. merebantur] audire: Quicumque fecerit
voluntatem Patris mei, ipse est frater meus, et soror, et mater (Matt. XXII,
50): diversitate profectuum, in diversis nominibus ostensa [ Al. ostendente].
Formatur quoque Christus in corde credentium, cum omnia illis sacramenta
panduntur, et ea quae obscura videbantur, perspicua fiunt. Sed et illud est
intuendum, quod qui per peccatum quodammodo homo esse desierat, per
poenitentiam concipitur a magistro, et rursum in eo Christi formatio
repromittitur. Hoc adversum Novatianos, qui nolunt reformari eos quos semel
peccata contriverint. (Vers. 20.) Vellem autem esse apud vos modo, et mutare
vocem meam, quoniam confundor in vobis. Scriptura divina aedificat et lecta;
sed multo plus prodest, si de litteris vertatur in vocem, ut qui per Epistolam
docuerat, praesens instruat audientes. Magnam siquidem vim habet vox viva: vox
de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur atque
distinguitur, qua in hominis sui corde generata est. Sciens itaque Apostolus
majorem vim habere sermonem qui ad praesentes fiat, cupit vocem Epistolicam,
vocem litteris comprehensam, in praesentiam commutare: et quia hoc magis
expediebat his qui in errore fuerant depravati, vivo eos ad veritatem retrahere
sermone. Hoc autem ideo, quia confundebatur [ Al. confundatur] in illis: quod
quidem Graece magis proprie dicitur. Ἀποροῦμαι enim non tam confusionem, quae apud
illos αἰσχύνη sive σύγχυσις appellatur, quam indigentiam et inopiam sonat.
Sensus itaque iste est; Vellem apud vos nunc adesse, et litterarum vocem
praesens ipse proferre, quia indigeo in vobis. Non quippe habeo fructus quos
solent de discipulis habere doctores; et sine causa semen jactum est
doctrinarum, cum penitus in vobis patiar egestatem: ita ut in Jeremiae possim
vocem prorumpere: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Jerem. XXIII, 23).
Potest et aliter locus iste interpretari: 468 Paulus apostolus qui factus
fuerat Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret (I Cor. IX), et his qui erant
sub Lege, quasi ipse esset sub Lege, et infirmis infirmus, ut infirmos
lucrifaceret: pro qualitate eorum quos salvare cupiebat, mutabat vocem suam, et
in histrionum similitudinem (factus siquidem est theatrum mundo, et angelis, et
hominibus [I Cor. IV] habitum in diversas figuras vertebat et voces. Non quod
id esset, quod se esse simulabat; sed quod id tantum videretur esse, quod
caeteris proderat. Cernit Galatas alia indigere doctrina, alia via debere
salvari, non illa qua primum ad Christi fidem fuerant de gentilitate
transducti: et compellitur dicere: Vellem nunc esse apud vos, et mutare vocem
meam, quoniam confundor in vobis. Non, inquit, video me prodesse, si ea loquar
quae prius locutus sum, propter quod ignorans quid agam, et in diversa
distractus, laceror, confundor atque dilanior. Et quomodo medici cum vim artis
suae in primo viderint non valere medicamine, transeunt ad aliud, et tamdiu
experiuntur quid prosit e pluribus, donec perveniant ad curationem: ut quod per
mollitiem alicujus emplastri nequaquam sanari valuit, mordaciori pulvere, et
austeriori curatione sanetur: ita et ego quia confundor in vobis, et ignorantia
huc atque illuc distrahor, vellem litterarum vocem praesens de meo ore
proferre, ut vos solito severior ipse corriperem; quoniam epistola non potest
vocem objurgantis exprimere; non valet irascentis resonare clamorem, et dolorem
pectoris apicibus explicare. Potest autem et simplicius intelligi: Blandis apud
vos modo verbis usus sum, dicens: Fratres, obsecro vos. Et: Filioli mei, quos
iterum parturio donec Christus formetur in vobis; sed ego blandus et lenis, qui
ad vos quasi pater locutus sum, pro ea charitate qua filios meos perire non
patior et errare perpetuo, vellem nunc praesens esse si confessionis me vincula
non arctarent, et blandam vocem in objurgantis verba mutare. Nec levitatis est,
si nunc 469 blandiar, nunc irascar; impellit me charitas, impellit me dolor,
diversis affectibus loqui. Nescio enim in quae primum verba prorumpam, et quo
vos debeam sanare medicamine, quia confundor in vobis. (Vers. 21.) Dicite mihi
qui sub Lege vultis esse, Legem non audistis? Notandum Legem hic dictam esse
Geneseos historiam, non ut vulgo aestimant, quae facienda sint, quaeve vitanda,
sed totum quod de Abraham, et ejus uxoribus liberisque contexitur, legem
appellatam (Joan. XV). Legimus et in alio loco, Prophetas quoque Legem vocari.
Audit ergo Legem, qui juxta Paulum non superficiem, sed medullam ejus
introspicit. Non audit Legem, qui similis Galatarum, exteriorem tantum corticem
sequitur. (Vers. 22, 23.) Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios
habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem
natus est: qui autem de libera, per repromissionem. Nimiae difficultatis est
demonstrare, Isaac tantum, qui de Sara natus est, fuisse de repromissione
generatum, et non etiam Ismael, qui de Agar ancilla est ortus Aegyptia. Scriptura
quippe refert, quod cum, persequente Sara, Agar feta fugisset, et venisset ad
eam angelus in deserto, moneretque ut subjiceretur dominae potestati, idem ipse
angelus etiam haec locutus sit: Multiplicans multiplicabo semem tuum, et non
numerabitur prae multitudine (Genes. XVI, 10). Et postea de Ismael (quae utique
repromissionis verba nemo dubitarit): Iste erit rusticanus homo, manus ejus
super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum
habitabit. Sed responderi potest, minoris auctoritatis esse repromissionem
angeli, quam ipsius Dei. Sicut enim stella, orto sole, non rutilat: ita et
angeli verba ad comparationem repromissionis Dei obscurari, et evanescere, et
pro nihilo computari Videtur quidem haec responsio aliquid habere momenti; sed
statim sequentis Scripturae auctoritate conteritur. Scriptum est enim: Abraham
autem dixit ad Deum: Ismael iste vivat in conspectu tuo (Ibid., XVII, 18
seqq.): et Deus respondit ad eum ita: Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et
vocabis nomen ejus Isaac, et statuam testamentum meum ad eum, in testamentum
aeternum, et semini ejus post eum. De Ismael autem: 470 Ecce exaudivi te, et
ecce benedixi eum, et augebo eum, et multiplicabo illum vehementer. Duodecim
gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam, testamentum autem meum statuam
ad Isaac, quem generabit tibi Sara in tempore isto, anno venturo. Ex quibus
evidens est ipsius quoque sermonibus Dei, Ismael secundum repromissionem esse
generatum. Sed et hoc ita solvitur, repromissionem proprie in testamenti
datione compleri, et aliud esse benedicere, augere, multiplicare vehementer,
quod in Ismael scriptum est: aliud haeredem facere per testamentum, quod de
Isaac dicitur: Statuam testamentum meum ad eum, in testamentum aeternum, et
semini ejus post eum. Et in consequentibus: Testamentum autem meum statuam ad
Isaac, quem pariet tibi Sara (Gen., XVII, 19). Et quomodo aliud sunt dona,
aliud substantia: aliud legata, aliud haereditas (legimus enim filiis
concubinarum Abrahae dona tradita: filio autem Sarae totius substantiae
haereditatem relictam); ita aliud esse, ut diximus, benedictionem atque legata,
aliud testamentum. Sed et hoc dici potest de Ismaele, post conceptum ejus, vel
angelum, vel Deum locutum. De Isaac vero antequam in Sarae utero conciperetur,
Deum fuisse pollicitum. Haec interim quantum ingenii nostri mediocritas patitur
dicta sint. Caeterum si quis potest majus aliquid invenire, quomodo Ismael qui
de ancilla natus est, non sit repromissionis filius, sed Isaac qui de libera:
ille potius audiendus est. Et si quid, inquit Apostolus, aliter sentitis, et
hoc vobis Deus revelavit. Nunc breviter ad altiora tendendum est, ut dicamus
unumquemque nostrum primum, non juxta repromissionem nasci, quamdiu
Scripturarum verbis simplicibus instruitur, et Judaicis adhuc expositionibus
delectatur: quando vero ad sublimiora transcenderit, et legem intellexerit
spiritualem, tunc eum de repromissione generari: et, ut apertius loquar,
quotidie eos qui faciunt opera Abrahae, de Abraham nasci. Verum illos qui
habent spiritum servitutis iterum in timore, ex ancilla generari Aegyptia; eos
autem qui spiritum adoptionis acceperint, ex Sara libera: qua libertate a
Christo donati sumus. Loquitur Dominus ad Judaeos, qui adhuc ancillae filii
esse malebant: 471 Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et
cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos (Joan. VIII, 31, 32). Unde
et illi ignorantes mysticum esse quod dicebatur, aiunt: Semen Abrahae sumus, et
nemini umquam servivimus: quomodo tu dicis, liberi eritis? Respondit eis Jesus:
Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Si
servi sumus peccati, Agar nos generavit Aegyptia: si non regnat peccatum in
nostro mortali corpore, vere Dei filii sumus. (Vers. 24.) Quae sunt per
allegoriam dicta. Allegoria proprie de arte grammatica est, et quo a metaphora,
vel caeteris tropis differat, in scholis parvuli discimus. Aliud
praetendit in verbis, aliud significat in sensu. Pleni sunt oratorum ( Sup.
allegoriis), et poetarum libri. Scriptura
quoque divina, per hanc non modica ex parte contexta est. Quod intelligens
Paulus apostolus (quippe qui et saeculares litteras aliqua ex parte contigerat)
ipso verbo figurae usus est, ut allegoriam, sicut apud suos dicitur,
appellaret: quo scilicet sensu magis loci hujus Graeci sermonis abusionem
monstraret. Scisse autem Paulum, licet non ad perfectum, litteras saeculares,
ipsius verba testantur: Dixit quidam ex eis, proprius eorum propheta: Cretenses
semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Hic versus heroicus
Epimenidis poetae est, cujus et Plato, et caeteri scriptores veteres
recordantur. Apud Athenienses quoque cum in Areopago satisfaceret, haec addidit:
Sicut et quidam de vobis poetae dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Act.
XVII, 28). Hoc hemistichium fertur in Arato, qui de coelo stellisque
conscripsit. Necnon et illud: Corrumpunt bonos mores confabulationes pessimae
(I Cor. XV, 33); trimeter iambicus de comoedia sumptus est Menandri. Ex quibus
et aliis, evidens est Paulum non ignorasse litteras saeculares, et quam hic
allegoriam dixit, alibi vocasse intelligentiam spiritualem. Ut ibi: Scimus
enim quod Lex spiritualis est (Rom. VII, 14), pro eo quod est, allegoria, sive
allegorice figurata. Et alibi: Omnes eamdem spiritualem 472
comederunt escam, et eumdem spiritualem biberunt potum. Bibebant autem de
spirituali sequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 34). Manna
hic, et subiti fontis eruptio, et petra ipsa quae sequitur, quod allegorice
accipienda sint, nemo est qui dubitet. Scio quid econtrario possit opponi:
Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: vos spirituales
instruite istiusmodi in spiritu mansuetudinis (Infra. VI, 1). Et in alio loco:
Spiritualis autem dijudicat omnia: ipse autem a nullo dijudicatur (I Cor. II,
25): quod scilicet aliud quam supra diximus, verbum spirituale sonet. Sed nos
spiritualem, quia omnia judicet, et ipse a nemine dijudicetur, eum virum
dicimus, qui universa Scripturarum sacramenta cognoscens, sublimiter ea
intelligat: et Christum in divinis libris videns, nihil in eis Judaicae
traditionis admittat. (Vers. 25, 26.) Haec enim sunt duo testamenta, unum
quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est
in Arabia, qui conterminus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum
filiis suis. Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater
omnium nostrum. Pene cunctorum super hoc loco ista est explanatio, ut Agar
ancillam, interpretentur in Lege, et in populo Judaeorum: Saram autem liberam,
in Ecclesia, quae de gentibus congregata est, quae mater sanctorum sit, Paulo
dicente: Quae est mater omnium nostrum. Haec diu non peperit, antequam Christus
de Virgine nasceretur, et sterilis fuit: necdum risu mundi Isaac de electo
patre cum voce sublimium dogmatum resonante: siquidem et Abraham in nostra
lingua, pater electus cum sonitu refertur. Agar autem quae interpretatur
παροικία, id est, incolatus, sive peregrinatio, sive mora, generat Ismael, qui
tantum audiat Dei praecepta, nec faciat hominem rusticum, sanguinarium, deserta
sectantem: qui universis fratribus suis de libera procreatis inimicus sit, et
adversa eis fronte resistat. Nec mirum vetus Testamentum, quod in monte Sina,
qui est in Arabia, et confinis est ei, quae nunc 473 est Jerusalem, constitutum
est atque conscriptum, non esse perpetuum: cum et incolatus a perpetua
possessione diversus sit, et Sina montis nomen tentationem sonet: et Arabia significet
occasum: et econtrario quae sursum est Jerusalem, quae est libera materque
sanctorum, demonstret hanc Jerusalem, quae in praesenti est, deorsum esse, et
in humili infimoque demersam. Sunt qui duo Testamenta et aliter intelligant: ut
Scripturam divinam, tam veterem quam novam, juxta diversitatem sensus eorumque
senientiam qui legunt, aut ancillam interpretentur, aut liberam, et eos, qui
adhuc litterae serviant, et spiritum timoris habeant in servitutem, de Agar
Aegyptia velint esse generatos: eos autem qui ad superiora conscendant, et
allegorice velint sentire quae scripta sunt, filios esse Sarae, quae in lingua
nostra ἄρχουσα,
id est, princeps interpretatur, genere feminino. Et hoc ob illam necessitatem
se asserunt [ Al. asserat] usurpare: quia iniquum sit Moysen, et cunctos
prophetas de ancilla, quoslibet vero gentilium de libera intelligere
procreatos. Unde melius esse, ut non solum de his qui in Ecclesia sunt, pro
diversitate (ut supra diximus) intellectuum, alios servos, alios liberos
arbitremur: sed etiam de uno eodemque homine quamdiu sequitur historiam,
ancillae eum esse filium: cum autem aperiente Jesu Scripturas, incensum fuerit
cor ejus, et in fractione panis inspexerit eum quem antea non videbat (Luc.
XXIV): tunc et ipsum Sarae filium nominari. Marcion et Manichaeus hunc locum in
quo dixit Apostolus: Quae quidem sunt allegorica, et caetera quae sequuntur, de
codice suo tollere noluerunt, putantes adversum nos relinqui: quod scilicet Lex
aliter sit intelligenda, quam scripta est; cum utique etiamsi allegorice (quod
nos quoque fatemur, et Paulus docet) accipienda sit, non pro voluntate
legentis, et pro scribentis auctoritate sic condita sit: et eo ipso, quod
contra nos servare visi sunt, conterantur: quod Moyses creatoris Dei servus,
spiritualia scripserit, Apostolo quoque eorum idipsum docente, quem ipsi
alterius Christi, 474 et melioris Dei asserunt praedicatorem. (Vers. 27.)
Scriptum est enim: laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non
parturis: quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isai.
LIV, 1.) Virum habuit synagoga Legem: et juxta Annae quoque prophetiam, fetosa
quondam in liberis fuit (I Reg. I.) Sterilis vero Ecclesia, sine viro Christo,
sine ullo sponsi sermonis alloquio, diu jacuit in deserto. Sed postquam accepit
illa librum repudii in manus suas, et omnia ornamenta viri in idoli vertit
ornamentum: tunc maritus, priore cingulo putrescente, alium lumbis suis
baltheum, aliud de gentibus lumbare contexuit: quae statim ut est viro juncta,
concepit et peperit. Et in Isaac exclamat Dominus per prophetam: Si est gens
nata simul (Isai. XLIX, 54): quando una die in Actibus apostolorum tria millia,
et quinque millia hominum crediderunt (Actor. III, seqq.) Nec puto necesse
esse, ut de multitudine Christiana, et de Judaeorum paucitate dicamus, cum in
toto mundo crucis vexilla resplendeant: et vix rarus atque notabilis in urbibus
Judaeus appareat. (Vers. 28.) Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis
filii sumus. Apostolum et similes ei secundum Isaac promissionis esse filios,
nulla intelligentiae difficultas est. Sed quia Origenes hunc locum edisserens,
ita Apostoli posuit exemplum: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis
filii estis, quaeritur quomodo Galatas, quos stultos appellarat, et incoepisse dixerat
spiritu, carne finire, nunc secundum Isaac filios repromissionis vocet? Dicimus
itaque Apostolum ideo eos appellare secundum Isaac filios repromissionis, quia
non penitus eorum desperet salutem, et rursum eos ad spiritum quo coeperant
aestimet reversuros, fiantque filii liberae. Qui si carne fuerint consummati,
filii sunt ancillae. (Vers. 29-31.) Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus
fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit
Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae
cum filio meo Isaac. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae.
Qua libertate Christus nos liberavit. Non puto invenire non posse ubi Ismael
persecutus 475 fuerit Isaac; sed tantum illud, quod cum filius Aegyptiae, qui
major natu erat, luderet cum Isaac, indignata sit Sara, et dixerit ad Abraham:
Ejice ancillam et filium ejus: Non enim haereditabit filius ancillae cum filio
meo Isaac (Gen. XXI, 10). Et utique simplex
lusus inter infantes, expulsione et abdicatione indignus est. Verum Apostolus
quasi Hebraeus ex Hebraeis, et ad pedes magistri Gamalielis edoctus: qui
quondam furentes adversus Dominum [ Al. eum] Pharisaeos concilio refrenaret, ex
verbis Sarae dicentis: non enim haereditabit filius ancillae, cum filio meo
Isaac, intellexit lusum illum simplicem non fuisse. Sed quia forsitan Ismael
quasi major natu, et eo tempore circumcisus quo jam poterat intelligere et
sentire quod passus est, sibi primogenita vindicabat, Scriptura jurgium
parvulorum, lusum vocavit. Unde et Sara haec verba non sustinens, et
consuetudinem sibi primogenita vindicantis ancillae filii a parva aetate non
patiens, erupit in vocem: Ejice ancillam cum filio suo: Non enim haereditabit
filius ancillae cum filio meo Isaac. Quod cum durum visum fuisset Abrahae
(semper enim primogenitis majora debentur) non solum Ismaelem priorem esse
desinere; sed ne aequalem quidem cum minore fratre accipere portionem: Deus qui
liberam intus esse, et foras expelli volebat ancillam, Sarae verba confirmat,
et loquitur ad Abraham: Non durum sit coram te de puero et ancilla. Omnia quae
dixerit [Al. dixit] tibi Sara, audi vocem ejus: quoniam in Isaac vocabitur tibi
semen. Sicut ergo tunc major frater Ismael lactentem adhuc et parvulum
persequebatur Isaac, sibi circumcisionis praerogativam, sibi primogenita
vindicans: ita et nunc secundum carnem Israel [ Al. Ismael], adversum minorem
fratrem de gentibus populum Christianum sustollitur, inflatur, erigitur.
