PROLOGUS.
741-742 Qui nolunt inter Epistolas Pauli eam recipere quae ad Philemonem
scribitur, aiunt, non semper Apostolum, nec omnia, Christo in se loquente,
dixisse: quia nec humana imbecillitas unum tenoremsancti Spiritus ferre
potuisset: nec hujus corpusculi necessitates [ Al. necessitas]
sub praesentia Domini semper complerentur: velut disponere prandium, cibum
capere, esurire, saturari, ingesta digerere, exhausta complere; taceo de
caeteris, quae exquisite et coacte [ Al. coacta] replicant: ut
affirment fuisse aliquod tempus in quo Paulus dicere non auderet: Vivo,
jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20); et illud: An experimentum quaeritis
ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quale, inquiunt, experimentum Christi est, audire: Penulam
quam reliqui Troade apud Carpum, veniens tecum affer (II Tim. IV, 13). Et
illud ad Galatas: Utinam et excidantur qui vos conturbant (Gal. V, 12).
Et in hac ipsa Epistola: Simul autem et praepara mihi hospitium. Hoc
autem non solum apostolis, sed prophetis quoque similiter accidisse: unde
saepius scriptum feratur: Factum est verbum Domini ad Ezechiel (Ezech.
XXII), sive ad quemlibet alium prophetarum: quia post expletum vaticinium,
rursum in semet revertens, homo communis fieret e propheta; et excepto Domino
nostro Jesu Christo in nullo sanctum Spiritum permansisse [ Al. remansisse].
Quod signum et Joannes Baptista acceperat, ut super quem vidisset Spiritum
sanctum descendentem et manentem in eo, ipsum esse cognosceret (Joan.
I). Ex quo ostendit [ Al. ostenditur] 743-744 super
multos quidem descendere Spiritum sanctum; sed proprium hoc esse Salvatoris
insigne, quia permaneat in eo. His et caeteris istiusmodi, volunt aut Epistolam
non esse Pauli, quae ad Philemonem scribitur: aut etiam si Pauli sit,
nihil habere quod aedificare nos possit; et a plerisque veteribus repudiatam,
dum commendandi tantum scribatur officio, non docendi. At econtrario qui
germanae auctoritatis eam esse defendunt, dicunt numquam in toto orbe a cunctis
Ecclesiis fuisse susceptam, nisi Pauli apostoli crederetur: et hac lege ne
secundam quidem ad Timotheum, et ad Galatas eos debere suscipere, de quibus et
ipse humanae imbecillitatis exempla protulerit: Penulam quam reliqui
Troade apud Carpum, veniens tecum affer; et: Utinam excidantur
qui vos conturbant. Inveniri plurima et ad Romanos, et ad caeteras
Ecclesias maximeque ad Corinthios remissius et quotidiano pene sermone dictata,
in quibus Apostolus loquatur: Caeteris autem ego dico, non
Dominus. Quas et ipsas quia aliquid tale habent, aut Pauli epistolas non
putandas: aut si istae recipiuntur, recipiendam esse et ad Philemonem, ex
praejudicio similium receptarum. Valde autem eos et simpliciter errare, si
putent cibum emere, hospitium praeparare, vestimenta conquirere, esse peccatum,
et asserere fugari Spiritum sanctum, si corpusculi paulisper necessitatibus
serviamus. Nolite, inquit Apostolus, contristare
Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30).
Quibus operibus Spiritus sanctus contristetur propheta commemorat, multis in
ordine vitiis peccatisque digestis, ad extremum inferens: In omnibus
istis contristabas me. Alioqui
calicem aquae frigidae porrigere, pedes lavare, immolare vitulum, prandium
praeparare, peccatum sit: cum sciamus ex his rebus in Dei quosdam filios adoptari?
Non est hujus temporis ad omnia respondere: quia nec omnia, quae illi proponere
solent, intulimus. Quod si non putant eorum esse parva quorum et magna sunt,
alterum mihi Conditorem, juxta Valentinum, Marcionem et Apellen, formicae,
vermium, culicum, locustarum: alterum coeli, terrae, maris, et angelorum debent
introducere. An potius ejusdem potentiae
est, ingenium quod in majoribus exercueris, etiam in minoribus non negare? Et quoniam Marcionis fecimus mentionem, Pauli esse Epistolam ad
Philemonem saltem Marcione auctore doceantur. Qui cum caeteras Epistolas
ejusdem vel non susceperit, vel quaedam in his mutaverit atque corroserit, in
hanc solam manus non est ausus mittere: quia sua illam brevitas defendebat. Sed
mihi videntur, dum epistolam simplicitatis arguunt, suam imperitiam
prodere, non intelligentes quid in singulis sermonibus virtutis ac sapientiae
lateat. Quae, orantibus vobis, et ipso nobis sancto Spiritu suggerente, quo
scripta sunt, suis locis explanare conabimur. Si autem brevitas habetur
contemptui, contemnatur Abdias, Naum, Sophonias, et alii duodecim prophetarum [ Al.prophetae], 745-746 in
quibus tam mira et tam grandia sunt quae feruntur, ut nescias utrum brevitatem
sermonum in illis admirari debeas, an magnitudinem sensuum. Quod si intelligerent
hi, qui Epistolam ad Philemonem repudiant, numquam brevitatem despicerent: quae
pro laciniosis Legis oneribus, evangelico decore conscripta est, dum breviatum
consummatumque sermonem facit Dominus super terram. Sed jam ipsa Apostoli
verba ponenda sunt, quae ita incipiunt.