Consideremus insaniam Judaeorum, qui et Dominum interfecerunt, et prophetas, et
apostolos persecuti sunt, et adversantur voluntati Dei: et videbimus multo
majores persecutiones, quas nos etiam Historiae docent, a Judaeis in
Christianos quam a gentibus concitatas. Miramur de Judaeis? Hodie quoque hi qui
in Christo parvuli sunt, 476 et vivunt carnaliter, persequuntur eos qui ex aqua
et spiritu nati sunt; et cum Christo resurgentes, ea quaerunt quae sursum sunt,
non deorsum. Faciant quod volunt: cum Ismaele persequantur Isaac: ejicientur
foras cum ancilla matre Aegyptia: nec accipient haereditatem, quam solus qui de
repromissione natus est, consequentur. Eleganter autem et illud, quod is qui
secundum carnem natus est, persequitur spiritualem. Numquam enim spiritualis
persequitur carnalem; sed ignoscit ei quasi rusticano fratri: scit eum posse
proficere per tempus. Et si quando Aegyptiae filium viderit irascentem,
recordatur unius patris, qui lucem, boves crearit et culicem: et in magna domo,
non solum esse vasa aurea et argentea; sed lignea et fictilia. Itaque cum apostolo
Paulo dicamus: Non sumus ancillae filii, sed liberae (II Tim. II); et renovati
in Christo, audiamus verba Domini ad Judaeos loquentis: Si manseritis in
sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31,
32). Hac libertate et Apostolus liberatus aiebat: Cum enim sim liber ex
omnibus. Qui facit peccatum, servus peccati est (I Cor. IX, 19). Ille quia se
ab omnibus vitiis liberum, ab omni concupiscentia et errore sciebat alienum,
recte in Christi libertate gaudebat dicens: Non sumus ancillae filii, sed
liberae: qua libertate Christus nos liberavit (Joan. VIII, 34). (Cap. V.--Vers.
1.) State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Et ex hoc ostenditur,
quia non stet qui jugo inhaereat servitutis. Et quia is qui a Christo libertate
donatus est, tamdiu fuerit sub jugo, quamdiu spiritum servitutis habuerit in
timore, et Legis initia sit secutus. Quod autem ait, state, firmam et stabilem in
Christo hortatur fidem, ut Ecclesiae Galatiae fixo in Salvatore permaneant
pede. De quo et in alio loco justus loquitur:
Statuit super petram pedes meos (Ps. XXXIX, 3), pro eo quod est, super Christum: ne
scilciet circumferantur omni vento doctrinae, et in diversa rapiantur (Ephes.
IV). Unde et ad stantes dicitur: Et qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12).
Et in alio loco: State, viriliter agite, confortamini (Ibid. XVI, 13), ut stent
cum eo, quem Stephanus a dextris Patris stantem vidit in martyrio perseverans
(Act. VII), 477 et qui locutus est ad Moysen:
Tu vero sta mecum (Exod. XXXIV, 2). Jugum autem servitutis, Legem vocat duram,
difficilem, laboriosam, quae die ac nocte cultores suos gravi opere consumit.
Sicut et Petrus in Actibus apostolorum: Quid tentatis, inquit, imponere jugum
grave super collum fratrum, quod neque nos, neque patres nostri portare
potuerunt (Act. XV, 10)? Quod autem apposuit, nolite iterum, non quo prius
Legem Galatae custodierint; sed quo et idololatriae jugum grave sit, quo
Aegyptiorum populus oppressus, ad instar plumbi in Rubrum mare mersus est
(Exod. XV). Juxta quem sensum et supra dixerat: Quomodo convertimini iterum ad
infirma, et egena elementa; quibus rursum servire vultis, dies observantes, et
menses, et tempora, et annos? Galatae enim qui ad Pauli apostoli
praedicationem, idolis derelictis, statim ad Evangelii conscenderant gratiam,
non revertebantur ad Legis Judaicae servitutem, quam numquam prius cognoverant:
sed volentes observare tempora, circumcidi carne, et hostias offerre corporeas,
quodammodo in eosdem revertebantur cultus, quibus in idololatria ante
servierant. Aiunt enim, et Aegypti sacerdotes, et Ismaelitas, et Madianaeos
praeputium non habere. Quod autem nationes observent dies, menses, et annos,
utinam nesciremus, ne [ Al. nec] nobis cum eis esse umquam mixta festivitas.
(Vers. 2.) Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus
vobis nihil prodest. In Evangelio Salvator ad discipulos loquitur. Qui vos
audit, me audit: qui vos suscipit, me suscipit (Luc. X, 16). Et Apostolus
testatur, dicens: Vivo autem, jam non ego; vivit autem in me Christus (Supra,
II, 20); et alibi: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus
(II Cor. XIII, 3)? Ex quo liquido comprobatur hoc quod nunc dicit: Ecce ego
Paulus dico vobis, non quasi Pauli tantum verba accipienda, sed Domini. Nam cum et in
prima ad Corinthios praemisisset: His autem qui nupti sunt denuntio, non ego,
sed Dominus (I Cor. VII, 10); et statim intulisset: caeteris autem ego
praecipio (Ibid., 12), ne vilis sua putaretur auctoritas: puto, inquit, quod
478 et ego spiritum Dei habeo: ut spiritu et Christo in se loquente, non
contemptui duceretur, qui prophetas imitans diceret: Haec dicit Dominus
omnipotens. Majus autem fiet id quod dictum est: Ecce ego Paulus dico vobis:
quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, si cum principio
copuletur, in quo ait: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem,
sed per Jesum Christum, et reliqua: ut audientes, non tam missi, quam mittentis
auctoritate moveantur. Potest aliquis dicere: Contrarium est
huic loco illud quod ad Romanos scribitur: Circumcisio quidem prodest, si Legem
custodias (Rom. II, 25); et infra: Quid ergo est amplius Judaeo; aut quae
utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita
sunt illis eloquia Dei (Ibid., 1, 2). Si enim his qui circumcisi fuerint
Christus nihil prodest: quomodo Legem custodientibus prodest circumcisio? Quod
quidem hac responsione solvetur, ut dicamus [ Al. dicatur], Epistolam quae ad
Romanos scripta est, ad eos esse dictatam, qui ex Judaeis Gentibusque crediderant:
et hoc egisse Paulum, ut [ Al. ne] neuter populus offenderetur: quo scilicet
suum utraque plebs privilegium possideret: ut nec gentiles circumciderentur,
nec circumcisi adducerent praeputium. Ad Galatas autem scribens alio usus sit
argumento. Non enim erant ex circumcisione: sed ex gentibus qui crediderant.
Nec poterat eis prodesse circumcisio, qui post Evangelii gratiam iterum ad
Legalia reverterentur elementa. Et in Actibus apostolorum narrat historia
(Actor. XV): cum quidam de circumcisione surgentes asseruissent eos qui ex
gentibus crediderant, debere circumcidi, et legem custodire Moysi, seniores qui
Jerosolymis erant, et apostolos pariter congregatos, statuisse per litteras, ne
superponeretur eis jugum Legis, nec amplius observarent, nisi ut custodirent se
tantum ab idolothytis, et sanguine, et fornicatione, sive ut in nonnullis
exemplaribus scriptum est, et a suffocatis. Et ne resideat ulla dubitatio, 479
quod circumcisio nihil prosit, sed propter eos qui ex Judaeis crediderant, ad
Romanos de circumcisione sententiam temperavit, paulatim ad Epistolae ejusdem
posteriora descendens, nec circumcisionem, nec praeputium aliquid valere,
monstravit dicens: Circumcisio itaque nihil est, et praeputium nihil est, sed
observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 19). Intantum enim circumcisio nihil
est, ut Israeliticae quoque domui, se de circumcisione jactanti, nihil
profuerit, propheta memorante: Omnes gentes incircumcisae carne, domus autem
Israel incircumcisa corde (Ezech. XLIV, 9), et incircumcisus Melchisedec,
circumcisum benedixit Abraham. Nam quod ait: Si circumcidamini (Genes. XLIV);
tale est, quale si dicere voluisset, si carne circumcidamini. Quam in alio loco
non circumcisionem, sed concisionem vocat, dicens: Videte concisionem. Nos enim
sumus circumcisio, qui spiritu Dei servimus, et gloriamur in Christo, et non in
carne confidimus (Philipp. III, 2, 3). Non confidit in carne, qui omnem
utilitatem exspectat a Christo, et non seminat in carne, ut de carne metat
corruptionem; sed in spiritu, de quo vita aeterna generatur. Subtilius intuenda
sententia: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Quod non solum in
eo si cirumcidantur, non eis prosit ipsa circumcisio; sed etiamsi caeteras
videantur extra circumcisionem in Christo habere virtutes, universae pereant,
cum post fidem Christi fuerint circumcisi. Quid igitur? nihil profuit Timotheo
circumcisio? Multum per omnem modum. Non enim tam ideo circumcisus est, ut ex
ipsa circumcisione aliquid emolumenti aestimaret posse se consequi, quam ut
caeteros lucrifaceret (I Cor. IX). Factus Judaeis Judaeus, ut Judaeos ad fidem
Christi sua circumcisione transduceret. Tunc siquidem non prodest circumcisio,
cum aliquid per semetipsam putatur utilitatis [ Al. utilitas] afferre. (Vers.
3.) Contestor autem omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est
universae Legis faciendae. Deus qui circumcisionem primo ad Abraham, deinde per
Moysen in Lege praecipit, non solum circumcisionem, sed et alia multa 480
observanda constituit: Dies festos Jerosolymis frequentandos: hostiarum
holocausta, mane semper et vespere: immolationem in uno tantum loco agni,
terrae septima aetate ferias: quinquagesimum remissionis annum, et caetera quae
facile est de Scripturis excerpere sibi unumquemque lectorem. Coarctabimus
itaque Ebionem, et sectatores ejus, qui post Evangelium credentes in Christo
circumcidendos putant, ut aut circumcisionem faciant, et caetera quae
praecipiuntur in Lege: aut si impossibile est cuncta fieri, cesset et
circumcisio, quae cum caeteris quasi mutilis praetermissa est. Quod si
responderint, possibilia tantum debere se facere (non enim Deum ea a nobis
exigere quae non possumus, sed ea quae possimus implere), dicemus eis, non
ejusdem esse Dei, custodiri velle Legem, et eos qui Legem custodiant
derelinquere. Aut quomodo propter intermissam Legem reos eos faciat, qui
etiamsi velint, universa complere non possint? Nos vero legem sequi
spiritualem, quae dicat: Non infrenabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4), et
cum Apostolo intelligere: Numquid de bobus cura est Deo (I Tim. X, 18; I Cor.
IX, 9)? sed propter nos utique dicit, et observare sabbata delicata (Isai.
LVIII, 13), non ut bos et asinus noster, et vilia pecora laetentur in sabbato;
sed illi homines, et pecora, de quibus scriptum est: Homines et jumenta salvos
facies, Domine (Ps. XXXV, 7). Homines rationabiles quosque et spirituales
viros, animalia vero, eos qui tardioris ingenii sunt, et a spiritualibus ad
agenda Domini sabbata erudiuntur. Nec contrarium esse id quod supra dictum est:
Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest: Et quod sequitur: Testificor
omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae Legis faciendae,
huic quod infertur a nobis. Neque enim auditores Legis sunt justi apud Deum:
sed factores Legis justificabuntur. Quia factor ille sit Legis, qui potest
dicere: Non sumus circumcisio; et, In occulto Judaeus: et, scimus quia Lex
spiritualis est. Qui autem concisionem et interfectricem sequatur litteram, eum
non Legis esse factorem, sed vere legis inimicum, 481 maxime post Salvatoris
adventum, qui ad se convertentibus tollat velamen de corde, ut omnes revelata
facie gloriam Domini contemplantes, transfiguremur de vetustate litterae in
novitatem spiritus. (Vers. 4.) Evacuati estis a Christo: qui in Lege
justificamini, a gratia excidistis. Quomodo nemo potest duobus dominis servire
(Matth. VI), sic umbram pariter et veritatem Legis implere difficile est. Umbra
in Lege veteri est, donec aspiret dies, et amoveantur umbrae: veritas in
Evangelio Christi: Gratia enim et veritas per Jesum Christum factae sunt (Joan.
I, 17). Perdit ergo gratiam Christi, et Evangelium quod tenuerat, amittit, qui
in aliqua observatione Legis se justificari putat: et cum gratiam amiserit, a
Christi fide destituitur, et in ejus opere conquiescit: κατηργήθητε enim ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, non ut in Latino male interpretatum est: Evacuati
estis a Christo, sed, in Christi [Al. Christo], opere cessastis, magis
intelligitur, ut id quod supra specialiter de circumcisione praeceperat,
dicens: si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, nunc de tota Lege
generaliter comprehendat, nihil eos in Christi opere proficere, qui in
quacumque observatione Legis se crediderint justificandos. (Vers. 5.) Nos enim
spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus. Spiritum, ad distinctionem litterae
posuit. Spes vero justitiae, Christus intelligendus: quia ipse est veritas,
patientia, spes, justitia, omnesque virtutes, cujus nos secundum exspectamus
adventum, quod judicaturus est omnia, et jam non patientia, sed justitia
affuturus, ut reddat unicuique secundum opera sua. Cujus Dei praesentiam
apostolus, et qui ei sunt similes exspectantes, aiunt: Adveniat regnum tuum
(Matth. VI, 10), ut cum
Filius Deo et Patri tradiderit regnum, et in subjectis omnibus fuerit et ipse
subjectus: tunc caput subjiciatur in corpore, et sit Deus omnia in omnibus (I
Cor. XV). Quia qui nunc est ex parte, per
singulos, tunc incipiet totus esse per cunctos. (Vers. 6.) Nam in Christo
Jesu, neque circumcisio 482 aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per
charitatem operatur. His qui in Christo Jesu volunt vivere, virtutes appetendae
sunt, vitia fugienda. media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec
fugienda, nec appetenda, ut circumcisio et praeputium, et caetera his similia. Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias.
Quae idcirco utilis fuit his qui in Lege vixerunt, non quia circumcisi erant,
sed quia credita sunt illis eloquia Dei, quae in opera vertentes, a salute
extranei non fuerunt. Nec nos moveat quod a Sephora tollens caleulum, filium
circumcidit, et suffocantem angelum prohibuit a marito (Exod. IV), sive ut
aliter in Hebraeo scriptum refertur, quia nunc non tam circumcisionem penitus
nil prodesse, quam in Christo Jesu eam non valere testatus est, ex eo siquidem
tempore quo Evangelium in toto orbe radiavit, superflua est circumcisionis
injuria. Quae tunc, ut caetera quoque Legis, valuit, quando et benedictiones
carnales Legem servantibus spondebantur; quod scilicet, si implessent eam,
benedicti essent in civitate, benedicti in agro, plena haberent horrea, et
multa alia quae in repromissionibus continentur (Deut. XXVIII). Nos autem in
Christo Jesu valere volumus et confortari, id est, in vera circumcisione, et
non in concisione Judaica. Neque enim qui in aperto Judaeus est, neque
manifesta in carne circumcisio, sed in abscondito Judaeus, et circumcisio
cordis in spiritu, non littera (Rom. II, 28, 29). Nihil itaque prodest in
Christo carnis circumcisio, sed cordis et aurium, quae aufert illud opprobrium
Judaeorum: Ecce incircumcisae aures vestrae, et non potestis audire (Exod. VI, 12). Prodest circumcisio labiorum, quam juxta
humilitatem, necdum se habere causabatur Moyses, ut in Hebraico scriptum est:
Ego autem sum praeputium habens in labiis. Multum utilitatis praebet, et in
rebus venereis circumcisio cum per castitatem impudicitia desecatur. Igitur in
Christo Jesu nec circumcisio valet, nec praeputium corporale, quia in medio, id
est, inter vitia virtutesque sunt posita; 483 sed fides, quae per charitatem
operatur, ut et fides quae reputata est Abrahae in justitiam, comprobetur, et
omne opus fidei in charitate ponatur, tota Lege et Prophetis ex charitate
pendentibus. In his siquidem duobus praeceptis: Diliges Deum tuum, et diliges
proximum, Salvator asseruit Legem Prophetasque consistere. Et Paulus in
alio loco: Etenim non adulterabis, non furaberis, non concupisces, et si quod
est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut
te (Rom. XIII, 9). Si ergo omne mandatum
recapitulatur in eo quod dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te, fides
autem per charitatem operata valet plurimum, manifestum est operationem fidei
per charitatem, plenitudinem mandatorum omnium continere. Quomodo autem juxta
apostolum Jacobum, fides absque operibus mortua est (Jacob. III): sic absque
fide, quamvis bona opera sint, mortua computantur. Qui igitur in Christo non
credunt, et sunt probis moribus, aliud quid magis habent quam opera virtutum? Exemplum fidei quae per charitatem operatur, de
Evangelio illa meretrix tribuat, quae cum in domo Pharisaei accubanti Domino
484 pedes lavisset lacrymis, tersisset crinibus, linisset [ Al. levisset]
unguento, et Pharisaeo murmuranti, Dominus parabolam quinquaginta et quingentos
denarios debitoris proposuisset, adjecit: Propter quod dico tibi: Dimittuntur
ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47 et 50). Et ad ipsam
mulierem conversus, ait: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Aperte enim
in hoc loco demonstratum est mulierem istam habuisse fidem per charitatem
operatam, quae multum valuerit in Christo. Esto quis dicat: Bene circumcisionem
in Christo nihil valere monstravit, quam sciebat aliquando valuisse: numquid et
de praeputio aliquis ambigebat, ut diceret, neque praeputium? Sed si
consideremus plurimos Christianorum, id est, e nostris, qui de oleastro inserti
sumus in radicem bonae olivae (Rom. XI), exsultare contra fractos ramos populi
Judaeorum, et dicere, magis valere praeputium, in quo Abraham Deo placuit, et
reputata est ei fides ad justitiam, quam circumcisionem, quae in signum fidei
data est, et habenti eam non profuit Israeli: videbimus etiam hanc quorumdam
usurpationem cautissime nunc exclusam.
LIBER TERTIUS. 483-484 Tertium ad
Galatas, o Paula et Eustochium, volumen hoc cudimus: non ignari imbecillitatis
nostrae, et exilis ingenii rivulum, vix parvo strepentem murmure sentientes.
Jam enim et in Ecclesiis ista quaeruntur: omissaque apostolicorum simplicitate
et puritate verborum, quasi ad Athenaeum, et ad auditoria convenitur, ut
plausus circumstantium suscitentur: ut oratio rhetoricae artis fucata mendacio,
quasi quaedam meretricula procedat in publicum, non tam eruditura populos, quam
favorem populi quaesitura, et in modum psalterii et tibiae dulce canentis,
sensus demulceat audientium; ut vere illud prophetae Ezechielis nostris
temporibus possit aptari, dicente Domino ad eum: Et factus es eis quasi vox
citharae suave canentis, et bene compositae: et audiunt verba tua, et non
faciunt ea (Ezech. XXXIII, 32). Verum quid agam? Taceamne? Sed scriptum est: Non apparebis
in conspectu Domini tui vacuus. Et
Isaias (sicut in Hebraeis tamen habetur voluminibus) ingemiscit: Vae mihi
misero, quia tacui. Loquar? 485-486 Sed omnem sermonis elegantiam, et Latini
eloquii venustatem, stridor lectionis Hebraicae sordidavit. Nostis enim et
ipsae, quod plus quam quindecim anni sunt, ex quo in manus meas numquam
Tullius, numquam Maro, numquam gentilium litterarum quilibet Auctor ascendit:
et si quid forte inde dum loquimur, obrepit, quasi antiqui per nebulam somnii
recordamur. Quod autem profecerim ex linguae illius infatigabili studio,
aliorum judicio derelinquo: ego quid in mea amiserim, scio. Accedit ad hoc,
quia propter oculorum et totius corpusculi infirmitatem, manu mea ipse non
scribo: nec labore et diligentia compensare queo eloquii tarditatem: quod de
Virgilio quoque tradunt, quia libros suos in modum ursorum fetum [ Al. fetuum]
lambendo figuraverit: verum accito notario, aut statim dicto quodcumque in
buccam venerit: aut si paululum voluero cogitare, melius aliquid prolaturus,
tunc me tacitus ille reprehendit, manum contrahit, frontem rugat, et se frustra
adesse, toto gestu corporis contestatur. Oratio autem etsi de bonae indolis
ingenio sit profecta, et distincta inventionibus, et ornata flore verborum:
tamen nisi auctoris sui manu limata fuerit et polita, non est nitida, non habet
mixtam cum decore gravitatem; sed in modum divitum rusticorum, opibus suis
magis arguitur, quam exornatur. Quorsum ista? videlicet ut et vobis, et
caeteris (qui forte legere voluerint) sit responsum, me non panegyricum, aut
controversiam scribere, sed commentarium, id est, hoc habere propositum, non ut
mea verba laudentur, sed ut quae ab alio bene dicta sunt, ita intelligantur ut
dicta sunt. Officii mei est obscura disserere, manifesta perstringere, in
dubiis immorari. Unde et a plerisque commentariorum opus, explanatio nominatur.
Si quis eloquentiam quaerit, vel declamationibus delectatur, habet in utraque
lingua Demosthenem et Tullium, Polemonem et Quintillianum. Ecclesia Christi non
de Academia, et Lyceo, sed de vili plebecula congregata est. Unde et Apostolus:
Videte, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum
carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt hujus mundi
elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat
fortia: et ignobilia hujus mundi, et contemptibilia elegit Deus, et quae non
sunt, ut ea quae sunt, destrueret (I Cor. I, 26, 27, 28). Quia enim ex
creaturarum ordine, varietate, constantia, non cognoverat mundus per sapientiam
Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis, salvos facere credentes: non
in sapientia verbi, ut non evacuaretur crux Christi. Ubi enim sapiens, ubi
grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? Nec in persuasibilibus
sapientiae verbis, sed in ostensione virtutis et spiritus: ut fides credentium
non esset in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Quamobrem et ipse Apostolus
ad eosdem Corinthios loquebatur: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non per
sublimitatem sermonum, et sapientiae, annuntians vobis testimonium Domini. Non
enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum et hunc
crucifixum (I Cor. II, 1, 2). 487-488 Et ne forsitan putaretur, haec dicens,
esse insipientiae praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, evertit.
Sed loquitur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: quam
nemo principum hujus saeculi cognovit. Quotusquisque nunc Aristotelem legit?
quanti Platonis vel libros novere, vel nomen? Vix in angulis otiosi eos senes
recolunt. Rusticanos vero et piscatores nostros totus orbis loquitur, universus
mundus sonat. Itaque sermone simplici, simplicia eorum verba pandenda sunt.
Verba, inquam, non sensus. Caeterum si, orantibus vobis, illum possim [ Al.
possem] in exponendis Epistolis eorum habere spiritum, quem illi in dictando
habuerunt: tunc videritis [ Al. videretis] tantam majestatem et latitudinem in
his verae fuisse sapientiae, quanta in saeculi litteratis arrogantia et vanitas
fuit. Breviter vobis meae mentis fateor arcanum: Qui per me intellecturus est
Apostolum, nolo ut mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem
cognoscendum, alium quaerat interpretem. Sed jam tempus est, ut reliqua
persequamur. (Vers. 7.) Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non
obedire? Id quod nunc
Latinus posuit interpres, veritati non obedire, et in Graeco scriptum est, τῇ ἀληθείᾳ μὴ πείθεσθαι, in superiori loco ita interpretatus est, non
credere veritati. Quod quidem nos, in vetustis codicibus non haberi, in suo
loco annotavimus: licet et Graeca exemplaria hoc errore confusa sint. Sensus autem iste: Adorabatis Patrem in spiritu et
veritate, et de plenitudine Christi accipientes, sciebatis, quia Lex data est
tantum populo per Moysen, et non etiam facta. Gratia autem et veritas non solum
data, sed et facta per Jesum Christum. Cum igitur tam bene curreretis, veritati
magis quam imaginibus servientes, a quo praepediti doctore perverso, umbram
Legis sequimini, et Evangelii relinquitis veritatem? Sequitur. Nemini
consenseritis. Sed quia nec in Graecis libris, nec in his qui in Apostolum
commentati sunt, hoc scriptum invenimus, praetereundum videtur. (Vers. 8.)
Persuasio vestra non est ex eo qui vocavit vos. In Latinis codicibus ita
scriptum reperi: Persuasio vestra ex Deo est, qui vocavit vos. Quod quidem
puto, ex eo, fuisse, et non intellectum, paulatim ob similitudinem, ex Deo,
increbuisse, pro eo quod est, ex eo. Sed nec sic potest stare sensus, ut quos
modo accusaverat quare non obedierint veritati, ostendens in eorum arbitrio
positum, vel obedire, vel non obedire, nunc econtrario asserat persuasionem et
obedientiam eorum, non tam ex ipsis esse qui vocentur, quam ex eo qui vocet.
Melius igitur et verius sic legitur: Persuasio vestra non est ex eo qui vocavit
vos. Aliud quippe Dei opus est, aliud hominum. Dei opus est, vocare: hominum,
vel credere, vel non credere. Et sicubi de scripturis liberum hominis
affirmatur arbitrium ut ibi: Si volueritis et audieritis me (Exod. XIX, 5). Et
iterum: Et nunc, Israel, quid petit a te Dominus Deus tuus (Deut. X, 12), et ex
hoc loco vel maxime comprobatur. Verum simpliciores quique putantes se deferre
Deo, ut persuasio quoque nostra in ejus sit potestate, abstulerunt partem
orationis non et sensum contrarium Apostolo reddidere. Sive ergo in bonam, sive
in malam partem, nec Deus, nec diabolus in causa est, quia persuasio nostra non
est ex eo qui vocavit nos, sed ex nobis, qui vel consentimus, vel non
consentimus vocanti. Aliter: Persuasio haec quam nunc sequimini, non est ex
Deo, qui in principio vos vocavit, sed ex his qui vos postea turbaverunt.
(Vers. 9.) Modicum fermentum totam conspersionem fermentat. Male in nostris
codicibus habetur: Modicum fermentum totam massam corrumpit, et sensum potius
interpres suum, quam verba Apostoli transtulit. 489 Hac autem ipsa sententia
Paulus et ad Corinthios utitur: ubi praecepit eum qui uxorem patris sui
habebat, tolli de medio, et tradi poenitentiae in interitum et vexationem
carnis per jejunia et aegrotationes, ut spiritus salvus fiat in die Domini [
Al. addit nostri] Jesu Christi. Ait quippe: Non bona gloriatio vestra. Nescitis
quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 5, 6 seqq.)? sive (ut
jam [ Al. et jam] emendavimus) totam conspersionem fermentat? Et statim
intulit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi,
etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento
veteri, neque in fermento malitiae et nequitatiae, sed in azymis sinceritatis
et veritatis. Nunc autem per hanc eamdem sententiam docet panem Ecclesiae
spiritualem, qui de coelo descendit, non debere Judaica interpretatione
violari: et Dominus idipsum discipulis praecepit, ut caveant a fermento
Pharisaeorum (Joan. VI). Quod evangelista manifestius faciens addidit: Dixerat
autem eis de doctrina Pharisaeorum (Matth. XVI, 12). Porro quae est ista alia
doctrina Pharisaeorum, nisi Legis secundum carnem observatio? Sensus itaque
iste est: Nolite putare pancorum hominum, qui de Judaea venientes aliud docent,
insidias contemnendas. Scintilla res parva est, et pene dum cernitur, non videtur;
sed si fomitem comprehenderit, et nutrimenta sui quamvis parvus ignis
invenerit, moenia, urbes, latissimos saltus, regionesque consumit. Fermentum
quoque cujus ad aliam partem in Evangelio parabola temperata est (Luc. XIII),
res modica videtur et nihili; sed cum farinae conspersum, totam massam suo
vigore corruperit, in illius vim transit omne quod mixtum est: ita et doctrina
perversa ab uno insipiens vix duos aut tres primum in exordio reperit
auditores; sed paulatim ut cancer serpit in corpore, et juxta vulgare
proverbium, unius pecudis scabies, totum commaculat gregem. Igitur et scintilla
statim ut apparuerit, exstinguenda est, et fermentum a massae vicinia
semovendum, secandae putridae carnes, et scabiosum animal a caulis ovium
repellendum, ne tota domus, massa, corpus et pecora, ardeat, corrumpatur,
putrescat, intereat. Arius in Alexandria una scintilla fuit; sed quia non
statim 490 oppressa [ Al. oppressus] est, totum orbem ejus flamma populata est.
(Vers. 9.) Ego confido in vobis in Domino, quia nihil aliud sapietis. Non per
conjecturam, ut quidam volunt, sed prophetico spiritu Paulus pronuntiat,
Galatas ad veritatis viam, quam amiserant, regressuros (I Cor. XII). Etenim qui
alios hortabatur, ut aemularentur charismata, magis autem ut prophetarent: ipse
quoque eadem plenus gratia loquebatur: Ex parte cognoscimus, et ex parte
prophetamus (Ibid., XIII, 9). Praevidens igitur spiritu, quia nihil aliud
essent credituri, nisi quod per Epistolam docebantur, ait: Ego confido in vobis
in Domino, quod nihil aliud sapietis. Nam et additio Dominici nominis, idipsum
significat. Si enim per conjecturam hoc aestimabat, potuerat dicere: Ego
confido in vobis. Nunc autem apponens, in Domino, divino quodam confidens
spiritu, quod futurum cognoverat, prophetavit. (Vers. 10.) Qui autem conturbat
vos, portabit judicium, quicumque est ille. Occulte, inquiunt, Petrum lacerat,
cui supra in faciem restitisse se scribit, quod non recto pede incesserit ad
Evangelii veritatem. Sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe
loqueretur (Galat. II), nec Petrus dignus qui conturbatae Ecclesiae reus
fieret. Ex quo arbitrandum est de alio quodam dici, qui aut cum Apostolis
fuerat, aut de Judaea venerat, aut ex Pharisaeis crediderat, aut certe magnus
sit apud Galatas aestimatus, ut portet judicium Ecclesiae conturbatae,
quicumque est ille. Portare autem judicium, id est, quod aliis verbis in
sequentibus dixit: Unusquisque proprium onus portabit. Et puto in Scripturis, onus
et in bonam et in malam partem posse accipi, hoc est, et in his qui peccatis
gravibus opprimuntur, et in illis qui virtutum levia onera sustentant. De
peccatis in psalmo poenitens loquitur: Iniquitates meae elevatae sunt super
caput meum, quasi onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). De virtutibus, doctrinaque virtutum
Salvator ait: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 30). Quod
autem et doctrina pro onere accipiatur, perspicuum fit in Evangelio. Alligant quippe Pharisaei onera gravia, et quae
portari non possunt, et superponunt [ Al. ponunt] ea super humeros hominum,
ipsi autem uno ea digito nolunt contingere (Ibid., XXIII). Quam 491 grave sit
aliquem de tranquillitate turbare, et serena corda hominum quibusdam quasi
fluctibus concitare, Salvatoris ad apostolos verba testantur, dicentis: Ne
conturbetur cor vestrum, neque timeatis (Joan. XIV). Expedit quippe ei qui
conturbat et scandalizat quempiam in Ecclesia, ut lapis molaris circumdetur
collo ejus, et mittatur cum eo in mare, quam ut scandalizet unum de his
minimis, qui a Salvatore monstrantur (Luc. XVII). Turbati ergo fuerant Galatae
inter spiritum et litteram, circumcisionem et concisionem, Judaismum occultum
et manifestum, quid agerent ignorantes. Brevius autem et sic accipi potest:
Quicumque est ille qui vos ad Pharisaeorum doctrinam retrahit, et in carne
desiderat circumcidi quamvis sit eloquens, et in Legis eruditione se jactitet,
nihil amplius dico, nisi hoc (quod etiam vos abnuere non potestis) quod
portabit pro hoc opere judicium, et consequetur pro suo labore mercedem. (Vers.
11.) Ego, autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem
patior? Ergo evacuatum est (sive ut in Graeco melius habet, cessavit) scandalum
crucis. Legimus in Actibus apostolorum, ipse quoque apostolus Paulus in
Epistolis suis saepe commemorat, se a Judaeis persecutiones creberrimas
sustinuisse, propterea quod doceret eos qui de gentibus crediderant in Christo,
non debere circumcidi. Hi itaque de quibus supra ait: Qui autem conturbat vos,
portabit judicium, quicumque est ille, ut deciperent Galatas, etiam hoc
addebant: Non solum Petrus, et Jacobus, et Joannes, et caeteri in Judaea
apostoli circumcisionem, et alia praecepta Legis observant, sed ipse quoque
Paulus, qui vos aliter docuit, quam se rei veritas habet, Timotheum circumcidit,
et Judaeis frequenter Judaeus factus est, veritate cogente. Quam opinionem de
Galatarum mentibus Paulus nunc volens tollere, ait: Ego autem, fratres, si
circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Omne, inquit, in me
odium Judaeorum, et qua adversum me furiunt insania, ob nihil aliud est, nisi
quod doceo gentes non debere circumcidi, et Legis onera superflua et jam
abolita custodire. Cum autem persecutionem 492 patiar, manifestum est me
circumcisionem non praedicare, quam destruo. Non enim tam persecutionem patior
a Judaeis, quia praedico crucifixum, et Jesum dico esse Christum, quem Lex et
prophetae praenuntiaverunt, quam quia doceo Legem esse completam. Quod autem
crux Judaeis scandalum sit, gentibus stultitia, ipse Dominus noster ostendit,
qui lapis dicitur offensionis, et petra scandali (Matth. XXI; Luc. XX): propter
nihil aliud puto, nisi quia praedicatio cum plenis velis ad audientes
processerit, statim ut ad crucem venerit, impingit: et nequaquam libero cursu
potest ultra procedere. Sed haec crux quae apud Judaeos scandalum est, et apud
gentes stultitia, nobis qui credimus virtus est et sapientia. Christus enim Dei
virtus est, et Dei sapientia (I Cor. I, 24), ut propter id quod stultitia
dicebatur, fatuum Dei sapientius fieret hominibus: et propter id quod
infirmitas et scandalum, infirmum Dei fortius fieret hominibus. Cum autem,
inquit, crucis Christi scandalum maneat, et ego persecutionem patiar, quam non
paterer, si scandalum non maneret: frustra quidam jactitant me circumcisionem
praedicare, quam impugnando sustineo persecutionem. (Vers. 12.) Utinam et
abscindantur qui vos conturbant. Quaeritur quomodo Paulus discipulus ejus qui
ait: Benedicite maledicentibus vobis. Et ipse loquens: Benedicite et nolite
maledicere (Rom. XII, 14). Et in alio loco: Neque maledici regnum Dei
possidebunt (I Cor. XV): nunc et maledixerit eis, qui Ecclesias Galatiae
conturbant [ Al. conturbabant], et cum optantis voto maledixerit: Utinam et
abscindantur qui vos conturbant. Tam enim detestanda abscisionis est passio, ut
et qui invitis eam intulerit, legibus publicis puniatur, et qui seipsum
castraverit, infamis habeatur. Ut enim illud, aiunt, verum sit: Vivit in me
Christus (II Cor. XIII, 3); et hoc: An experimentum quaeritis ejus qui in me
loquitur Christus? certe maledictionis vox non potest ejus intelligi, qui
dicit: Discite a me, quia humilis sum, et mitis, et mansuetus corde (Matth. XI, 29). Et magis putatur Judaico furore, et quadam
effrenata insania se non potuisse cohibere, quam imitatus esse eum, qui tamquam
agnus coram tondente se, non aperuit os suum, et maledicentibus non remaledixit
(Isai. LIII). Tradidit autem 493 se morti condemnatus. Ad quod qui pro Paulo
respondebit, haec dicet: non tam furoris in adversarios, quam dilectionis in
Ecclesias Dei, verba esse quae locutus sit. Videbat quippe totam provinciam,
quam ipse suo sanguine, et periculis ab idololatria, ad Christi transduxerat
fidem, subita persuasione turbatam, et dolore apostolico, dolore patris, se
tenere non poterat: mutabat vocem, et quibus blanditus fuerat, irascebatur, ut
quos nequiverat lenitate, saltem objurgatione retineret. Nec mirum esse si
Apostolus, ut homo, et adhuc vasculo clausus infirmo, vidensque aliam legem in
corpore suo captivantem se, et ducentem in lege peccati, semel fuerit hoc
locutus, in quod frequenter sanctos viros cadere perspicimus. Sed et illud
dici potest (licet superfluum quibusdam esse videatur) quod Paulus non tam
maledixerit eis, quam oraverit pro illis, ut eas partes corporis perderent, per
quas delinquere cogebantur. Et quomodo in Evangelio dictum est: melius esse
aliquem sine oculo, et sine manu, et sine pede, et qualibet alia parte
membrorum intrare in regnum coelorum, quam totum ire in gehennam (Matth.