INCIPIT LIBER.
(Vers. 1
seqq.) Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto et
cooperatori nostro, et Apphiae sorori, et Archippo commilitoni nostro, et
Ecclesiae quae in domo tua est, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et
Domino nostro Jesu Christo. Praepostero ordine atque
perverso, in Epistolas Pauli dictari a me vobis placuit. Nam cum id crebro, o
Paula et Eustochium, peteretis ut facerem; et ego obnixe ne facerem recusarem,
saltem parvam, et quae vobis ut numero versuum, ita sensu quoque et ordine
videbatur extrema, ut dissererem coegistis. Rem itaque principii in fine
tentabo, et quod alius in exordio statim Apostoli quaereret, quare, aut quo
tempore, vel quo cognominante, e Saulo Pauli nomen acceperit, hoc ego nunc
facere compellor: ne mu quidem, ut dicitur, ante hanc
diem in eum facere ausus. Neque vero putandum est, ut a simplicioribus Latinis
legitur, Saulum ante dictum esse, et non Saul: quia
et de tribu Benjamin erat, in qua hoc nomen familiarius habebatur. Siquidem et
ille Saul, rex Judaeae, persecutor David, de tribu Benjamin fuit. Quod autem
Saulus a nobis dicitur, non mirum est Hebraea nomina ad similitudinem Graecorum
et Romanorum casuum declinari, ut sicut pro Joseph, Josephus: pro Jacob,
Jacobus: ita pro Saul quoque, Saulus in nostra lingua ac sermone dicatur.
Quaeritur igitur, cur, aut quo jubente, vel antiquum nomen amiserit, vel novum
sumpserit. Ut ex Abram, Abraham diceretur, Dei jussione perfectum est (Gen.
XVII, etc.): ut ex Sarai, Sarae vocabulum fieret, aeque Dei imperium
fuit. Et ut ad novum Instrumentum veniam, ut Simon, Petri nomen
acciperet (Marc. III): et filii Zebedaei, BANE REEM ( ), hoc est, filii
tonitrui vocarentur, Domini nostri Jesu Christi voce praeceptum est (Ibidem).
Quare autem e Saulo Paulus dictus sit, nulla Scriptura memorat. Audacter itaque
faciam, sed forte vere de Actibus Apostolorum suspiciones meas affirmans. Legimus in eis, quod
sanctus Spiritus Antiochiae dixerit: Separate mihi Barnabam et Saulum,
in opus ad quod assumpsi eos. Tunc
jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos (Actor. XIII,
3 seqq.). Qui cum Seleuciam Syriae descendissent, et
navigantes Salaminam Cypri, quae nunc Constantia dicitur, pervenissent,
haberentque secum in ministerio Joannem (propter quem postea aedificatorium
Ecclesiae jurgium concitatum est) et omni insula peragrata, Paphum usque
venissent, invenerunt quemdam magum [ Al. magnum]
pseudoprophetam nomine Bar Jesu, cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Qui
accitis Barnaba et Saulo [ Al. Paulo], desiderabat Dei
sermonem ab eis audire. Resistente itaque mago [ Al. magno],
et afide recta Sergium depravante, Saulus (ait Scriptura) qui
et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum dixit: O plene omni dolo, et
omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere
vias Domini rectas? Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non
videns solem usque ad tempus. Confestimque cecidit in eum caligo et tenebrae,
et circuiens quaerebat qui ei manus daret. Tunc proconsul, cum vidisset factum,
credidit, admirans super doctrina Domini. Et cum a Papho navigassent Paulus, et
qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Diligenter attende, quod
hic primum nomen Pauli acceperit. Ut enim Scipio, subjecta 747 Africa,
Africani sibi nomen assumpsit: et Metellus, Creta insula subjugata, insigne
Cretici suae familiae reportavit: et Imperatores nunc usque Romani ex
subjectis gentibus, Adiabenici, Parthici, Sarmatici nuncupantur: ita et Saulus
ad praedicationem gentium missus, a primo Ecclesiae spolio proconsule Sergio
Paulo, victoriae suae trophaea retulit, erexitque vexillum, ut Paulus diceretur
e Saulo. Si autem et interpretatio nominis quaeritur, Paulus in
Hebraeo, mirabilem sonat. Revera mirum, ut post Saul, qui
interpretatur, expetitus, eo quod ad vexandum Ecclesiam,
fuisset a diabolo postulatus, de persecutore vas fieret electionis. Plus forte
quam oportuit, sed necessarie disputatum est. Quod autem sequitur, vinctus
Jesu Christi, in nulla Epistola hoc cognomine usus est, licet in
corpore Epistolarum, ad Ephesios videlicet et Philippenses, et Colossenses,
esse se in vinculis pro confessione testetur. Majoris autem mihi videtur
supercilii, vinctum se Jesu Christi dicere, quam Apostolum. Gloriabantur quippe
apostoli, quod digni fuerant pro nomine Jesu Christi contumeliam pati (Act.