XVIII): ita et nunc optare eis magis unam partem corporis perdere, quam per
occasionem integri corporis perpetuo igne damnari. Hic locus si quando ab
ethnicis reprehenditur, quomodo eis responderi possit, ostendimus. Nunc a nobis
contra haereticos proferatur, Marcionem videlicet, et Valentinum et omnes qui
contra vetus latrant Testamentum, qua ratione illi qui Creatorem sanguinarium,
severum bellatorem, et tantum judicem criminantur, hoc in Apostolo Dei boni
valeant excusare. Et certe nullam puto in veteri Lege tam trucem, tam cruentam
in aliquo esse sententiam, quam, utinam abscindantur qui vos conturbant. Nec
possunt dicere orasse Apostolum pro inimicis Christi, qui ejus Ecclesias
conturbabant. Nec ex dilectione prolatum, quod tumore et indignatione plenum,
ipso verborum pondere demonstratur. Quidquid ergo illi pro Apostolo
excusationis attulerint, 494 hoc non pro Lege veteri defendemus. (Vers. 13.)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in
occasionem carni (subauditur) detis: quod quia in Graeco non habetur, Latinus
posuit interpres. Hunc locum quia valde obscurus est, de decimo Stromatum libro
transferri placuit ad verbum. Non quo singula non possint suis locis et
sensibus explanari; sed quo a superiori negotio separata, unum difficile corpus
efficiant: et si sic intelligantur ut resonant, inconsequenter et abrupte
repugnare inter se et scatere videantur. Origenis itaque haec verba sunt: «
Difficilis locus est: et ita nobis disserendus videtur. Qui liber est, et
altiori sensu spiritum, et veritatem sequitur, praecedentes et typos contemnit
et litteram: non idcirco debet minores despicere, et occasionem dare his qui
non possunt sentire sublimius, de se penitus desperandi. Licet enim
infirmi sint et caro comparatione spiritus appellentur: caro tamen Christi
sunt. Si enim intelligit mysterium charitatis infirmioribus servientis, faciat
aliquid propter infirmos: ne in scientia sua frater pereat, pro quo Christus
est mortuus. Diligenter itaque attende, an ex consequentibus sensus iste
texatur. Vos, inquit, fratres, in libertatem vocati estis: forsitan ideo, quia
non omnes vocationem capere poterant libertatis. Propter quod nunc auditis:
Tantum ne libertatem in occasionem detis carni. Per dilectionem enim oportet
minoribus servire majores: quia qui vult esse major, erit omnium servus (Matth.
XX; Marc. X). Neque ergo spiritualis laceret Christi carnes: neque occasionem
illis tribuat, ut se remordeant provocantem ne ab invicem consumantur. Oportet ergo spiritu ambulantem, et spiritu
Scripturarum verba sectantem, non perficere desiderium carnis earum. Si autem
hoc quod dicitur: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis,
simpliciter intelligimus (ut plerique arbitrantur) contra argumentum et
hypothesin totius Epistolae, in haec subito Paulus erumpet; 495 statim quippe
sequitur: Si autem spiritu ducimini, non estis sub Lege. Et cum hucusque aliqua
ex parte sibi sermo cohaereat, rursum si simplicem intelligentiam sequamur, ad
inordinata repente praecepta nos transfert, de carne et spiritu disserens, id
est: Manifesta autem opera carnis illa et illa. Et econtrario: Fructus autem
spiritus, est charitas, et reliqua. Sed neque in his consequentiam desperare
debemus; quia opera carnis divinorum voluminum historia continet; non valde eos
juvans qui sic eam intelligunt, ut scripta est. Quis enim non docebitur servire
luxuriae, et fornicationem habere pro nihilo: cum Judam ad meretricem legerit
ingredientem (Gen. XXVIII); et patriarchas habuisse multas pariter uxores?
Quomodo non ad idololatriam provocabitur, qui sanguinem taurorum, et caeteras
Levitici victimas non plus quam quod in littera sonat, putaverit indicare? Quod
autem inimicitias, in aperto positus Scripturae sermo doceat, et ex hoc loco
probatur: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam,
quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad
petram (Ps. CXXXVI, 8, 9). Et ex illo: In matutino
interficiebam omnes peccatores terrae (Ps. C, 8), et caetera his similia: de
contentionibus videlicet, aemulatione, ira, rixis, dissensionibus. Ad quae (si
non altius aliquid sentiamus) provocant nos magis historiae exempla, quam
prohibent. Haereses quoque magis de carnali Scripturae intelligentia, quam de
opere carnis nostrae, ut plurimi aestimant, substiterunt. Necnon invidiam et
ebrietates per Legis litteram discimus. Inebriatur Noe post diluvium, et
patriarchae apud fratrem Joseph in Aegypto (Gen. IX et XLIII). Sed et
comessationes in Regnorum libro scriptae sunt; saltante David et concrepante
tympanis coram Arca testamenti Dei (I Reg. VI), et his similia. Quaeritur
quomodo ad veneficia, et ad maleficas artes, simplex Scripturae divinae sermo
qui dicitur caro, nos provocet: nisi ad ejusdem Scripturae spiritum
transcendamus. Puto hoc significare, decies Danielem, et tres pueros, magis,
incantatoribus, et Gazarenis 496 atque Chaldaeis sapientiores repertos, et
Moysen omni sapientia et doctrina Aegyptiorum eruditum. Multorum ergo malorum
occasio est, si quis in Scripturae carne permaneat. Quae qui fecerint, regnum
Dei non consequenter. Quamobrem spiritum Scripturae fructusque quaeramus, qui
non dicuntur esse manifesti. Multo quippe labore et sudore, et digno cultu in
Scripturis fructus spiritus invenitur. Unde
arbitror, Paulum diligenter et caute de Scripturae sensibus dixisse carnalibus:
Manifesta autem sunt opera carnis (Galat. V, 19). De spiritualibus vero non ut
ibi posuisse, manifestus est fructus spiritus; sed ita: Fructus autem Spiritus,
est charitas, gaudium, pax, et reliqua (Ibid., 22). Quod si relictis typis, ad
veritatem Scripturae transeamus et spiritum, statim nobis prima charitas
panditur, et ad gaudium inde gradientes, pervenimus ad pacem, per quam
consequimur patientiam. Quis autem non ad miserationem et bonitatem erudiatur,
cum etiam ea quae quibusdam tristia putantur in Lege supplicia dico et praelia,
et eversiones gentium, et comminationes ad populos per prophetas, magis remedia
intellexerit esse, quam poenas? Non enim in aeternum irascetur Dominus (Isai.
LVII). Cum haec ergo nobis aperta fuerint, rationabiliorem habebimus fidem, et
correctos mores temperantia comitabitur, quam continentia sequetur et castitas:
et post haec omnia incipiet esse Lex pro nobis. » Hucusque Origenes. Quibus nos
possumus addere, ut dicamus de servitute legali ad Evangelii libertatem vocatos
(quibus superius dicitur: State, et nolite rursum jugo servitutis haerere )
etiam nunc moneri, ut leve Christi jugum et delectabilia Evangelii praecepta
sectantes, nequaquam putent sibi licere, ut hac ipsa libertate vivendi, in
occasione carnis utantur: scilicet ut juxta carnem vivant, juxta carnem
circumcidantur; sed spiritu magis stent, spiritu praeputium carnis abscindant,
et ad spiritus altiora tendentes, humilitatem litterae derelinquant. Potest
autem et aliter intelligi. Discat quispiam: Si cessavi, o Paule, esse sub Lege,
et de servitute 497 libertatem vocatus sum: ergo debeo ita vivere ut convenit
libertati, nec aliquibus praeceptis teneri, sed quodcumque placuerit, et
voluntas suggesserit, hoc facere implere, sectari. Ad quod respondit Apostolus:
Vocatos quidem nos esse in spiritus libertatem: sed ita, ut libertas ipsa carni
non serviat. Nec putemus quia nobis omnia licent, omnia expedire: quin potius
quia servi Legis esse cessavimus, facti liberi, magis per charitatem nobis
invicem serviamus, ut laciniosae Legis praecepta, uno dilectionis capitulo
concludantur. (Vers. 14.) Sed
per charitatem servite invicem, omnis enim lex in uno sermone impletur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui cum esset
liber ex omnibus, omnium se propter charitatem servum fecit, ut plures lucrifaceret
(I Cor. XIII), recte
hortatur et caeteros, ut per charitatem sibi serviant: quae non quaerit quod
suum est, sed quod proximi. Qui enim vult fieri
primus, erit omnium servus (Marc., X, 44): ut quomodo Salvator in forma Dei
constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum
exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo, humiliavit
semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II):
ita et nos quaecumque ante sub Legis necessitate facere videbamur, nunc
sciamus, nobis liberis, magis per charitatem esse facienda. Tantum autem bonum
est charitas, ut omnis lex in illa recapituletur. Enumerat et in alio loco
Apostolus charitatis bona, dicens: Non zelatur, non agit perperam (I Cor. XIII,
7, 8). Multisque in medio replicatis, in fine concludit: Omnia sperat, omnia
sustinet, charitas numquam excidit. Et Salvator in Evangelio, hoc signum sui,
ait, esse discipuli, si [ Al. ut] diligat proximum (Matth. XXII). Quod quidem
puto non solum hominibus, sed etiam angelis convenire. Aliis verbis idipsum
dicitur: Quae vobis fieri non vultis, aliis ne feceritis, et quae vultis ut
vobis faciant homines, haec eadem et vos eis facite similiter (Ibid., VII, 12).
Nolo adulterari uxorem meam, nolo substantiam diripi, nolo me falso opprimi
testimonio, et ut cuncta brevi sermone comprehendam, indigne fero aliquid mihi
fieri quod injustum est. Haec eadem si 498 per charitatem in me operantem, vel
fecero alteri, vel voluero, lex omnis impleta est. Nec difficile est docere
quomodo universa praecepta, non occides, non adulterabis, non furaberis, non
falsum testimonium dices, et caetera his similia, una charitatis observatione
teneantur. Hoc ostendere arduum est, quomodo hostiae quoque, quae in Levitico
sunt praeceptae, et ciborum vel abstinentia, vel permissio, cum alia munda,
alia dicantur immunda, solemnitatum quoque jugis per annos recursus, in uno
charitatis praecepto recapitulentur. Nisi forte quis illo se transferat, ut
affirmet Legem spiritualem esse, et imaginibus et exemplaribus nos coelestium
deservisse, antequam verus Pontifex adveniret: qui postquam semel seipsum
offerens victimam, suo sanguine nos redemit, omnis illa priscae Legis varietas,
et difficultas, in ipsius super homines dilectione completa est. Intantum
quippe Pater amavit mundum, ut Filium suum charissimum, et unigenitum daret pro
nobis. Ei autem qui semel spiritu vivens, opera carnis mortificavit, et a
Salvatore dilectus, nequaquam servus, sed amicus vocatur, non est ultra Lex
posita, quae impiis et peccatoribus, et non subjectis et nefariis constituta
est. At nunc cum omnia quae difficiliora sunt, vel modica ex parte faciamus,
hoc solum non facimus, quod et factu facilius est, et absque quo cassa sunt
universa quae facimus. Jejunii corpus sentit injuriam: vigiliae carnem
macerant: eleemosynae labore quaeruntur: sanguis in Martyrio, quamvis ardeat
fides, tamen sine dolore et timore non funditur. Haec omnia sunt qui faciant:
sola charitas sine labore est. Et quia sola cor mundum efficit, a diabolo expugnatur
in nobis, ne Deum pura mente videamus. Quando enim sedens loquor contra fratrem
meum, et contra filium matris meae pono scandalum (Ps. XLIX, 20), quando aliena
torqueor felicitate, et alterius bonum, meum malum facio, nonne hoc quod
sequitur, in me expletur: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab
invicem consumamini? Charitatis rara possessio est. Quis vult ipse anathema
esse a Christo pro fratribus suis, Apostolum sequens? Quis 499 cum lugentibus
lugens, cum gaudentibus gaudens, alieno vulnere vulneratur? Quis fratris morte
perimitur? Omnes magis amatores nostri, quam amatores Dei sumus. Vide quantum
bonum sit charitatis. Si ita martyrium fecerimus, ut nostras velimus ab
hominibus reliquias honorari: si opinionem vulgi sectantes, intrepidi sanguinem
fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederimus,
huic [ Al. hinc] operi non tam praemium quam poena debetur: et perfidiae magis
tormenta sunt, quam corona victoriae. (Vers. 15.) Quod si invicem mordetis, et
comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Potest hoc et simpliciter accipi,
ne detrahamus invicem, ne maledicto nos putemus ulcisci, ne contristati
contristare cupiamus, et similes bestiarum, mordere pariter et remorderi, ut
post morsus sequatur interitus atque consumptio. Melius autem est, ne contra
rationem et totius Epistolae consequentiam, subito in extraordinaria praecepta,
Paulus erumpat, hoc ita intelligere, ut ad circumcisionem observationemque
Legis cuncta referamus. Si vos, inquit, conturbant alii, vos autem
conturbamini. Si totam Scripturam veterem legentes, sic intelligitis ut scripta
est: Oculum pro oculo: dentem pro dente (Deut. XIX, 21), et ira desiderat
ultionem, ultio vero imponit dolorem: quod Lex non solum non prohibet, verum
etiam praecipit, justitiam in talione restituens, sequitur, ut et nudatus
nudet, et vulneratus revulneret, et comestus remordeat, et quae videtur
justitia esse, comsumptio sit, non unum vindicans, sed utrumque consumens.
(Vers. 16.) Dico autem: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis.
Et hoc 500 secundum superiora dupliciter accipiendum, ut dicamus eos qui
spiritu opera carnis mortificaverint ei seminaverit in spiritu, ut de spiritu
metant vitam aeternam, quotiescumque voluptatem carnis senserint titillare, non
perficere desiderium ejus (quod quidem si expletum fuerit, blandiri videtur ad
tempus), sed spiritu refrenare, et secundum sententiam Historici (Sallust.),
Animi imperio, corporis servitio magis vivere. Nec non et illud, quia Lex
spiritualis est (Rom. VII), et non qui in manifesto Judaeus, sed qui in
occulto, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, eos ambulare spiritu,
et carnis desiderium non perficere dicimus, qui spiritualiter egrediuntur
Aegyptum, et spiritualem escam potumque de spirituali hauriunt petra, qui non
judicantur in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae et
sabbati, sed ambulant in omnibus spiritualiter, non perficientes carneae legis,
litteraeve desiderium, sed fructus metentes intelligentiae spiritualis. Tertia
quoque interpretatio a quibusdam in hoc loco dicta est, sed quae non multum
discrepet a secunda, ut desiderium carnis in his asserant esse qui parvuli in
Christo sunt: iter autem spiritus in perfectis viris, et esse sensum: In
gravitate spiritus, id est, in itinere viri ambulate perfecti, et non facietis
desideria parvulorum. (Vers. 17.) Caro enim concupiscit adversus spiritum,
spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non
quaecumque vultis, illa faciatis. Caro praesentibus delectatur et brevibus:
spiritus perpetuis et futuris. Inter hoc jurgium media anima constitit, habens
quidem in sua potestate bonum et malum, velle et nolle, sed non habens hoc
ipsum velle ac nolle perpetuum: 501 quia fieri potest, ut cum carni
consenserit, et opera ejus fecerit, rursum per poenitentiam se remordens,
spiritui copuletur, et opera ejus efficiat. Hoc est ergo quod ait: Haec enim
sibi invicem adversantur, id est, caro et spiritus: ut non quaecumque vultis,
illa faciatis. Non quo proprium nobis tulerit arbitrium, quo vel carni, vel
spiritui assentiamur: sed quia quod facimus, non est nostrum proprie, sed opus
ipsum vel carni, vel spiritui deputatur [ Al. deputetur]. Grandis laboris et
disputationis est nimiae, ostensis carnis operibus et spiritus, media aliqua
reperire, quae nec ad carnem videantur pertinere, nec ad spiritum. Carnales
dicimur, quando totos nos voluptatibus damus. Spirituales, quando Spiritum
sanctum praevium sequimur, id est, cum ipso sapimus instruente, ipso docemur
auctore. Animales reor esse philosophos, qui proprios cogitatus putant esse
sapientiam, de quibus recte dicitur: Animalis autem homo non recipit [Al.
percipit] ea quae sunt spiritus. Stultitia quippe est ei. Quod ut manifestius
fiat, aliquod sumamus exemplum: Caro, terra, anima, aurum, spiritus, ignis
vocentur. Quamdiu aurum fuerit in terra, perdit vocabulum suum, et a terra cui
commixtum est, appellatur. Cum vero separatum ab humo, auri et speciem et nomen
acceperit, aurum quidem dicitur, sed necdum probatum. Si autem per ignem
excoctum fuerit et purgatum, tunc auri splendorem, et ornatus sui accipit
dignitatem. Ita et anima inter humum et ignem, hoc est, inter carnem
spiritumque consistens, quando se tradiderit carni, caro dicitur: quando
spiritui, spiritus appellatur. Quod si proprio crediderit cogitatui, et absque
gratia Spiritus sancti invenire se aestimaverit veritatem, quasi aurum
sordidum, animalis hominis appellatione signatur [ Al. signabitur]. Potest
locus iste sic melius explanari, et quasi una series corpusque fieri, se
invicem nectens, sibique non discrepans. Fratres, de servitute Legis vocati
estis in Evangelii libertatem. Verum obsecro vos, ne libertate pro licentia
abutamini, et putetis vobis cuncta expedire quae licent: detisque occasionem
502 carni atque luxuriae. Quin potius discite quod libertas haec major sit
servitus, ut quod ante Lex ab invitis extorquebat obsequium, nunc per
charitatem vobis invicem serviatis. Siquidem omne illud Legis onus, et
multiplicia praecepta, non tam exclusa sunt per Evangelii gratiam, quam uno
charitatis sermone breviata, ut diligamus proximum sicut nosmetipsos. Qui enim
diligit proximum, totam legem implet (Matth. XXII), bona ei tribuens, mala non
inferens. Quod si cesset dilectio, et non sit charitas, per quam lex universa
completur, publicum quoddam inter homines latrocinium erit, ut contra se
invicem defurentes [ Al. deferentes], seque mordentes, consumantur ab invicem.