V, 41); sed necessaria auctoritas vinculorum. Rogaturus pro Onesimo, talis
rogare debuit, qui posset impetrare quod posceret. Felix nimirum qui non in sapientia, non in
divitiis, non in eloquentia et potentia saeculari, sed in Christi
passionibus gloriatur. Tali et ad Galatas Epistolam sermone concludens:De
caetero, ait, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini
nostri Jesu Christi in corpore meo porto (Galat. VI). Non omnis autem qui
vinctus est vinctus est Christi; sed quicumque pro Christi nomine et pro ejus
confessione vincitur, ille vere vinctus dicitur Jesu Christi, et sanguis
effusus is tantum martyrem facit, qui pro Christi nomine funditur. Scribit
igitur ad Philemonem Romae vinctus in carcere, quo tempore mihi videntur ad
Philippenses, Colossenses, et Ephesios Epistolae esse dictatae. Ad Philippenses
illa ex causa: primum quod cum solo Timotheo scribit, quod et in hac Epistola
facit. Dehinc quod vincula sua manifesta dicit facta pro Christo 748 in
omni praetorio. Quid sit autem praetorium, in ipsius Epistolae fine significat, Salutant
vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. A Caesare
missus in carcerem, notior familiae ejus factus, persecutoris domum, Christi
fecit Ecclesiam. Deinde ait: Quidam autem ex contentione Christum
annuntiant, non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
(Philip. I, 17). Porro et ad Colossenses principium simile. Paulus
Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater. Et in
consequentibus: Cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo
in passionibus pro vobis: et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne
mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia (Col. I, 2, 23, 24). Et in fine: Salutatio mea
manu Pauli, memores estote vinculorum meorum (Col. IV, 18). Hoc ideo, ut
sciamus has quoque Epistolas de carcere et inter vincula fuisse dictatas. Illud
autem proprie habet ad Colossenses, quod idem Onesimus, qui nunc Philemoni
commendatur, etiam perlator ejusdem sermonis fuit. Denique ait: Quae
circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et minister
fidelis, et conservus in Domino quem misi ad vos, ad hoc ut cognoscat quae
circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo, et fideli
fratre, qui est ex vobis (Ibid., 7, 8). Si autem Philemon, ad quem haec
epistola scribitur, Onesimi dominus est, immo frater esse coepit in Domino, et
ad Colossenses refertur quod Onesimus ex eis sit: ratio nos ipsa et ordo
deducit, quod et Philemon Colossensis sit, et eo tempore communem ad omnem
Ecclesiam Onesimus epistolam tulerit, quo privatas et sui commendatrices ad
Dominum litteras sumpserat. Est et aliud indicium, quod in hac eadem epistola et Archippus
nominatur: cui hic cum Philemone scribitur: Dicite, inquit, Archippo,
vide ministerium quod accepisti a [Al. in] Domino, ut illud
impleas. Quod est ministerium quod Archippus accepit a Domino? Ad
Philemonem legimus: Et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae
in domo tua est. Ex quo puto aut episcopum eum
fuisse Colossensis Ecclesiae, cui admonetur, studiose et diligenter praeesse, 749 ut
Evangelii praedicatorem. Aut si ita non est, illud mihi impraesentiarum
sufficit, quod et Philemon et Archippus, et Onesimus ipse qui litteras
perferebat, fuerint Colossenses, et eodem tempore quatuor (ut ante diximus)
Epistolae scriptae sunt. Ad Ephesios vero illam ob causam, quod pro Christo et
hic vinctum se esse dicat, et eadem quae ad Colossenses jusserat, in hujus
quoque Epistolae fine praecipiat, ut uxores subjiciantur viris, et viri
uxores diligant, ut filii obediant parentibus, ut patres non provocent ad
iracundiam filios suos, ut servi obediant dominis carnalibus, ut domini,
relictis minis, ea servis quae justa sunt, praebeant: et ad extremum Epistolam
suam hoc fine concludat: Quid agam, notum vobis faciet Tychicus
charissimus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc
ipsum, ut cognoscatis quae circa me sunt, et consoletur corda vestra. Tychicus
autem is est, qui et ad Colossenses cum Onesimo mittitur, et eo tempore
Onesimum habuit comitem, quo Onesimus ad Philemonem litteras perferebat.
Et Timotheus frater. In aliis epistolis Sosthenes et Silvanus, interdum et Timotheus
frater [ Al. tacet frater] assumitur. In quatuor tantum Timotheus, quia vel eodem tempore, vel praesente
Timotheo caeterisque, dictatae sint. Quod ego duplici ex causa factum puto; ut
et Epistola majorem haberet auctoritatem, quae non ab uno scribebatur: et quia
nulla aemulatio erat inter apostolos, si quid forte Paulo dictante, alii
spiritus suggessisset, absque ulla tristitia addebat Paulus in litteris quas
dictabat. Secundum id quod ipse Corinthiis praecepit, ut si alio prophetante,
alii fuerit revelatum, taceat ille qui prius prophetabat (I Cor. XIV).