Vos autem fratres, propterea secundum spiritualem legem debetis vivere, ne
desideria quae carnis sunt, perficiatis. Caro enim frigus timet, aspernatur
famem, attenuatur vigiliis, libidinibus exardescit, mollia quaeque et jucunda
desiderat. E contra spiritus, ea quae carni contraria sunt, et quae illam
debilitare queant, expetit. Et ita fit, ut non ideo quia sub servitute Legis
esse cessastis, putetis esse vos liberos: sed sciatis magis naturae vos lege
retineri, quia non statim si lex non imperat, et natura cessavit, ne voluntatem
scilicet vestram, opera subsequantur, sed frequenter ea facere compellamini,
repugnante carne adversus spiritum, quae facere non vultis. Ex quo, fratres,
obsecro, ut non detis libertatem vestram in occasionem carnis, sed magis
spiritui serviatis, ut incipiatis ea facere quae vultis, et nihil debere legi,
id est, non esse sub carne. Quia libertatem legis abolitae tunc vere in
Evangelio habere poteritis, cum vos nequaquam caro compulerit facere quae non
vultis, sed spiritui servientes, docueritis vos non esse sub Lege. Et quia
supra secundum duplicem intelligentiam hunc locum coeperamus exponere, reddenda
sunt quae omisimus. Caro concupiscit adversus spiritum, id est, historia et
Scripturae carneus intellectus, contra allegoriam et spiritualem doctrinam
repugnat. Spiritus autem adversus carnem, id est, sublimiora dejectis, aeterna
brevibus, umbrae veritas refragatur. 503 Et carneus Scripturae sensus, qui
adimpleri [ Al. quia impleri] non potest (nec enim valemus omnia quae scripta
sunt facere) ostendit nos non in nostra positos potestate Legis explendae, cum
etiam si velimus litteram sequi, impossibilitas non admittat. (Vers. 18.) Quod
si spiritu ducimini, non estis sub Lege. Spiritum non eum, de quo Apostolus in
alio loco loquitur: Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod
sumus filii Dei (Rom. VIII, 16), id est, non spiritum hominis qui in ipso est,
sed Spiritum sanctum significat: quem sequentes, efficimur spirituales, et sub
Lege esse desistimus. Notandum ergo quod hic spiritus non cum ἄρθρῳ ( articulo ), et cum additamento
aliquo, sicut in caeteris legimus, spiritum mansuetudinis, et spiritum fidei:
sed simpliciter Spiritus appellatur: quae quidem minutiae magis in Graeco, quam
in nostra lingua observatae (qui ἄρθρα penitus non habemus) videtur aliquid habere
momenti. Quaeritur in hoc loco, si quicumque spiritu ducitur, non est sub Lege,
utrum Moses et prophetae, vel spiritu acti sint, et sub Lege vixerint, quod
Apostolus negat: aut habentes spiritum, sub Lege non fuerint, quod Apostolus
hic affirmat: aut quod est tertium, sub Lege viventes, spiritum non habuerint,
quod de tantis viris nefas est credere. Ad quod nos breviter respondebimus: Non
idem esse sub Lege esse, et esse quasi sub Lege: quomodo non idipsum est, in
similitudine carnis peccati, et in carne esse peccati. Nec idem sonat verus
serpens. et aerei similitudo serpentis, quem Moyses in eremo suspendit (Num.
XXI). Sic igitur et sanctos prophetas, et Moysen, ambulantes spiritu, et
spiritu viventes, non sub Lege, sed quasi sub Lege vixisse, ut ipsi viderentur
quidem esse sub Lege; sed eos qui sub Lege erant lucrifacerent, et ab
humilitate litterae, ad altitudinem spiritus provocarent. Nam et Paulus qui
Judaeis Judaeus factus est, et omnibus omnia, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX): non dixit,
factus sub Lege, sed, factus quasi sub Lege, ut ostenderet se non veritatem
Legis, sed similitudinem custodisse. Videmur
nobis solvisse propositam quaestionem. Sed quid faciemus de illo Pauli capitulo
504 dicentis: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum,
factum est muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret
(Supra )? Si enim Christus sub Lege fuit, et non quasi sub Lege, tota illa
superior disputatio vacua fiet. Verum et haec oppositio de suo solvetur loco.
Qui enim propterea factus sub Lege est, ut eos qui erant sub Lege, redimeret,
utique cum esset liber a Lege, Legi se subdidit voluntate: et multo erat Paulo
liberior, qui non sub Lege, sed quasi sub Lege se fuisse testatus est. Et
quomodo in coenum et barathrum mortis propter nos descendit, qui orabamus
dicentes: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 14)? ita et ex
muliere nasci voluit, et esse sub Lege, ut eos qui nati erant de muliere, et
sub Lege, salvaret. Et certe non est natus de muliere, id est, de nupta, sed de
virgine. Verum abusive virgo mulier appellata est, propter eos qui illam fuisse
virginem nesciebant. Ut itaque propter illos, qui sanctam Mariam arbitrabantur
maritum habere, mulier pro virgine posita est: sic propter eos qui aestimabant
Christum esse sub Lege, nescientes quia factus esset his qui erant sub Lege,
quasi sub Lege, dicitur et ipse factus esse sub Lege. (Vers. 19-21.) Manifesta
autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum
servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae,
dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia,
quae praedico vobis sicut et praedixi: quoniam qui haec agunt, regnum Dei non
possidebunt: Superius cum exponeremus de carne et spiritu, triplicem
intelligentiam dixeramus: vel eos esse carneos, qui parvuli et corporei, in
Christo solidum cibum, et perfectae aetatis alimenta capere non possent: vel
carnales eos esse, qui more Judaico historiam tantum sequerentur et litteram:
aut certe, juxta simplicem sensum, in hominis fictione carnem spiritumque
subsistere, et juxta diversitatem substantiae, vel opera carnis esse, vel
spiritus. Nunc ergo quae hic carnis opera nominantur, fornicatio videlicet,
immunditia, luxuria, et caetera quae sequuntur, magis mihi videntur ad
simplicem carnis 505 et spiritus intelligentiam, quam ad carnem Legis, et
parvulos in Christo referri, licet in eo loco, ubi supra de decimo Origenis
Stromate verbum transtulimus ad verbum, quid etiam de his sentiri possit,
expressum sit. Quod autem ait: Manifesta autem sunt opera carnis, vel omnibus ea
nota esse demonstrat: quia per se pateant mala esse et fugienda, intantum ut
etiam hi qui ea faciunt, cupiant occultare quod faciunt. Vel certe his tantum
manifesta, qui in Chritso crediderint. Plurimi quippe gentilium in suis
ignominiis gloriantur, et putant si expleverint voluptatem, quamdam se
turpitudinum victoriam consecutos. Sed et illud eleganter, quod in carne opera posuit,
et fructus in spiritu: quia vitia in semetipsa finiuntur et pereunt, virtutes
frugibus pullulant et redundant. Nec
putemus animae nullum esse opus, si vitia carni, virtutes spiritui deputentur.
Quia anima (ut supra diximus) in quodam meditullio posita, vel carni jungitur,
et dicitur de ea: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia carnes
sunt (Gen. VI, 3); vel spiritui copulatur, et in spiritus vocabulum transit.
Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Primum itaque
carnis opus, est fornicatio. Manifesta in exordio posuit, ne de mediis
ambigamus. Omne enim quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem
fornicatur, in corpus suum peccat. Et non sumus nostri: empti enim sumus
pretio, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro. In eo fornicator
majoris est criminis: quia tollit membra Christi, et facit ea membra
meretricis. Erunt quippe duo in carne una. Qui non est fidelis, nec credit in
Christo, sua membra facit membra meretricis: qui credit et fornicatur, Christi
membra facit membra meretricis. Econtrario infidelis in fornicatione sua utrum
violet, an aedificet templum idolo, nescio. Per vitia quippe vel maxime
daemones coluntur. Hoc unum scio: quod qui post fidem Christi fornicatur,
violat templum Dei. Secundum opus carnis, immunditia nuncupatur, et eam comes
luxuria sequitur. Quomodo enim in veteri Lege de nefandis criminibus, quae in occulto
506 fiunt, et ea nominare turpissimum est (ne et dicentis os et aures
audientium polluerentur) generaliter Scriptura complexa est, dicens:
Verecundos, vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia (Levit. XV,
31): sic in hoc loco caeteras extraordinarias voluptates, ipsarum quoque opera
nuptiarum, si non verecunde, et cum honestate, quasi sub oculis Dei fiant, ut
tantum liberis serviatur, immunditiam et luxuriam nominavit. Quartum, in
catalogo operum carnis, idololatria locum tenet. Qui enim semel se luxuriae
voluptatique permiserit, non respicit Creatorem. Alias autem omnis idololatria,
festivitate, gula, ventre, et his quae infra ventrem sunt, delectatur. Et ne
forsitan veneficia, et maleficae artes non viderentur in novo prohibitae Testamento,
ipsae quoque inter carnis opera nominantur. Quia saepe magicis artibus, et
amare miseris evenit et amari. Inimicitia quoque, quae post veneficia ponitur,
quem habeat reatum, manifesti criminis subjectio declarat. Quantum enim in
nobis est, nullius esse debemus inimici, sed cum omnibus habere pacem. Quod si
loquentes veritatem, aliquos meremur inimicos: non tam nos inimici eorum sumus,
quam illi inimici sunt veritatis. Nam quod et in Genesi dicitur ad Abraham:
Inimicus ero inimicis tuis: et adversabor adversantibus tibi, sicut supra
intelligendum, non tam Abraham illis inimicum fuisse, quam illos Abrahae
virtutibus et religioni, per quam, calcatis idolis, cognitum venerabatur Deum.
Illud quoque quod populo praecipitur Israel, ut odio sempiterno, et in posteros
transmissa discordia, inimici sint Madianeis (Num. XXXI), quasi his dicitur,
qui sub paedagogo erant, et in alio loco merebantur audire: Odio habebis
inimicum tuum (Matth. V, 43). Aut certe non tam personarum, quam morum est
facta dissensio: ut quomodo Deus utiliter inter serpentem et mulierem
inimicitias posuit, ne amicitiae eorum inutiles essent homini, per quas
projectus est de paradiso: ita et in Israelitis, et Madianeis vita magis
dissimilis, quam gens una damnata est. Septimum locum inter carnis opera,
contentio possidet, quodam quasi sacrato, et eminenti 507 inter vitia numero
collocata. Servum autem Domini non oportet rixari, sed esse mansuetum ad omnes,
doctorem, longanimem, cum mansuetudine erudientem, etiam eos qui econtra
disputant (II Tim. II, 24, 25). Post contentionem, octava succedit aemulatio,
quae Graeco sermone ζῆλος
significantius et notius appellatur. Quo quidem malo, nescio quis nostrum
careat. Zelati sunt enim, et patriarchae Joseph fratrem suum: et Maria, et
Aaron prophetes Dei et sacerdos, contra Moysen tali passione decepti sunt
(Genes. XXXVII, Num. XII): intantum ut illa de qua Scriptura narraverat,
dicens: Tollens autem Maria prophetes tympanum (Exod. XV. 20), et caetera,
postea extra castra projecta, leprae vitio sordidata sit, et poenitentiam
longiorem septem dierum separatione signaverit (Num. XII). Ira deinde succedit,
quae justitiam Dei non operatur (Jacob. I), et species est furoris. Inter
iracundiam autem et iram, hoc interest: quod iracundus semper irascitur: iratus
pro tempore concitatur. Et nescio quis possit regnum Dei possidere: cum is qui
irascitur, separetur a regno (Matth. V). Rixae quoque quas aliud Graeci
significantes, ἐριθείας
vocant (siquidem rixa μάχη
dicitur) a regno Dei prohibent. Est autem ἐριθεία, cum quis semper ad contradicendum paratus,
stomacho delectatur alieno: et muliebri jurgio contendit, et provocat
contendentem. Haec alio nomine apud Graecos φιλονεικία appellatur. Necnon et
dissensiones opera carnis sunt: cum quis nequaquam perfectus, eodem sensu, et
eadem sententia dicit: Ego sum Pauli, et ego Apollo, et ego Cephae, et ego
Christi (I Cor. I, 12). Sed et domorum inter se haec eadem dissensio reperitur:
mariti videlicet ad uxorem, patris ad filium, fratris ad fratrem, conservi ad
conservum, militis ad contubernalem, artificis ad ejusdem operis artificem.
Nonnumquam evenit, ut et in expositionibus Scripturarum oriatur dissensio: e
quibus haereses quoque quae nunc in carnis opere ponuntur, ebulliunt. Si enim
sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII) (inimica autem sunt omnia dogmata
falsitatis Deo repugnantia) consequenter et haereses inimicae Deo, ad carnis
opera referuntur. Αἵρεσις
autem Graece, ab electione 508 dicitur: quod scilicet eam sibi unusquisque
eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Quicumque igitur aliter
Scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, quo conscripta
est: licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest, et de
carnis operibus est, eligens quae pejora sunt. Haereses sequitur invidia, quam
non putemus idem esse quod zelum. Quia zelus et in bonam partem accipi potest,
cum quis nititur ea quae meliora sunt, aemulari. Invidia vero aliena felicitate
torquetur, et in duplicem scinditur passionem: cum aut ipse est aliquid in eo,
in quo alium esse non vult: aut alium esse videns meliorem, dolet se ei non
esse consimilem. Pulchre quidam de neotericis, Graecum versum transferens,
elegiaco metro de invidia lusit, dicens: Justius invidia nihil est: quae
protinus ipsum Auctorem rodit, excruciatque animum. Scripsit et beatus
Cyprianus librum de Zelo et Livore valde optimum: quem qui legerit, non
dubitabit annumerare operibus carnis invidiam. Inter invidum autem et
invidiosum hoc interest: quod invidus feliciori invidet. Invidiosus autem is
est, qui ab alio patitur invidiam. Quartumdecimum locum inter carnis opera
ebrietas tenet. Ebriosi quippe regnum Dei non possidebunt. Et Dominus ad
discipulos: Cavete, ait, ne forte graventur corda vestra in vino et crapula
(Luc. XXI, 34). Vino homini sensus evertitur: pedes corruunt: mens vacillat:
libido succenditur: Unde Apostolus clamitat: Et vinum in quo est luxuria
(Ephes. V, 18). Habet unusquisque suae sententiae potestatem. Ego Apostolum
sequor: in vino esse luxuriam, in vino ebrietatem. Ebrietatem autem et luxuriam
inter carnis opera numerari, nec ille potest negare qui eisdem passionibus
vincitur. Et licet me quidam in eo libro, quem de servanda virginitate scripsi,
reprehendendum putent: quod dixerim adolescentulas ita vinum debere fugere ut
venenum: non me sententiae poenitebit. Opus quippe ibi magis vini, quam Dei a
nobis creatura damnata est: et licentiam tulimus 509 virgini proprio aetatis
calore ferventi, ne sub occasione parum bibendi, plus biberet et periret. Alioquin
sciebamus, et in Christi sanguinem vinum consecrari: et Timotheo vinum ut
biberet, imperatum. Ebrietas autem tam ex vino quam ex
caeteris bibendi generibus, quae vario modo conficiuntur, potest accidere; ex
quo et de sancto dicitur: Vinum et siceram non bibet (Luc. I, 15). Sicera
interpretatur ebrietas. Et ne quis vinum non bibens, aliud sibi putaret
bibendum, exclusa causatio est; dum omne quod inebriare potest, cum vino
pariter aufertur. Quintadecima, quae et extrema inter carnis opera, commessatio
est. Manducavit quippe populus et bibit, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII,
6). Semper ebrietati juncta luxuria est. Pulchre quidam non ignobilis orator,
cum ebrium de somno describeret excitatum, ait: « Nec dormire excitatus, nec
vigilare ebrius poterat. » Qua sententia expressit, quodammodo nec mortuum eum
fuisse nec vivum. Longum erat universa carnis opera replicare, et catalogum
facere vitiorum. Uno igitur omnia sermone conclusit dicens, et his similia.
Quae utinam tam facile vitare possemus, quam facile intelligimus. Praedico,
inquit, vobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
consequentur. Ubi ante praedixerat: Non regnet, inquit, peccatum in mortali
vestro corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Peccatum omnes
istas species habet, in quibus nunc discriminandis plus forsitan quam oportuit,
immorati sumus. Ergo in anima, in qua peccatum regnaverit, non potest Dei regnare
regnum. Quae enim participatio justitiae et
iniquitati? quae communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo et Belial
(II Cor. VI, 14, 15). Et putamus nos regnum Dei consequi, si a fornicatione,
idololatria, et veneficiis immunes simus. Ecce inimicitiae, contentio, ira,
rixa, dissensio, ebrietas quoque, et caetera quae parva arbitramur, excludunt
nos a regno Dei. Nec refert uno quis a beatitudine excludatur, an pluribus, cum
omnia similiter excludant. In Latinis codicibus, adulterium quoque, et
impudicitia, et homicidia, 510 in hoc catalogo vitiorum scripta referuntur. Sed
sciendum non plus quam quindecim carnis opera nominata, de quibus et
disseruimus. (Vers. 22.) Fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, adversus
hujusmodi non est Lex. Et quae alia inter fructus spiritus debuit tenere
primatum, nisi charitas, sine qua virtutes caeterae non reputantur esse
virtutes, et ex qua nascuntur universa quae bona sunt? Siquidem et in Lege, et
in Evangelio ipsa obtinet principatum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: et diliges proximum tuum
sicut teipsum (Deut. VI, 5; Matt. XXII, 37). Quantis bonis referta sit
charitas, et supra breviter perstrinximus, et nunc vel parum dixisse sufficiat:
quod dilectio non quaerit quae sua sunt, sed quae aliena (I Cor. XIII). Et quamvis
suo quis vitio inimicus sit diligenti, et tranquillitatem ejus ad odiorum
fluctus concitare nitatur: tamen numquam ille turbatur: numquam creaturam Dei
odio dignam aestimat. Charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV,
8). Illud quoque quod a Salvatore dicitur: Non potest arbor bona fructus
afferre malos: neque arbor mala, fructus afferre bonos (Matt, VII, 18), non tam
de hominibus, quam de fructibus carnis et spiritus, arbitror pronuntiatum: quia
nec spiritus umquam potest ea vitia, quae in carnis operibus numerata sunt,
facere; nec caro his fructibus qui oriuntur ex spiritu redundare. Potest autem
fieri per negligentiam possidentis, ut spiritus qui versatur in homine, fructus
non habeat suos: et econtrario caro operibus suis mortificatis, peccare
desistat. Non tamen illo
usque procedunt, ut et neglecta arbor spiritus, opera carnis afferat, et arbor
carnis exculta, fructus germinet spirituales. In
secundo spiritualium fructuum loco, gaudium positum est: quod Stoici quoque qui
distinguunt inter verba subtilius, aliud quid esse aestimant quam laetitiam.
Gaudium quippe, esse, aiunt elationem animi super his quae digna sunt
exsultantis: Laetitiam vero effrenatam animi elationem, 511 quae modum nesciat,
et in his quoque quae vitio sint mixta, laetetur. Alii e regione gaudii
voluptatem ponunt: non hanc quae corpus ad libidinem concitat, titillat sensus,
dulci blanditur affectu; sed alium huic ὁμώνυμον, quae sine moderatione, et ullo decore laetitiae,
in risu exaltat vocem suam. Quod si verum est, et eorum inter verba distinctio
non fallit et fallitur, consideremus ne forsitan idcirco sit dictum: Non est
gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. LVII, 21). Simul autem et illud notandum,
quod post dilectionem, gaudium sequitur. Qui
enim diligit quempiam, semper in ejus felicitate laetatur. Et si eum viderit
aliquo errore deceptum, et peccatorum lubrico concidisse, dolebit quidem, et
eruere festinabit: sed non poterit gaudium mutare tristitia, sciens nullam
rationabilium creaturarum apud Deum perire perpetuo. Tertius fructus spiritus,
est pax, a qua Salomon quoque qui in typo Christi praecessit, nomen accepit. Et
de Ecclesia Psalmista canit: Factus est in pace locus ejus (Ps. LXXV, 2). Et
inter octo Evangelii benedictiones scribitur: Beati pacifici: quoniam filii Dei
vocabuntur (Matt. V, 9). In primo etiam graduum psalmo
cantatur: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Ps. CXIX, 6). Nec putemus
pacem tantum in eo esse quaerendam, si cum alio non jurgemur: sed tunc pax
Christi, hoc est, haereditas nostra nobiscum est, si tranquilla mens nullis
passionibus perturbetur. Post pacem sequitur longanimitas, sive patientia: quia
utroque modo μακροθυμίαν possumus interpretari. Huic contraria est
pusillanimitas, de qua scribitur: Pusillanimus vehementer insipiens: qui vero
patiens est, et universa sustentat, vir sapiens (Eccli, VII). Et cum ἐπιτάσει multum sapiens appellatur, ut in
Proverbiis quoque scriptum est: Longanimus vir, multus in prudentia (Prov. XIV,
29). Benignitas etiam sive suavitas, quia apud Graecos Χρηστότης utrumque sonat, virtus est lenis,
blanda, tranquilla, et omnium bonorum apta consortio, invitans ad
familiaritatem sui, dulcis alloquio, moribus temperata. Denique et hanc Stoici
ita definiunt: Benignitas est virtus sponte ad bene faciendum 512 exposita. Non
multum bonitas a benignitate diversa est: quia et ipsa ad benefaciendum videtur
exposita. Sed in eo differt, quia potest bonitas esse tristior, et fronte
severis moribus irrugata, bene quidem facere et praestare quod poscitur: non
tamen suavis esse consortio, et sua cunctos invitare dulcedine. Hanc quoque
sectatores Zenonis ita definiunt: Bonitas est virtus quae prodest: sive, virtus
ex qua oritur utilitas: aut, virtus propter semetipsam: aut affectus qui fons
sit utilitatum. Inter fructus spiritus, septimum et sacratiorem locum fides
possidet, quae etiam alibi inter tres ponitur: spes, fides, charitas. Nec mirum
si spes in hoc catalogo non referatur: cum in fide sit quod speratur: et ita
eam Apostolus ad Hebraeos scribens definiat: Est autem fides sperandarum
substantia rerum, argumentum necdum apparentium (Hebr. XI, 1), Siquidem id quod
speramus esse venturum, et necdum est in praesenti, fide possidemus, sperantes
nos tenere quod credimus. Quaeritur quoque quomodo fides in charitate sit
posita. Qui diligit, numquam se laedi aestimat: numquam aliud nisi quod diligit
et diligitur, suspicatur. Cum autem dilectio procul abfuerit, et fides pariter
abscedit. Post fidem mansuetudo numeratur, quae adversa est irae, rixis,
dissensionibus: et numquam ad sui contraria provocatur, vere de bona spiritus
arbore, bonos fructus egerminans. Per hanc famulus Dei Moyses, testimonium
Scripturae meruit accipere, dicentis: Moyses mansuetus erat, plusquam omnes
homines super terram (Num. XII, 3). Super terram, inquit. Super eos enim qui
facie ad faciem Deum videbant, esse non poterat: quia multa saepe compellimur
per carnis facere infirmitatem. De David quoque, licet multi de Domino nostro
aestiment prophetatum, quod nos etiam non negamus, Spiritus sanctus in typo
venturi canit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Ps. CV, 1).
Cujus mansuetudo adversus Saul, Absalon, et Semei, vel maxime claruit (I Reg.
XXIV; II Reg. XV)? Cum alius eum vellet occidere: alius res novas molitus,
fraudare imperio niteretur: 513 alius lapides in eum jaciens, et pulverem
ventilans, clamaret et diceret: Egredere, egredere, vir inique (Ibid., XVI, 7).
Extrema continentia in fructibus spiritus collocatur. Quam non solum in
castitate debemus accipere, sed etiam in cibo et potu, in ira quoque et
vexatione mentis, et detrahendi libidine. Inter modestiam autem et continentiam
hoc interest, quod modestia in viris perfectis est, consumataeque virtutis, de
quibus Salvator ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V,
4). Et de seipso: Discite a me, quoniam mitis sum, et humilis, et mansuetus
corde (Matth. XI, 29). Continentia vero in via quidem virtutis est, sed necdum
pervenit ad calcem: quia cupiditates adhuc in ejus qui se continet, cogitatione
nascuntur, et mentis polluunt principale, licet non superent, nec ad opus
pertrahant cogitantem. Non solum autem in desideriis et cupiditate, continentia
necessaria est, sed etiam in tribus reliquis perturbationibus, dolore scilicet,
laetitia et timore. Adversus hujusmodi fructus spiritus, non est Lex. Justo quippe Lex non
est posita: iniquis autem et non subjectis, impiis et peccatoribus (I Tim. I,
9). Lex mihi dicit: Non adulterabis: non occides, non falsum testimonium dices:
non fraudabis: non desiderabis aliena: non perjurabis: non furaberis (Exod. XX,
12 seqq.): si haec omnia, fructu in me spiritus charitate regnante, non facio,
superflua mihi sunt praecepta Legis. Denique et sapientes mundi de philosophia
sic opinati sunt, ut quod leges publicae facere homines necessitate compellunt,
hoc illa persuadeat fieri voluntate. (Vers.
24.) Qui autem sunt Christi, carnem crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis. Origenes hunc locum superioribus nectens, ita legit: Adversus
hujusmodi non est Lex, qui Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis: ut non sicut in Latino sonat, eos qui Christi sunt, carnem
suam dicat crucifixisse cum vitiis et concupiscentiis; sed Christi carnem ab
his cum vitiis et concupiscentiis crucifixam. Et quaerit quomodo in his qui
fructus spiritus habeant, et adversum quos Lex esse cessavit, crucifixio carnis
Dominicae ponatur in laude, cum ad Hebraeos in vituperatione sit positum:
Rursum crucifigentes in semetipsis Filium Dei, et ostentui 514 habentes (Hebr.
VI, 6). Pro rursus crucifigentes, melius unum verbum compositum in Graeco est, ἀνασταυροῦντες,
quod nos interpretari possumus, recrucifigentes. Primum ergo notandum quod
aliud sit crucifigere, aliud recrucifigere. Deinde quia non idipsum sit
recrucifigere Filium Dei, et crucifigere carnem Christi cum vitiis et
concupiscentiis. Caro quippe Christi non principaliter, et proprie Filius Dei
est, sed Jesus Christus, qui cum esset in principio apud Patrem, Verbum Deus
caro factus est, et seipsum exinanivit, formam servi accipiens, ut crucifigeret
carnem, et despoliaret principatus et potestates, triumphans de eis in ligno
(Philip. II), ut
compleretur illud Apostoli: Quod enim mortuus est, peccato, mortuus est semel
(Rom. VI, 10). Igitur si corpora nostra
membra sunt Christi, consequenter et caro nostra caro Christi est, quam
crucifigimus, mortificantes per eam super terram, fornicationem, immunditiam,
passionem, desiderium malum, et avaritiam: et de nobis in laude nunc ponitur,
qui Christi Jesu carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et semper
mortificationem Jesu circumferimus in corpore nostro, ut et vita ejus
manifestetur in carne nostra. Non modici autem laboris est, sic in praesenti
saeculo vivere, ut jam nunc vita Jesu manifestetur in carne nostra. Ita enim
vivificabuntur et mortalia corpora nostra per inhabitantem in nobis spiritum.
Ubi Latinus interpres vitia posuit, in Graeco παθήματα, id est, passiones
leguntur. Et quia passio potest et dolorem, et caeteras necessitates
significare corpusculi, caute Apostolus intulit desideria: ut non naturam
corporis videretur in spiritualibus viris negare, sed vitia. Et hoc ita
admonitum sit, si Vulgatam editionem sequimur, legentes: Qui autem sunt Christi
carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis: ut non carnem Christi, sed
suam eos crucifixisse dicamus. Pene oblitus sum interpretationis secundae.
Predixeram enim omnia quae sequuntur ad Legem, et ad circumcisionem esse
referenda. Sensus itaque iste est: In quibus est fructus spiritus, charitas,
gaudium, et reliqua, hi corpoream Scripturae intelligentiam, quae nunc caro
Christi appellatur, crucifixerunt cum 515 passionibus ejus et desideriis, quae
generant parvulis atque lactentibus fomenta vitiorum. Crucifixit Christi
carnem, qui non juxta carnem historiae militat, sed spiritum allegoriae
sequitur praeviantem. (Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
Utamur hoc testimonio adversum eos qui nolunt Scripturas spiritualiter
intelligere. Quis est autem qui vivit spiritu, nisi absconditus homo noster,
qui et juxta carnem interdum solet vivere? Sed cum spiritu vixerit, spiritu
ambulat. Cum in carne voluerit ambulare, vivens mortuus est. Vir perfectus in
Christo, semper vivit in spiritu: spiritui obedit, numquam vivit in carne. Et
contra: Qui se totum carni dederit, et passionibus deputarit, numquam vivit in
spiritu. Inter hos medii sunt, quos nec spirituales possumus appellare, nec
carneos; sed qui inter virtutes et vitia fluctuantes, nunc ad meliora
retrahuntur, et spiritus sunt: nunc carnis lubrico supplantantur, et caro sunt.
(Vers. 26.) Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem
invidentes. Unum verbum apud Graecos κενόδοξοι, trium verborum circuitu
interpres Latinus expressit. Quantas autem habeat definitiones, et
significantias gloria, et philosophorum innumerabiles libri, et Ciceronis duo
volumina, quae de gloria scripsit, inditio sunt. Verum nos quia non verborum
etymologias, sed Scripturae sensum disserere conamur, ita hunc locum cum
superioribus copulabimus: Si spiritu vivimus, spiritui obtemperemus, nequaquam
per Legem, sed per charitatem nobis invicem servientes. Non debemus de
Scripturarum interpretatione contendere et dicere: Circumcisio melior est: non,
sed praeputium. Contemnenda historia, et allegoria sequenda immo allegoria vana
est et umbratica, et nullis veritatis fixa radicibus. Unde evenit, ut invicem
nascantur invidiae. Excludere enim, ait, vos volunt, ut illos aemulemini: non
tam veritatem Legis volentes docere, quam vincere. Ne autem penitus verbum
gloriae praetermittamus intactum, suas philosophis ineptias relinquentes, de
516 Scripturis aliqua retractemus. Opinionem vulgi, et laudem hominum favore
quaesitam, gloriae nomen sonat, ubi dicitur: Omnia autem faciunt, ut ab
hominibus glorificentur (Matt. XXIII, 5). Et alibi: Quomodo potestis credere,
gloriam ab invicem quaerentes (Joan. V, 44)? Porro in bonam partem in eodem
loco: Et gloriam ab eo qui solus est, non quaerentes. Ex quo intelligimus idem
verbum, nunc virtutem significare, nunc vitium. Si ab hominibus quaero gloriam,
vitium est: si a Deo, virtus est, qui et ad veram nos gloriam cohortatur,
dicens: Eos autem qui me glorificant, glorificabo. Significat et aliud in
Scripturis divinis gloria, cum augustius aliquid, et divinius hominum se
praebet obtutibus. Visa est in tabernaculo gloria Domini, et in templo quod a
Salomone constructum est, gloria erat (I Reg. VIII), et in facie Moysi, quando
nesciebat quod glorificatus esset vultus ejus (Exod. XL), de qua vultus gloria,
puto et Apostolum dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini
contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, sicut a
Dei spiritu (II Cor. III, 18). Et ipse Salvator, splendor gloriae et figura
substantiae Dei dictus est (Hebr. I). Vidit et Stephanus gloriam Dei, et Jesum
stantem a dextris ejus (Act. VII). Ut autem et nos nobis fingendorum nominum
licentiam praesumamus, rebus quippe novis (ut ait quidam) nova fingenda sunt
nomina: quia hic dictum est: Non efficiamur inanis, vel vacuae gloriae cupidi:
nos eos asseramus plenae gloriae esse cupidos, qui gloriam Dei desiderant, et
laudem virtute condignam, et aspectum divinius aliquid ostendentem. Unde et in
plerisque locis. Nostri majestatem pro gloria transtulerunt. Jam dudum cupio in verba prorumpere, sed teneor
timore dicendi. Dicam tamen, nec tacebo passionem meam, passionem pene
communem, non de divitiis, non de potentia, non de pulchritudine, et corporum
venustate; haec enim manifeste inter carnis opera nominantur. Eleemosyna si ob
laudem fiat, inanis est gloria: longa oratio, pallor ex jejunio sequens. Non mea sunt
verba, sed Salvatoris in Evangelio pertonantis (Matth. VI). Ipsa quoque
castitas 517 in matrimonio, viduitate, virginibus, saepe plausum quaerit
humanum: et quod dudum timeo dicere, sed dicendum est, martyrium ipsum, si ideo
fiat ut admirationi et laudi habeamur a fratribus, frustra sanguis effusus est.
Loquatur Apostolus, loquatur electionis vas: Si tradidero corpus meum, ut
glorier, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Illi
qui dixerat: Scio hominem in Christo, ante annos quatuordecim, sive in corpore,
nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium coelum
(II Cor. XII, 2). Et post modicum: Raptus in paradisum, audivit arcana verba,
quae non licet homini loqui: illi, inquam qui plus omnibus laboravit, ne
magnitudo revelationum extolleret eum, datus est stimulus carnis ejus, angelus
Satanae, qui eum colaphizaret, ut non tolleretur. Et certe ter Dominum rogavit
ut discederet ab eo; sed dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea: virtus enim
in infirmitate perficitur. Quid tam Dei opus
est, quam Scripturas legere, in Ecclesia praedicare, sacerdotium cupere, ante
altare Domini ministrare? Sed et haec, nisi aliquis omni diligentia custodierit
cor suum, de cupiditate laudis oriuntur. Videas plerosque (quod etiam Tullius
ait) libros suos de contemnenda gloria inscribere, et causa gloriae, proprii
nominis titulos praenotare. Interpretamur Scripturas: saepe vertimus stylum:
quae digna lectione sunt, scribimus; et nisi Christi causa fiant, sed memoriae
in posteros, et famae in populos, totus labor irritus fiet: et erimus quasi
tympanum sonans, et cymbalum concrepans (I Cor. XIII). Videas plerosque de
Scripturis inter se contendere: e athleticum scamma Dei facere sermonem:
invicem provocant, et si victi fuerint, in invident: inanis quippe gloriae
cupidi sunt. Scio in Latinis codicibus in eo testimonio quod supra 518
posuimus: Si tradidero corpus meum ut glorier, ardeam habere pro glorier; sed
ob similitudinem verbi, qua apud Graecos, ardeam, et glorier, id est, καυθήσομαι
et καυχήσομαι, una litterae parte distinguitur, apud nostros error inolevit.
Sed et apud ipsos Graecos exemplaria sunt diversa. (Cap. VI.--Vers. 1.)
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales
estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis: considerans teipsum, ne et
tu tenteris. Sciens Paulus ejus Dei se esse cultorem, qui nollet mortem
peccatoris, sed poenitentiam (Ezech. XVIII, XXXIII): et excepta Trinitate,
omnem creaturam, licet non peccet, tamen posse peccare: eum quoque qui
spirituales est, cohortatur sui timore ne peccet, manum porrigere corruenti. Et
pulchre praeoccupatum in delicto, hominem vocat, qui mori possit: ex ipso
nomine fragilitatem conditionis ostendens; ut dignus sit venia, qui velut homo
errore deceptus, et mersus in voraginem, seipsum sine auxilio, et adjutore
erigere non possit. Spirituali autem non additur homo: sed quasi Deo
praecipitur, ut hominem praeoccupatum in delicto instruat: sive (ut melius
habetur in Graeco) perficiat in spiritu lenitatis. Qui autem perficitur, non ei
desunt universa, sed aliqua. Denique si non peccatis pluribus, sed vitio aliquo
praeoccupatus erravit: lenitatis spiritum et mansuetudinis in correctione
peccantis spiritualis adhibeat, ne rigidus, ne iratus et tristis corrigere
cupiat errantem; sed provocet eum, spondens salutem; veniam repromittens:
Christi testimonium proferat: quod gravi legis et peccatorum onere depressos,
ad jugum suum suave, et leve invitet onus: ut discant, quia humilis sit et
mitis, et mansuetus corde (Matth. XI), et inveniant requiem animabus suis.
Utamur hoc testimonio adversum haereticos: qui diversarum 519 fingentes fabulas
naturarum, aiunt spiritualem, bonam esse arborem, et numquam malos afferre
fructus. Ecce Apostolus, cujus et ipsi auctoritatem sequuntur, dicit eos qui
spirituales sunt, posse peccare, si per altitudinem cordis sui inflentur et
corruant. Quod et nos quoque fatemur; et χοϊκοὺς ( terrenos ), spirituales fieri, si ad meliora
revertantur. Opponi nobis
potest illud quod ad Corinthios scribitur: Quid vultis? In virga veniam ad vos,
an in charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Si enim ibi ad
peccatores, non in spiritu mansuetudinis, sed in virga venire se dicit: quomodo
hic his qui in aliquo peccato praeventi fuerint, non virgam adhibet, sed
spiritum mansuetudinis? Verum ibi ad eos dicitur, qui post
peccatum non sentientes errorem suum, nolebant majoribus suis subdi, et
poenitentia corrigi. Ubi vero peccator intelligens vulnus suum, tradit medico
se curandum, ibi non est virga necessaria, sed spiritus lenitatis. Sed et illud
forte quaeratur, quod si propterea instruere quis debeat peccatorem in spiritu
lenitatis: quia consideret se, ne et ipse tentetur; ergo justus, qui de sua
certus est mente, qui scit non posse se labi, non debet instruere peccatorem in
spiritu lenitatis? Ad quod dicemus, etiamsi vicerit justus, sciens quanto
labore superaverit, magis peccanti veniam largietur. Nam et Salvator propterea
tentatus est, juxta omnia nobis similiter absque peccato: ut possit compati, et
condolere infirmitatibus nostris, suo doctus exemplo, quam difficilis sit in
carne victoria. Si quis virgo ad senectam usque permanserit; ignoscat ei qui
adolescentiae quondam calore deceptus est, sciens quantis difficultatibus illam
transierit aetatem. Si quis pro Christi nominis confessione cruciatus, alium in
tormentis viderit denegare, compatiatur vulneribus negatoris, et non tam illum
victum, quam se vicisse, miretur. Cautelam quoque scribentis attendite, quia
non dixerit: Considerans te, ne tu cadas; sed, ne et tu tenteris. Vinci quippe
vel vincere, nonnumquam in nostra est potestate: 520 caeterum tentari, in
potestate tentantis est. Si enim Salvator tentatus est, quis potest esse
securus intentatum se vitae hujus maria transire? Qui putant Paulum juxta
humilitatem, et non vere dixisse: Et si imperitus sermone, non tamen scientia,
defendant hujus loci consequentiam. Debuit quippe secundum ordinem dicere: Vos,
qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerantes
vosmetipsos, ne et vos tentemini; et non plurali inferre numerum singularem.