Ita ipse quoque praeceptum suum opere complebat, et propter pauca quae alio
addiderat suggerente ut suam, ita alterius quoque epistolam praescribebat. Philemoni, inquit, dilecto.Non
habetur in Graeco ἠγαπημένῳ, quod dilectus dicitur,
sed ἀγαπητῷ, id est, diligibili. Inter
dilectum autem et diligibilem, hoc interest, quod dilectus appellari potest et
ille qui dilectionem non meretur. Diligibilis
vero is tantum qui merito diligitur. Denique et inimicos nostros diligere praecipimur,
qui sunt 750 dilecti, sed non diligibiles. Amamus quippe
illos, non quia amari merentur, sed quia praecipitur eos odio non habendos.
Illud vero quod in quadragesimi quarti Psalmi titulo praenotatur, pro
dilecto, melius habet in Graeco, pro diligibili: qui
locus manifestissime de Christo intelligitur. Licet enim Judaei IDIDIA ( ), hoc
est, amatum Dei, Salomonem dici putent, quod ei a Deo sit ob
sapientiam nomen impositum (II Reg. XII): tamen amatus Dei quis
magis dici potest, nisi is de quo in Evangelio Pater loquitur:Hic est Filius
meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite (Luc. IX, 36) Denique
et in Isaia ita scriptum habet: Cantabo dilecto canticum diligibilis
vineae meae. Vinea facta est dilecto (Isai. V, 1). Et hoc circumcisio de
populo Judaico accipiendum putans, impegit in lapidem offensionis, et
petram scandali: non recogitans vineam quae de Aegypto translata est, esse
domum Israel, et Christum hic dici vel diligibilem, vel dilectum: dum et ipse
diligi meretur a sanctis, et sancti eum diligunt, offerentes ei magis
charitatem, quam ulla [ Al. alia] charitatis praemia
postulantes. Scribunt igitur Paulus et Thimotheus, Philemoni charissimo et
cooperatori: qui ideo charissimus dictus est, quod in eodem Christi opere
versetur. Apphiae [ Al. Appiae] quoque sorori, non habenti in
se falsae aliquid, et fictae germanitatis: et Archippo commilitoni, quem
arbitror cum Paulo et Thimotheo contra adversarios pro Christi nomine
dimicantem exstitisse victorem, et propterea nunc commilitonem dici, quod in
eodem certamine belloque superaverit. Scribitur etiam Ecclesiae quae in domo
ejus est. Verum hoc ambiguum, utrum Ecclesiae quae in domo Archippi sit: an ei
quae in domo Philemonis. Sed mihi videtur non ad Archippi, sed ad Philemonis
referendum esse personam, cui ipsa quoque epistola deputatur. Nam licet Paulus
et Thimotheus pariter scribant ad Philemonem, Appiam, Archippum, et Ecclesiam:
tamen in sequentibus approbatur Paulum tantummodo ad Philemonem scribere, et
unum cum uno sermocinari. Gratias ago Deo meo semper, et
memoriam tui faciens. Hunc autem morem scribendi in nonnullis
epistolis ejus invenire poteritis: quod cum plures, et ad plures 751 in
praefatione ponantur, postea per totum corpus Epistolae, unus disputans
inducatur. Illud quod ad Galatas
scribens Apostolus ait: in Christi fide nihil referre, gentilis sit aliquis, an
Judaeus: vir, an mulier: servus, an liber (Galat. III, 28): etiam in hoc loco perspicuum fit. Inter duos
quippe viros et apostolicos, inter cooperatorem Pauli, et commilitonem ejus,
medium Apphiae nomen inseritur: ut tali [ Al. talis] ex
utroque latere fulta comitatu, non videatur ordinem sexus habere, sed meriti.
Quod autem ait, Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino
JesuChristo, adhuc a duobus ad plures scribitur, et in omnibus pene
Epistolis aequale principium est, ut gratiam eis et pacem a Deo Patre et
Christo Domino imprecetur. Ex quo ostenditur unam Filii Patrisque esse naturam,
cum id potest Filius praestare quod Pater, et dicitur id Pater praestare quod Filius.
Gratia autem est, qua nullo merito nec opere salvamur. Pax, qua reconciliati
Deo per Christum sumus ut ibi:Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II
Cor. V, 20).