Hebraeus igitur ex Hebraeis, et qui esset in vernaculo sermone doctissimus,
profundos sensus aliena lingua exprimere non valebat: nec curabat magnopere de
verbis, cum sensum haberet in tuto. Haec secundum simplicem intelligentiam.
Caeterum, ut et secundae expositionis ordinem prosequamur, locus iste de
Epistolae ad Romanos fine pandendus est. Ibi enim cum similiter de escis et
observationibus scriberet Judaeorum, et eos qui Legis juxta litteram praecepta
contemnerent, firmos atque perfectos: illos vero, qui adhuc antiqua
consuetudine ducebantur, infirmos parvulosque narraret, et videret jurgium esse
inter spirituales et carneos: admonuit spirituales ne contemnerent carneos, et ait:
Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius
enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui
manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non
judicet, Deus enim illum assumpsit. Tu
quis es qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem:
potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 1, seqq.). Et multa in medio
super sensu disserens, adjecit in fine: Noli propter escam destruere opus Dei.
Et iterum: Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et
non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat ad bonam
aedificationem (Rom. XV, 1, 2). (Vers. 2.) Alter alterius onera portate, et sic
adimplebitis legem Christi. Quia peccatum onus sit, et Psalmista testatur
dicens: Iniquitates meae elevatae sunt super caput meum, quasi onus grave
gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Et Zacharias, in specie 521 mulieris,
vidit super talentum plumbi sedere iniquitatem (Zach. V). Hoc onus Salvator pro
nobis tulit, suo nos exemplo docens quid facere deberemus. Ipse quippe
iniquitates nostras portat, et pro nobis dolet (Isai. LIII), et eos qui
peccatorum ac Legis onere sunt depressi, ad leve onus virtutis invitat, dicens:
Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Qui igitur fratris non
desperat salutem, sed manum porrigit deprecanti, et quantum in se est, flet cum
flente, infirmus est cum infirmo, suaque judicat aliena peccata, iste per
charitatem adimplet legem Christi. Quae Christi lex est? Hoc est mandatum meum,
ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34.) Quae lex Filii Dei est? Diligite
alterutrum, sicut et ego dilexi vos. Quomodo Dei Filius nos dilexit? Major hac
dilectione non est, quam ut quis animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV,
13). Qui clementiam non habet, nec indutus est viscera misericordiae et
lacrymarum, quamvis spiritualis sit, non adimplebit legem Christi. Sed et hunc
locum cum superioribus copulemus. Duplicem enim sequimur intelligentiam. Si
quis infirmus in fide est, et adhuc lacte nutritur infantiae, nec potest tam
cito a legali observatione ad spiritualia sacramenta transire: vos qui
robustiores estis, ejus onera portate: ne per scientiam vestram frater percat,
pro quo Christus est mortuus. Portat quoque fratris necessitatem, qui gravatum
pauperem onere egestatis adjuvat, et facit sibi amicos de iniquo mammona (Luc.
XVI), quem post resurrectionem Christus affatur: Venite ad me, benedicti Patris
mei: possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et
dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 34, 35).
Juxta hunc sensum etiam in alia Epistola Paulus Timotheum docens, addidit:
Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere (pro eo quod est, non
superbire), neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui praestat omnia
abunde ad fruendum: bene agere, divites esse in operibus bonis, facile
tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 1 seqq.). Qui veram vitam apprehendit, eum
videlicet qui loquitur: Ego sum vita (Joan. XIV, 6), implevit legem Christi,
quae tendit ad vitam. (Vers. 3.) 522 Nam si quis existimat se esse aliquid, cum
nihil sit, seipsum seducit. Si quis non vult onera aliena portare, et
immisericors suo tantum opere et virtute contentus est, non quaerens quae
aliena sunt, sed quae sua, hoc est, sui tantum amator, et non etiam Dei, ipse
se seducit. Dupliciter autem legi potest atque distingui: Vel, si quis
existimat esse se aliquid, cum sit nihil: aut ita: Si quis existimat se esse
aliquid, ut postea inferamus, cum sit nihil, se ipse seducit. Et magis in
Graeco quam in Latino resonat ista distantia. Prioris distinctionis hic sensus
est: Qui se aliquid existimat esse, et nihil est, ipse se decipit. Secundus
sensus altior est, et qui nobis magis placet: Si quis existimat se esse
aliquid, in eo quod se putat esse aliquid, et non ex clementia in proximum; sed
ex suo opere et labore se judicat, sua tantum virtute contentus, iste ex hac ipsa
arrogantia nihil fit, et ipse se decipit: quod melius in Graeco dicitur
φρεναπατᾷ, hoc est, mentem suam decipit: pro quo
Latinus posuit Interpres, se ipse seducit. Mentem autem suam decipit, qui se
putat esse sapientem, et secundum Isaiam, sapiens in se est, et in conspectu
suo intelligens (Isai. V). Ad circumcisionem et Legem, ita loci hujus
connectitur intellectus: Qui spiritualis est, et misericordiam in proximum non
habet, contemnens humilem, quia ipse sublimior est, ipse se decipit, nesciens
hanc spiritus esse legem, ut nos invicem diligamus. (Vers. 4.) Opus autem suum
probet unusquisque: et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in
altero. Sensus iste est: Tu qui te aestimas spiritualem, et de alterius
infirmitate robustior es, non debes imbecillitatem jacentis, sed tuam
fortitudinem considerare. Neque enim si alius perfecte non potest ad
Christianismum a Judaismo transire, idcirco tu perfectus es Christianus: sed si
te propria conscientia non remordet, habes in temetipso gloriam et non in
altero. Athleta non ideo fortis est, quia vicit infirmum, et languida
adversarii membra superavit: sed si robustus est, et in sua fortitudine, non in
infirmitate alterius gloriatur. 523 Intelligi potest et aliter: Qui
conscientiam habet operis boni, et seipsum considerans, opus suum non
reprehendit, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras
fundere, et communicare cum cunctis, et ex hominum quaerere favore jactantiam:
sed in semetipso habeat gloriam, et dicat: Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego
mundo. Qui gloriam quaerit ab altero, huic nec mundus crucifixus est, nec
crucifixus est ipse cum Christo. Recepit quippe, quod quaerebat ab hominibus,
mercedem suam. (Vers. 5.) Unusquisque enim onus suum portabit. Videtur
superioribus contraire, ubi ait: Alter alterius onera portate: si enim onus
suum unusquisque portabit, alter alterius onera portare non poterit. Sed
videndum, quod ibi praeceperit ut peccantes in hac vita nos invicem
sustentemus, et in praesenti saeculo alterutrum auxilio simus: hic autem de
Domini dicat [ Al. dicebat] in nos judicio, quod non ex alterius peccato et
comparatione deterioris; sed juxta nostrum opus, aut peccatores ab eo
judicemur, aut sancti, recipiente unoquoque secundum opus suum. Obscure licet
docemur per hanc sententiolam, novum dogma quod latitat: dum in praesenti
saeculo sumus, sive orationibus, sive consiliis, invicem posse nos coadjuvari.
Cum autem ante tribunal Christi venerimus, non Job, non Daniel, nec Noe rogare
posse pro quoquam, sed unumquemque portare opus suum (Ezech. XIV). (Vers. 6.)
Communicet autem is qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat in omnibus
bonis. Marcion hunc locum ita interpretatus est, ut putaret fideles, et
catechumenos simul orare debere, et magistrum communicare in oratione
discipulis; illo vel maxime elatus, quod sequatur, in omnibus bonis. Cum utique
si de oratione sermo fuisset, non debuerit ei praecipi qui catechizatur, sed ei
qui se catechizat, id est, non discipulo, sed magistro. Deinde etiam caetera
quae sequuntur, cum ejus expositione non congruunt: Quae seminaverit homo, haec
et metet. Et: Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus,
non deficientes. 524 Sensus itaque iste est: Quia superius spiritualibus
praeceperat, ut eos qui praeoccupati fuerant in aliquo delicto, instruerent in
spiritu lenitatis, et alter alterius onera portarent, adimplentes legem
Christi: nunc econtrario his qui adhuc imbecilliores, et discipuli, et carnales
erant, praecipit, ut quomodo ipsi a magistris spiritualia metunt: sic magistris
carnalia praebeant: qui totos se divinae eruditioni et studio tradentes, vitae
hujus necessariis indigeant; et fiat illud quod de manna scriptum est: Qui
multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII, 15). Bona
autem in praesenti loco juxta vulgi consuetudinem, moremque communem, victum et
vestitum, et caetera quae homines inter bona numerant, appellavit. Habentes
enim victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8). Nec mirum si Paulus
ea quae erant corpori necessaria boni appellatione signavit: cum etiam Salvator
noster ad eos qui necdum ad virtutum culmen ascenderant, sed adhuc humilius
incedebant, et sibi addi poscebant fidem, dixerit: Si ergo vos cum mali sitis,
scitis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis dabit
bona petentibus se (Matth. VII, 11)! Ego puto et Job, cum ad uxorem, quasi unam
de insipientibus mulieribus loqueretur, respectu ejus, quae ita putabat, de corporalibus
divitiis locutum: Si bona accepimus de manu Domini (Job. II, 10): et rursum de
angustiis et pressuris, et tentatione, quae victoriam afferant: Quare malum non
sustineamus? Cum utique mala et bona non in divitiis et pressuris, sed in
virtutibus ponantur et vitiis, ut justus loquitur in psalmo: Quis est homo qui
vult vitam, cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua
ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 13 seqq., et
XXXVI, 27). Proprie malum dicitur, quod vitandum est: bonum, quod facere
debemus. Dives quoque ille in Evangelio, qui mali et boni scientiam non
habebat, recte agrorum ubertatem bona arbitrabatur, dicens: Anima, habes bona
posita in annos multos: quiesce, comede, bibe, et laetare (Luc. XII, 19). Et
alius qui jacebat in purpura, et deliciis affluebat, audit apud inferos ab
Abraham: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Illud quoque attendendum
525 ne forte et hoc possit intelligi, dari discipulis mandatum, ut eis qui se
instruunt, verbum communicent, obsequantur, dociles, facilesque se praebeant.
In his tamen quae bona sunt, quae spiritualia, et non haeretica, vel Judaica
pravitate perversa. (Vers. 7.) Nolite errare, Deus non irridetur: quae enim
seminaverit homo, haec et metet. Praevidens spiritu, eos qui docentur, et
debent magistris sumptus et vitae necessaria ministrare, posse obtendere
paupertatem, et dicere: Ager meus hoc anno aruit siccitate: vineam grando
contrivit: redditus qui esse potuerunt [ Al. poterunt], tributa rapuerunt: non
habeo unde tribuam quod jubetur, adjecit: Nolite errare, Deus non irridetur. Scit, inquit,
corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest
utcumque placare, Deum non potest fallere. Et simul cohortatur ad id quod
praeceptum est exhibendum, semen nominans, ne putet perditum, quod multiplicato
fenore recepturus est. Ad Corinthios quoque rationem dati et accepti, simili
docuit exemplo: Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in
benedictione, de benedictione et metet. Unusquique
sicut propositum habet in corde, non ex tristitia, aut necessitate: hilarem
enim datorem diligit Deus (I Cor. IX, 6, 7). (Vers. 8.) Quoniam qui seminat in
carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de
spiritu metet vitam aeternam. Omne quod loquimur, agimus, cogitamus, in duobus
seminatur agris, carne et spiritu. Si bona sunt, quae de manu, ore, corde
promuntur, seminata in spiritu, vitae aeternae fructibus redundabunt. Si mala,
ab agro carnis excepta, corruptionis nobis segetem pullulabunt. Aliter: Qui
legem carnaliter intelligit, repromissiones quoque carnales, et quae in
praesenti saeculo corrumpuntur, exspectat. Qui autem 526 spiritualis auditor
est, seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam sempiternam. Simul notemus
sermonis consequentiam, et eam cum superioribus copulemus: hominem vocari in
spiritu seminantem, qui quando coeperit vitam metere sempiternam, homo fortasse
esse desistit. Cassianus, qui putativam Christi carnem introducens, omnem
conjunctionem masculi ad feminam immundam arbitratur, Encratitarum vel
acerrimus haeresiarches, tali adversum nos sub occasione praesentis testimonii
usus est argumento: Si quis seminat in carne, de carne metet corruptionem: in
carne autem seminat, qui mulieri jungitur: ergo et is qui uxore utitur, et
seminat in carne ejus, de carne metet corruptionem. Respondebitur ei, primum
non dixisse Paulum, qui seminat in carne; sed, in carne sua. Nemo autem secum
ipse concumbit, et in sua carne seminat. Deinde ut observationem hanc quam
annotavimus, in carne sua, ex abundanti ei concedamus, addendum est eos quoque,
qui comedant et bibant, et dormiant et aliquid faciant ob refrigerium corporis,
juxta illum seminare in carne, et de ea metere corruptionem. Quod si ad hoc
confugerit, ut dicat eos qui, sive bibant, sive manducent, sive dormiant, in
nomine tamen Domini omnia cum ratione perficiant, non in carne seminare, sed in
spiritu; et nos ei similiter respondebimus, eos quoque qui Dei primam
sententiam sequantur cum ratione facientes: Crescite et multiplicamini, et
replete terram (Genes. I, 22), non in carne, sed in spiritu seminare.
Syllogismus itaque ejus futilis et caducus, sophismate primum decipit
audientem. Caeterum diligenter inspectus, facile
solvitur: Neque enim possumus dicere, Abraham, Isaac et Jacob, et alios sanctos
viros, qui de repromissione nati sunt, ipsum quoque Domini praecursorem, 527
quia in carne natus est, de corruptionis germine pullulasse, illud pariter
observandum, quod qui seminat in carne, cum additamento suae carnis ponitur:
qui autem seminat in spiritu, non dicitur in spiritu suo, sed simpliciter in
spiritu. Qui enim bona seminat, non in suo quippiam, sed in Dei spiritu
seminat, de quo et vitam est messurus aeternam. (Vers. 9.) Bonum autem
facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus, non deficientes.