(Vers. 4
seqq.) Gratias ago Deo meo semper, memoriam tui faciens in orationibus meis,
audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in Domino Jesu, et omnes sanctos
ejus: ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod in
vobis est in Christo. Haec jam non ut Paulus et Timotheus,
Philemoni et caeteris; sed ut solus Paulus, ad solum Philemonem loquitur: Gratias, inquiens, ago
Deo meo semper [Al. addit et] memoriam tui faciens in
orationibus meis. Ambigue vero dictum, utrum gratias agat Deo suo
semper, an memoriam ejus faciat in orationibus suis semper. Et utrumque
intelligi potest. Qui enim praecipit aliis, ut in omnibus gratias agant Deo,
nullis angustiis poterit coarctari, ut gratias semper Deo ipse non referat. Si
autem pro sanctis, et melioribus quibusque Paulus semper orabat (sanctus autem
et Philemon est, tantam habens in se fidem et charitatem, ut non solum auditu
ei, sed etiam opere nosceretur) et pro Philemone semper orasse Paulum, credibile
est: quo scilicet fides et charitas quam habebat in Christo, et in omnes 752 sanctos
ejus, per communicationem fidei, et operationem agnitionis in omni bono,
Christi misericordia servaretur; et de charitate quidem quam habebat in Christo
Jesu, et in omnes sanctos ejus, non difficilis interpretatio est: qua post Deum
diligere jubemus et proximos. Nunc hoc quaeritur, quomodo eamdem fidem in
Christo Jesu habere quis possit, et in sanctos ejus;ἀπὸ κοινοῦ enim resonat charitatem quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos
ejus: et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos ejus. Ad expositionem hujus loci de Exodo sumamus exemplum: Credidit
populus Deo et Moysi servo ejus (Exod. XIX). Una atque eadem credulitas in Moysen
refertur, et in Deum: ut populus qui credebat in Dominum, aeque credidisse
dicatur [ Al. scribatur] in servum. Hoc autem non solum in
Moyse, sed in omnibus sanctis ejus est; ut quicumque credidit Deo, aliter ejus
fidem recipere non queat, nisi credat et in sanctos ejus. Non est enim in Deum
perfecta dilectio et fides, quae in ministros ejus odio et infidelitate
tenuatur. Quod autem dico, tale est: credidit [ Al. credit]
quispiam in conditorem Deum: non potest credere, nisi prius crediderit, de
sanctis ejus vera esse quae scripta sunt: Adam a Deo plasmatum, Evam ex
costa illius, et latere fabricatam, Enoch translatum, Noe naufrago solum orbe
servatum: quod primus Abraham de terra sua, et cognatione jussus exire,
circumcisionem quam in signum futurae prolis acceperat, posteris dereliquit:
quod Isaac oblatus victima sit, et pro illo aries immolatus, coronatusque
sentibus, passionem Domini deformarit: quod Moyses et Aaron decem plagis
Aegyptum afflixerint: quod ad vocem Jesu filii Nave precesque steterit sol in
Gabaon, et luna in valle Ailon. Longum est universa Judicum gesta percurrere:
et totam Samson fabulam, ad veri solis (hoc quippe nomen ejus sonat) trahere
sacramentum. Ad Regum [ Al. Regnorum] libros
veniam quando in tempore messis, obsecrante Samuele, pluviae de coelo, et
flumina repente manarunt: et David unctus in regem est: et Nathan 753 et
Gad prophetaverunt mysteria; cum Elias igneo raptus est curru, et Elisaeus
spiritu duplici mortuus mortuum suscitavit. Haec et caetera quae de sanctis
scripta sunt, nisi quis universa crediderit, in Deum sanctorum credere non
valebit: nec adduci ad fidem veteris Testamenti, nisi quaecumque de patriarchis
et prophetis, et aliis insignibus viris narrat historia, comprobarit: ut ex
fide Legis, ad fidem veniat Evangelii, et justitia Dei in eo reveletur ex fide
in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Abac. II).
Praecipitur et in alio loco: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum,
dicit Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Eadem sanctitas servis
debetur et Domino: et sanctificans quippe et sanctificati ex uno omnes. Non
putemus levem Philemonis praedicationem, si eamdem fidem habeat in sanctos quam
et in Deum. Qui credit Deum sanctum esse, utique non errat. Quod si quis
hominem qui sanctus non est, sanctum esse crediderit, et Dei eum junxerit
societati, Christum violat,cujus corporis omnes membra sumus. Qui
dicit, inquit, justum injustum, et injustum justum,
abominabilis uterque apud Deum est (Prov. VII, 15): similiter qui sanctum
dicit esse non sanctum, et rursum non sanctum, asserit sanctum, abominabilis
apud Deum est. Omnes credentes, secundum Apostolum, Christi corpus efficiuntur
[ Al. efficimur] (I Cor. VI). Qui in Christi
corpore errat et labitur, asserens membrum ejus vel sanctum esse, cum non sit:
vel non sanctum esse, cum sanctum sit, vide quali crimine obnoxius fiat: Vae, ait
Isaias, qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce: ponentes tenebras
lucem, et lucem tenebras (Isai. V, 20). Dulce, puto esse sanctimoniam:
amarum, quod sanctimoniae contrarium est; aeque lux sanctimonia intelligi
potest, tenebrae contrariae sanctitati. Quis putas e nobis probandis
numismatibus callidus trapezita, non errabit in discretione sanctorum? Qui cum
in Deum vel in sanctos ejus aequalem charitatem habuerit, et fidem, ipsius
fidei communicationem debet habere non disparem: ut sicut credit et diligit,
ita dilectionem suam et fidem opere consumat. Unde ait: Evidens fiat in agnitione
omnis boni; sive ut in Graeco melius habetur, efficax; 754 ἐνηργὴς enim proprie
transferri potest,efficax, sive operatrix: ut non
solum fidem nobis, et charitatem in Deum, et in sanctos ejus sufficere posse
credamus; sed id quod credimus [ Al. creditur], opere
compleatur. Potest autem accidere, ut quis habeat fidem, et eam opere
consummet: verum simpliciter et nude, non habens agnitionem nec scientiam
ejus, juxta illud Apostoli: Confiteor zelum Dei habent, sed non
secundum scientiam (Rom. X, 2). Sunt hodie plerique simplicium, qui faciunt
opera justitiae, et non habent eorum quae ipsi operantur scientiam. Unde
addidit: Ut communicatio fidei tuae operatrix fiat in agnitione omnis
boni. Quantis gradibus quantisque saltibus, apostolicus
in altiora sermo se tendit? Habet quispiam charitatem et fidem in Deum et in sanctos ejus: sed
forsitan non aequali eam in omnes lance communicet. Communicet forsitan in
cunctos, sed opere non expleat: voluntate impleat aliquis et opere, sed
gestorum suorum perfectam habere non potest notionem. Sit talis quoque qui et
opus habeat et scientiam, sed non omnis agnitionem habet boni; multa enim
juste, mansuete, studioseque perpetrans, impar est suis in aliqua parte
virtutibus. An non talis Philemon? Habet quippe communicationem operatricis
fidei, et charitatis in agnitione omnis boni. Quae cum in apostolis sit, non
eam putemus ob id tantum esse perfectam, si in illis sit: sed in eo totam esse,
quia Christi est, ut quidquid boni, et in Philemone laudatur, et de
apostolorum exemplo sumitur: inde bonum sit, quia de fonte Christi ducatur.
(Vers. 7.) Gaudium enim magnum habuimus, et consolationem in charitate
tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Plenius inculcat et
edocet, quare dixerit: Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens
in orationibus meis. Dignum siquidem erat agere
gratias Deo super charitate Philemonis, qui internum cordis affectum, et
profundos animi sanctorum recessus suscipiendo refecerat. Et hoc idioma
apostolicum est; ut semper viscera vocet, volens plenam mentis ostendere
charitatem. Unde gaudens cum gaudentibus, et cum his qui requieverant, se
refectum esse credens: 755 habet laetitiam non transitoriam et
levem, et quae fortuito possit accidere; sed magnam, et prout erat in Philemone
charitas, eminentem: quam augebat consolatio super Philemonis charitate
descendens, plena a Patre misericordiarum, et Deo totius consolationis.
(Vers. 8,
9.) Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu, imperandi tibi quod
prodest propter charitatem: magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex: nunc
autem et vinctus Jesu Christi. Multis
in Philemonem laudibus ante praemissis, cum res talis sit, pro qua rogatus est,
quae et praestanti sit utilis et roganti, poterat Paulus magis imperare, quam
petere. Et hoc ex fiducia illa veniebat, quod qui tanta ob Christum opera
perpetrarat, utique impar sui in caeteris esse non poterat. Sed vult magis
petere quam jubere, grandi petentis auctoritate proposita; per quam et
Apostolus obsecrat, et senex et vinctus Jesu Christi. Totum autem pro quo
rogat, illud est: Onesimus servus Philemonis, fugam furto cumulans quaedam rei
domesticae compilarat: hinc pergens ad Italiam, ne in proximo facilius posset
apprehendi, pecuniam domini per luxuriam prodegerat. Hoc ne quis putet temere, et ut libet a nobis
fictum, in sequentibus discat. Numquam enim Paulus diceret: Si
quid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa: Ego Paulus scripsi manu mea, ego
reddam. Nec
sponsor rei fieret ablatae, nisi esset id quod ablatum fuerat dissipatum. Hic
igitur cum ob confessionem Christi, Paulus Romae esset in carcere, credidit
in Christum: et ab eo baptizatus, digna poenitentia maculas vitae prioris
abstersit: intantum ut is apostolus conversionis ejus testis fieret, qui
quondam Petrum increpaverat, non recto pede in Evangelii veritate gradientem(Galat.
II). Quantum
igitur ad peccatum et ad facinus pertinet, quo dominum laeserat, veniam non
meretur; quantum vero ad Apostoli testimonium, qui scit eum plene conversum,
grandi pondere premitur, qui rogatur, ut qui e servo fugitivo atque raptore,
minister Apostoli factus erat. (Quod autem aliud habeat Apostolus ministerium
nisi Evangelii Christi Jesu?) jam non quasi a domino, sed quasi a conservo, et
coevangelista, ignosceretur ei, qui servus esset Christi similiter et minister.