Cohortatur eos ad studium perseverantiae, qui in hac vita mercedem boni operis
exspectant, nescientes quia sicut in semine aliud sationis, aliud messis est
tempus: sic et in praesenti vita, sementem esse opera (quae vel in spiritu, vel
in carne metantur), messem vero futurum judicium, et pro qualitate vel
diversitate sementis, diversas nos facere messuras, centesimum et sexagesimum,
et tricesimum fructum, quam segetem nemo potest metere deficiens. Qui enim perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Matt. X, 22). Sicut et in alio loco
praecipitur: Esto non deficiens (Isai. V). Quale est autem, ut cum peccatores
quotidie in malis operibus augeantur, nos in bono opere lassemur? (Vers. 10.) Ergo, dum tempus habemus, operemur
bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Tempus sementis, ut diximus,
tempus est praesens, et vita quam currimus. In hac licet nobis quod volumus
seminare; cum ista vita transierit, operandi tempus aufertur. Unde et Salvator
ait: Operamini dum dies est: veniet nox, quando jam nullus poterit operari
(Joan. IX, 4.) Ortus est nobis Dei sermo, sol verus, et congregatae sunt
bestiae recedentes in cubilia sua: procedamus ut homines ad opus nostrum, et
usque ad vesperam laboremus, sicut mystice cantatur in psalmo: Posuisti
tenebras, et facta est nox. In ipsa pertransibunt bestiae silvae, catuli leonum
rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. Ortus est sol, et
congregatae sunt, et in cubilibus suis dormierunt. Egredietur homo ad opus
suum, et ad operationem suam usque ad vesperam (Ps. CIII, 20 seqq.). Sive
aegrotamus, sive sani sumus, humiles, vel potentes, pauperes, divites,
ignobiles, honorati, esurientes, 528 sive vescentes, omnia in nomine Domini cum
patientia et aequanimitate faciamus, et implebitur in nobis illud quod scriptum
est: Diligentibus autem Dominum, omnia cooperantur in bonum. Ira ipsa et libido, et injuria quae desiderat
ultionem, si me refrenem: si propter Deum taccam: si per singulos commotionis
aculeos, et incentiva vitiorum, Dei desuper me videntis recorder, fiunt mihi
occasio triumphorum. Ne dicamus in largiendo: Ille est amicus, hunc nescio: hic
debet accipere, iste contemni. Imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri
facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matt. V). Fons
bonitatis omnibus patet. Servus et liber, plebeius et rex, dives et pauper, ex
eo similiter bibunt. Lucerna cum accensa fuerit in domo, omnibus lucet
aequaliter. Quod si in cunctos indifferenter liberalitatis frena laxantur,
quanto magis in domesticos fidei, et in Christianos, qui eumdem habent Patrem,
ejusque magistri appellatione censentur! Videtur autem mihi locus iste posse et
superioribus cohaerere, ut domesticos fidei, magistros nominet, quibus supra
omnia quae putantur bona, ab auditoribus suis jusserat ministrari. Breve est
vitae istius curriculum. Hoc ipsum quod loquor, quod dicto, quod scribo, quod
emendo, quod relego, de tempore meo mihi aut crescit, aut deperit. Titus,
filius Vespasiani, qui in ultionem Dominici sanguinis, subversis Jerosolymis,
Romam victor ingressus est, tantae dicitur fuisse bonitatis, ut cum quadam
nocte sero recordaretur, in coena, quod nihil boni die illa fecisset, dixerit
amicis: Hodie diem perdidi. Nos putamus non perire nobis horam, diem, momenta,
tempus, aetates, cum otiosum verbum loquimur, pro quo reddituri sumus rationem
in die judicii (Matt. XII)? Quod si hoc ille sine Lege, sine Evangelio, sine
Salvatoris, et apostolorum doctrina, naturaliter et dixit, et fecit: quid nos
oportet facere, in quorum condemnationem habet et Juno univiras, et Vesta
virgines, et alia idola continentes? Beatus Joannes evangelista cum Ephesi
moraretur usque ad ultimam 529 senectutem, et vix inter discipulorum manus ad
ecclesiam deferretur, nec posset in plura vocem verba contexere, nihil aliud
per singulas solebat proferre collectas, nisi hoc: Filioli, diligite
alterutrum. Tandem discipuli et fratres qui aderant, taedio affecti, quod eadem
semper audirent, dixerunt: Magister, quare semper hoc loqueris? Qui respondit
dignam Joanne sententiam: Quia praeceptum Domini est, et si solum fiat,
sufficit. Hoc propter praesens Apostoli mandatum: Operemur bonum ad omnes:
maxime autem ad domesticos fidei. (Vers. 11.) Videte qualibus litteris scripsi
vobis mea manu. Hi qui circumcidi Galatas volebant, disseminaverant alia Paulum
facere, alia praedicare, et suo opere destruere sermonem, quod qui Legem
assereret abolitam, ipse inveniretur in Lege. Hanc opinionem, quia non poterat
Paulus apud omnes praesens ipse subvertere (prohibebatur quippe vinculis, quae
ob Christi martyrium sustinebat), seipsum per litteras repraesentat. Et ne
aliqua suppositae Epistolae suspicio nasceretur, ab hoc loco usque ad finem,
manu sua ipse perscripsit, ostendens superiora ab alio exarata. Quod autem sub
nomine ejus a falsis doctoribus Epistolae mitterentur, ad Thessalonicenses
quoque demonstrat scribens: Rogamus autem vos. fratres, per adventum Domini
nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini
a vestro sensu, nec terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque
per Epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini, ne quis vos
seducat ullo modo (II Thess. II, 1 seqq.). Et ut totam Epistolam quam mittebat,
suspicione erueret falsitatis, manu sua in fine subscripsit, dicens: Salutatio
mea manu Pauli, quod est signum in omni Epistola: ita scribo: Gratia Domini
nostri Jesu Christi cum omnibus vobis (II Thess. III, 17, 18). Ad Colossenses
etiam quas dictaverat litteras, manu sua similiter subnotavit: Salutatio mea
manu Pauli: Memores estote vinculorum meorum. Et ubicumque sciebat falsos
adesse doctores, qui possent per Apostoli auctoritatem nova dogmata seminare,
Epistolam manu propria subscribebat. Denique et ad Corinthios scribens, in
quibus erant schismata et haereses, unoquoque 530 dicente: Ego sum Pauli, et
ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12), epistolam suam tali annotatione
signavit: Salutatio mea manu Pauli: Si quis non amat Dominum Jesum Christum,
anathema sit, maranatha, et caetera. Propter hoc igitur volens omnem occasionem
falsis auferre doctoribus, qui es Galatas a veritate Evangelii depravarant,
finem epistolae manus suae annotatione complevit, dicens: Videte qualibus
litteris scripsi vobis; non quod grandes litterae fuerint (hoc quippe in Graeco
sonat πηλίκοις), sed quod suae manus essent eis nota vestigia, ut dum
litterarum apices recognoscunt, ipsum se putarent videre, qui scripserat. In
hoc loco vir apprime nostris temporibus eruditus, miror quomodo rem ridiculam
locutus sit. Paulus, inquit, Hebraeus erat, et Graecas litteras nesciebat. Et
quia necessitas expetebat, ut manu sua epistolam subscriberet, contra
consuetudinem curvos tramites litterarum, vix magnis apicibus exprimebat: etiam
in hoc suae ad Galatas indicia charitatis ostendens, quod propter illos id
quoque quod non poterat, facere conaretur. Grandibus ergo Paulus litteris
scripsit epistolam, quia sensus erat grandis in litteris, et spiritu Dei vivi,
non atramento, nec calamo fuerat exaratus. Quod autem apposuit, mea manu, opera
intelligamus in manibus. Quam ob causam crebro et in prophetis scribitur: Sermo
Dei qui factus est in manu Jeremiae, sive Aggaei, ut per hanc quoque
similitudinem in manu Pauli sciamus factum Dei esse sermonem. Grandes Paulus
litteras non solum tunc ad Galatas, sed etiam hodie scribit ad cunctos, et
quamvis parvi sint apices quibus ejus Epistolae conscribuntur, tamen magnae
sunt litterae, quia in litteris magnus est sensus. (Vers. 12.) Quicumque volunt
placere in carne, hi cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi
persecutionem non patiantur. Superius ostendit ex quo loco sua subscripserit
manu: nunc quid scripserit, replicat. Caius
Caesar, et Octavianus Augustus, et Tiberius successor Augusti, leges
promulgaverant, ut Judaei qui erant in toto Romani imperii orbe dispersi,
proprio ritu viverent, et patriis caeremoniis deservirent. Quicumque 531 igitur
circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judaeus habebatur a
Gentibus. Qui vero absque circumcisione se non esse Judaeum praeputio praeferebat,
persecutionibus tam Gentilium, quam Judaeorum, fiebat obnoxius. Has igitur
persecutiones hi qui Galatas depravaverant declinare cupientes, circumcisionem
pro defensione discipulis persuadebant quam nunc Apostolus confidentiam in
carne vocat, quod scilicet tam Gentibus [ Al. Gentilibus], quos timebant, quam
Judaeis, qui volebant placere, circumcisionem in persecutione proponerent. Nam
nec Judaei persequi eos poterant, nec Gentiles, quos videbant [ Al. volebant]
et proselytos circumcidere, et ipsos Legis praecepta servare. Neque enim qui
circumcisi sunt, hi Legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne
vestra glorientur. Propter infirmitatem, inquit, carnis, Lex impleri non
potest. Unde et Judaei praecepta magis hominum et doctrinas, quam Dei mandata
custodiunt, neque corporalem facientes Legem, impossibile quippe est: neque
spiritualem, quam non intelligunt. Unde hoc est omne quod student, quod agunt,
quod nituntur, ut apud Judaeos de vestrae carnis injuria glorientur, et
jactitent suo Gentes magisterio circumcisas. Hoc autem totum faciunt, ut
Judaeis placeant, et expugnatae Legis invidia conquiescat. (Vers. 14.) Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi
mundus crucifixus est, et ego mundo. Solus potest in cruce Christi gloriari,
qui tollit eam, et sequitur Salvatorem, qui crucifixit carnem suam cum vitiis
et concupiscentiis, qui mortuus est mundo, et non contemplatur ea quae
videntur, sed quae non videntur: videns mundum crucifixum, et transeuntem
figuram ejus. Crucifigitur autem justo mundus ille, de quo Salvator ait: Ego
vici mundum (Joan. XVI, 33). Et: Nolite diligere mundum. Et: Non accepistis
spiritum e mundo. Cui crucifixus est mundus, huic mundus et mortuus est: et jam
ei venit mundi consummatio, et dignus effectus novo coelo, et nova terra, et
novo Testamento, canit canticum novum, et accipit nomen novum scriptum 532 in
calculo, quod nemo novit nisi qui acceperit illud. Quaeritur quomodo nunc
Paulus dicat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi, cum in alio loco de aliis glorietur, ut ibi ait: Per vestram gloriam,
quam habeo in Christo Jesu (I Cor. XV, 31). Et iterum: Libenter gloriabor in
infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 9). Et in alio loco: Bonum autem mihi est
magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet (I Cor. IX, 15), et caetera quae
in hunc modum scripta sunt. Sed sciendum quod omnis illa gloriatio ad crucem
relata, gloria cruci sit: et quidquid dignum in virtutibus perpetratur, hoc
fieri ob Domini passionem. (Vers. 15.) Neque enim circumcisio aliquid est,
neque praeputium, sed nova creatura. Quomodo fidelis et infidelis, cum unus sit
per substantiam, in duos dividitur juxta intelligentiae diversitatem, Apostolo
dicente: Exspoliantes vos veterem hominem cum operibus ejus, et induentes
novum, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris (Coloss. III, 9,
10): sic et mundus cum secundum substantiam unus sit, secundum sensum alius
atque alius efficitur. Peccatori, mundus vetus est: sancto, novus. Cum enim
sancto mundus fuerit crucifixus, nequaquam est ei circumcisio et praeputium:
non Judaeus, neque Gentilis: sed nova creatura, in quam transfiguratur corpus
humilitatis nostrae, conforme corporis gloriae Christi: Vetera quippe
transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V). Et quomodo alia est gloria
solis, alia lunae, alia stellarum: Stella quippe a stella differt in gloria:
sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). De qua et Daniel pari voce
concordat, dicens: Plurimi dormientium de terrae pulvere surgent: hi in vitam
aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam (Dan. XII, 2); et:
Intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti. Et de justis: Multi sicut
stellae in sempiternum. Neque enim in sole et luna, firmamento et stellis,
circumcisio aliquid valet, aut praeputium: sed est nova conditio sine his
partibus corporum, quae possunt secari. Ita igitur et nos qui diligimus Deum,
et praeparata sunt nobis quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascenderunt (I Cor. II), cum de 533
corpore humilitatis transformati fuerimus in corpus gloriae Domini Jesu
Christi, illud habebimus corpus quod nec Judaeus possit incidere, nec cum
praeputio custodire Gentilis. Non quod aliud juxta substantiam sit: sed quod
juxta gloriam sit diversum. Oportet enim mortale hoc induere immortalitatem, et
corruptivum hoc incorruptione vestiri (I Cor. XV, 53). Huic quid simile et
beatus evangelista Joannes sentiens est locutus: Charissimi, nunc Dei filii sumus:
et necdum manifestum est quid futuri simus. Scimus quia si manifestatum fuerit,
similes ei erimus: quia videbimus eum sicut ipse est (I Joan. III, 2). Quia
ergo necdum manifestatum [ Al. manifestum] est illud corpus gloriae Jesu
Christi, quod et vestigia clavorum post resurrectionem habuit, et clausis
januis est ingressum: nos qui jam nunc in baptismate Christo conresurreximus,
in novum renati hominem, nec circumcisioni, nec praeputio serviamus: sed quod
futuri sumus, jam nunc nos esse credamus. (Vers. 16.) Et quicumque hanc regulam
sequuntur, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. Ad normam
omnia diriguntur; et utrum prava rectave sint, cum regula apposita fuerit,
arguuntur. Ita et doctrina Dei quaedam quasi norma sermonis est, quae inter justa
judicat et injusta: quam qui secutus fuerit, habebit pacem in semetipso quae
superat omnem sensum; et post pacem, misericordiam quae praecipua est in Dei
Israel. Dei vero Israel dictus est, ad distinctionem ejus qui Dei Israel esse
cessavit. Dicunt enim se esse Judaeos, et non sunt; sed mentiuntur, cum sint de
synagoga Satanae. Nec mireris, si ad imitationem spiritualis Israel, carnalis
sit Israel, qui nec pacem habeat nec misericordiam; de quo et ad Corinthios
scribitur: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18); cum ad imitationem
quoque Dei et Domini, multi sint dii, et multi domini, sive in coelo, sive in
terra. Pulchre autem uno sermone, ut epistolam juxta propositum argumentum
finiret, Israel Dei vocavit; quo scilicet omnia quae supra dicta sunt, non
extra causam; sed ex causa disputata doceantur. (Vers. 17.) De caetero nemo
mihi molestus sit. Non quasi defecerit in docendo; sed quo et agricola hunc
habeat laborem, si quae 534 plantaverit virgulta siccentur; et pastor
sollicitudinem, si pecora quae congregaverat dissipata lanientur. Melius ergo
in Graeco legitur, De caetero labores mihi nemo exhibeat; ne rursum scilicet in
vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem praestat magistro, qui aliter et
vivit et sentit, quam magister et docuit et fecit. Potest et contentionem
eorum, si qui contradicere deinceps voluerint, praevenire, quod etiam ad
Corinthios in velando mulieris capite, et masculi non velando, post multa
complexus est, dicens: Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem
non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16): hoc est, nos diximus quae
nobis honesta videbantur et justa; si quis autem nolens acquiescere veritati,
quaerit quid respondeat, et quibus nitantur contra, sciat se responsione non
dignum, qui magis contendere paratus est, quam doceri. Ego autem stigmata
Domini Jesu in corpore meo porto. Qui post adventum Christi in carne
circumciditur, non portat stigmata Domini Jesu; sed habet gloriam in confusione
sua. Qui vero in plagis supra modum, in carceribus frequenter, ter virgis
caesus est, semel lapidatus est, et caetera quae in catalogo scripta sunt
gloriandi, hic stigmata Domini Jesu in corpore suo portat. Forte et is qui
macerat corpus suum, et subjicit servituti, ne aliis praedicans ipse reprobus
inveniatur, portat stigmata Domini Jesu in corpore suo (I Cor. IX). Laetabantur
et apostoli quod digni fuerant pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V).
(Vers. 18.) Gratia Domini nostri Jesu Christi, cum spiritu vestro, fratres,
Amen. Non dissensio,
non Legis servitus, non rixa, non jurgium, sed gratia Domini Jesu Christi sit
cum spiritu vestro. Nequaquam cum carne, nequaquam cum
anima; sive quia spirituales facti, caro et anima esse desistis, sive quod in
principali etiam ea, quae minora sunt, comprehendantur. Anima enim et caro
subjecta sunt spiritui. De quo et Ecclesiastes loquitur: Spiritus revertetur ad
eum qui dedit illum (Eccl. XII, 7). Et Paulus in alio loco: Ipse spiritus
testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Haec autem gratia Domini
Jesu non cum omnibus est, sed cum his qui fratres ab apostolo merentur 535
vocari, fratres fideles, fratresque germani, quod AMEN verbum significat
Hebraeum. Amen enim Septuaginta interpretes, fiat; Aquila, Symmachus, et
Theodotio, fideliter, sive, vere, interpretati sunt. Et quomodo in veteri
Testamento quadam jurandi consuetudine Deus sua verba confirmat, dicens: Vivo
ego, dicit Dominus (Num. XIV, 28): per sanctos quoque juratur: Vivit anima tua;
ita et Salvator noster in Evangelio per verbum 536 Amen, vera esse quae
loquitur, ostendit. Quod autem Amen consensum significet audientis, et sit
signaculum veritatis, ad Corinthios quoque prima nos docet, in qua Paulus ait:
Caeterum si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae? Quomodo dicet amen
super tua benedictione: quoniam quidem nescit quid dicas (I Cor. XIV, 16)? Ex
quo ostendit non posse idioten respondere verum esse quod dicitur, nisi
intellexerit quod docetur.
munera tanta amoris pulcris mendicans.
ResponderExcluirAmo mihi maritus tantum. Solvite illum ad alterius non potui fecisse sentiat nocendi vel mali voluit me iam domi .. Ego amare aeternus. Mea mihi explicavit hanc necessitudinem discrimen est, ut potius amici mei contact me consilium et auxilium amoris incantatores triae dicitur Dr.Oduduwa afrikana de gente, et non habet leporem Powerful donari amore et fide in omnibus pergebam ut adducerem inde necessitudo nuptias, et non credebant dedit eum experiri, Oduduwa ego mitto ad inscriptio quae data est mihi a amicus quod (dr.oduduwaspellcaster@gmail. com), et respondit mihi et dixit mail potest adducere mihi maritus meus reversus est in domum suam diligis me plus quam umquam ante hoc non fuit qui adjuvaret felicem me facias omnia mandata eius et dicebant quid amor pars orationis noctu domi activation. procedure diligenter feci omnia amoris orthographiam incantatio et laboro in me. Vir meus reversus est in domum deprecarentur ad me: ille autem dixit quia contristati sic fallere et nocere affectus meus, quo eram, mirum est amor magicae est operantes in agro maritus meus missis praeiudicatis opinionibus, hodie tam vivendo sumus feliciter illi amant together.i multa. Meum punctum est, me huic magno viro Dr.Oduduwa greateful ea in gratiarum actione. Ego autem primum metu quidem ego operam meam et experimentum. Im 'certus is mos opus multo melius, si te bene ut vos can tribuo is a attentent communi Dr.Oduduwa hodie instant eventus C% pignus amoris, et per mutationem curant de tua particeps amoris.
contact per propria ejus amail {sagittis bibendum erat. @ Gmail invenias. .com}
Sicut pater et oraculi Dr.Oduduwa est mihi et dixit ad me, et non restituet relatione proventus sequentibus: -
* Amor socium amans ex Spells Win-Back in diebus II
* Magicae Lepor lepos (fers annulum pro Success & promotionem)
* Amor partem invenire verus amor,
* Ubertatem magicae - fructus MULIERIBUS CONSECRATIS
* Magicae scripti privilegio communimus, Lotto, & LOTTERY FERO-Venatus SPATIUM
Potestas notitia, notitia placere participes in socialis instrumentis, quam auxilium ad restituere aliquis retro amore et fide in matrimonium / necessitudo quae in discrimine statim cum caritas venuste spell una. operatur in me: ego autem fides facturus est hodie si vos tribuo is a attentent.
Dr.ejakhianghe personalis inscriptio: {dr.oduduwaspellcaster@gmail. com}
Heus, ego ita excitatur & restaurata est conjugium rumpitur mihi maritus meus reversus est ad me, et reliquit post se de altera matre generatus es nobis II haedos. VIII annos post nuptias, et fuit mihi maritus in unam litem, vel alia, donec tandem reliquit eum ad me, et esse cum alio mulier California. sensi animam meam et factum est pellentesque suarum existimantes essent visuri. ego conatus est non solum fortis sed pro haedos posset tenere non de poenis innocentum tormentorum cor meum, et dolores mei impleta vincula et tribulationes me quia ego eram vere amare virum. Omni die ac nocte Puto eius et semper velit se essent reversus est ad me, et ego eram vere pacem turbaret, et ego opus auxilium, sic ego searched auxilium online et venerunt trans a website ut suggesserant est, Doctorem Mahumedes potest auxilium adepto ex retro celeriter . Ita sensi dandum conantur. Et dixit ad me quid ego faciam illum vocantis et ego feci eum et feci eum et (amor spell) pro me. XXVIII horas post, vocavit me, et vere vir meus ad me, ut per me fallunt, tam haedos, Mirabile est !! Erat ut eodem die venit cum multis amor et gaudium et defendit errorem et cibavit me dolor accumsan. Ab illo ergo die autem fortior quam ante nuptias, gratias Mahometis Dr. quia tam potens et ego voluit ad participes meis fabulam in interrete est, Doctorem Mahumedis sint vera et potens incantatores triae et ego semper orare, ut longo vivas tempore ad auxilium filii eius in tempore tribulationis: Si tu es hic et opus vestrum ex retrorsum et ad virum tuum altera mulier: non plorans nequaquam plorabis: contactu huius potentes incantatores triae nunc. Hic est contactu suo: Email ad eum: monicaspiritualtemple@gmail.com potes aut illi addere etiam ipsum appellare de app-agis: +2348134493948
ResponderExcluir