(Vers. 10,
seqq.) Obsecro te de meo filio, quem genui in 756 vinculis,
Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit; nunc autem et tibi, et mihi utilis
est: quem remisi tibi. Tu autem illum, id est mea viscera, suscipe, quem ego
volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Volens
impetrare quod postulat, jam non pro servo Philemonis, sed pro filio suo se
asserit deprecari; et de illo filio quem genuerit in vinculis Evangelii, hoc
est, quae pro Christi Evangelio sustinebat: qui cum ante inutilis domino suo
tantum fuerit (nec enim servus fur atque fugitivus alteri nocuit, nisi
domino suo) nunc econtrario utilitatis compensatione, qua ipsi domino et Paulo
utilis est, caeterisque per Paulum, plus charitatis meretur, quam odii ante
meruerat. Unde ait: Qui tibi aliquando inutilis fuit. Tibi,
inquit, soli; non caeteris: nunc autem et mihi, et tibi utilis. Utilis domino
in eo, quia posset et Paulo servire pro domino suo; Paulo vero in eo utilis:
quia illo in carcere, vinculisque detento, posset ei in Evangelio ministrare.
Simul autem admirandum de magnanimitate Apostoli, et in Christum mente
ferventis. Tenetur in carcere, vinculis stringitur, squalore corporis, charorum
separatione, poenalibus tenebris coarctatur, et non sentit injuriam, non dolore
cruciatur, nihil novit aliud, nisi de Christi Evangelio cogitare. Sciebat
servum, sciebat fugitivum, sciebat aliquando raptorem ad Christi fidem esse
conversum. Grandis laboris est talem hominem in eo perseverare quod coepit. Idcirco filium suum, et
filium vinculorum, et ministrum Evangelii in vinculis constituti, inculcat, ac
replicat, ut Philemon ille prudenter et dispensatorie tantum in praefatione
laudatus, non auderet negare, ne suis laudibus videretur indignus. Quod autem ait: Tu autem illum, id est, mea viscera suscipe, hoc
est, quod paulo ante dixi: viscera significare internum cordis affectum, et
plenam ex animo voluntatem, cum totum quidquid in nobis est, suscipitur a
rogato. Alias autem omnes liberi viscera sunt parentum.
(Vers. 14.)
Sine consilio autem tuo nihil volui facere: ut non quasi ex necessitate
bonum tuum esset, sed voluntarium. Hoc
quod a plerisque quaeritur, et saepissime retractatur: quare Deus hominem
faciens, non eum bonum rectumque condiderit, de 757 praesenti
loco solvi potest. Si enim Deus voluntarie, et non ex necessitate bonus est,
debuit hominem faciens, ad suam imaginem et similitudinem facere, hoc est, ut
et ipse voluntarie, et non ex necessitate bonus esset. Qui autem asserunt ita
cum debuisse fieri, ut malum recipere non posset, hoc dicunt: talis debuit
fieri qui necessitate bonus esset, et non voluntate. Quod si talis fuisset
effectus, qui bonum non voluntate, sed necessitate perficeret, non esset Deo
similis: qui ideo bonus est, quia vult, non quia cogitur. Ex quo manifestum
est, rem eos inter se postulare contrariam. Nam ex eo quod dicunt, Debuit homo Deo
similis fieri, illud petunt, ut liberi fieret arbitrii, sicut Deus ipse est. Ex
eo autem quod inferunt [ Al. infertur], talis debuit fieri,
qui malum recipere non posset; dum necessitatem ei boni important, illud
volunt, ut homo Deo similis non fieret. Potuit itaque et apostolus Paulus
absque voluntate Philemonis, Onesimum sibi in ministerium retinere. Sed si hoc
sine voluntate Philemonis fecisset: bonum quidem erat, sed non voluntarium.
Quod autem non erat voluntarium, alio genere arguebatur non esse bonum.
Nihil quippe bonum dici potest, nisi quod ultroneum est. Ex quo Apostoli consideranda prudentia est: qui idcirco fugitivum servum
remittit ad dominum, ut prosit domino suo: qui prodesse non poterat, si domino
teneretur absente. Superior ergo quaestio ita solvitur: Potuit Deus hominem
sine voluntate ejus facere bonum. Porro si hoc fecisset, non erat bonum
voluntarium, sed necessitatis. Quod autem necessitate bonum est, non est bonum,
et alio genere malum arguitur. Igitur proprio arbitrio nos relinquens, magis ad
suam imaginem et similitudinem fecit. Similem autem Deo esse absolute bonum
est.
(Vers. 15,
16.) Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes.
Jam non sicut servum, sed plus servo, fratrem charissimum, maxime mihi:
quanto magis autem tibi, et in carne, et in Domino. Nonnumquam malum occasio fit bonorum, et hominum prava consilia
Deus vertit ad rectum. Quod dico manifestius exemplo fiet. Joseph fratres, sui 758 zeli
stimulis incitati, Ismaelitis viginti aureis vendiderunt (Gen. XXXVII).
Hoc initium et patri, et fratribus, et omni Aegypto bonorum omnium fuit.
Denique ipse postea ad fratres: Vos, inquit, cogitastis
de me mala: et Deus cogitavit de me bona (Gen. XLV, 8). Simile quid et in
Onesimo possumus intelligere, quod mala principia occasiones fuerint rei bonae.
Si enim dominum non fugisset, numquam venisset Romam ubi erat Paulus vinctus in
carcere. Si Paulum in vinculis non
vidisset, non recepisset fidem in Christum. Si Christi non habuisset
fidem, numquam Pauli effectus filius, in opus Evangelii mitteretur. Ex quo paulatim, et per gradus suos, reciprocante sententia, ideo
minister Evangelii est factus Onesimus, quia fugit a domino. Pulchre autem
addens, forsitan, sententiam temperavit. Occulta sunt quippe
judicia Dei, et temerarium est quasi de certo pronuntiare quod dubium est. Forsitan, inquit, ideo
discessit: caute, timide, trepidanter, et non toto [ Al. totum]
fixo gradu: ut si non posuisset forsitan, omnibus servis
fugiendum esset, ut apostolici fierent. Quod autem, ad horam, junxit,
horam pro tempore debemus accipere. Ad comparationem enim aeternitatis, omne
tempus breve est. Ut aeternum illum reciperes. Nullus aeternus
dominus servi sui: potestas quippe ejus, et utriusque conditio, morte finitur.
Onesimus vero qui ex fide Christi factus aeternus est, aeterno Philemoni, quia
in Christum et ipse crediderat, spiritu libertatis accepto, jam non servus, sed
frater coepit esse de servo, frater charissimus, frater aeternus: aeterno et
ipsi Apostolo dominoque suo, cui Onesimum ut carnis ante conditio: ita postea
spiritus copulat. Et tunc
quidem quando erat ei subjectus in carne, non erat ei junctus in Domino;
nunc autem ei et in carne junctus est, et in Domino. Ex quo intelligimus servum
qui crediderit Christo, duplici domino suo lege constringi, ut ei et carnis
necessitate jungatur ad tempus, et in aeternum spiritu copuletur.
(Vers. 17.)
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Philemon Paulum socium
habere cupiebat, et in Christum credens, tales utique volebat habere profectus,
ut Paulo similis fieret, et ei 759communicaret in vinculis. Consideremus ergo quantum hic laudetur Onesimus, quantum profecisse
dicatur: cum ita recipiendus sit ut Apostolus et sic ejus dominus ut Pauli
debeat desiderare consortium. Breviter quod dicit tale est: Si me vis habere
consortem, habeto et Onesimum, quem ego consortem, et filium meum, et
viscera mea habeo: quem si non susceperis, nec habere volueris, et ipse
intelligis quod me habere non possis.
(Vers. 18.)
Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Imitator Domini sui, et Christum in se loquentem habens, ea juxta
vires suas debet facere quae Christus. Si enim ille infirmitates nostras
portavit, et plagas nostras doluit, juste Apostolus pro Onesimo se opponit, et
spondet quae ille debebat. Ut autem supra diximus, totum illud est, quod
ablatum furto, et per luxuriam perditum, non poterat absolvi: quod Philemon
grandi pretio pensabat [ Al. compensabat] dum pro servo fugitivo,
et pecunia perdita, et fratrem charissimum, et fratrem reciperet aeternum, et
per eum sibi Apostolum faceretdebitorem.
(Vers. 19.)
Ego Paulus scripsi manu mea. Ego reddam, ut non dicam tibi, quia et ipsum te
mihi debes. Quod dicit tale est: Quod Onesimus furto
rapuit, ego me spondeo redditurum: cujus sponsionis, Epistola haec et manus
testis est propria: quam non solito more dictavi, sed mea manu ipse conscripsi.
Crede igitur mihi pro Onesimo pollicenti. Hoc autem dico quasi ad extraneum
loquens. Caeterum si ad jus meum redeam, propter sermonem Christi, quem
tibi evangelizavi, et Christianus effectus es, teipsum mihi debes. Quod si tu
meus es, et tua omnia mea sunt: Onesimus quoque, qui tuus est, meus est.
Poteram igitur eo uti ut meo; sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas
ignoscendo.
(Vers. 20.)
Ita, frater, ego te fruar in Domino. Proprietatem
Graecam Latinus sermo non explicat. Quod enim ait, ναὶ, ἀδελφέ: ναὶ quoddam quasi adverbium blandientis est. Nos autem interpretantes, ita,
frater, aquatius et dilutius nescio quid magis aliud quam id quod est
scriptum, sonamus. Sicut enim ANNA ( ) illud Hebraicum, pro quo frequenter 760 Septuaginta
interpretes ὦ δὴ transtulerunt, in lingua sua significat
deprecantis affectum: unde nonnumquam Symmachus pro ANNA, δέομαι, hoc
est, obsecro, transtulit: ita et nos eamdem in Graeca lingua
vim patimur, quam Graeci sustinent in Hebraea. Quod autem ait: Ego te
fruar in Domino, aliud multo intelligitur quam putatur. Apostolus non
fruitur nisi eo qui multas in se habet concinentesque virtutes, et totum quod
Christus dicitur pro varietate causarum: sapientiam videlicet, justitiam,
continentiam, mansuetudinem, temperantiam, castitatem: has imprecatur
Philemoni: ut cum his abundaverit, ipse eo perfruens impleatur. Et ne putes
illam fruitionem dici, qua nos saepe nostri inter nos praesentia delectamur,
addidit, in Domino: ut ex eo quod Domini nomen adjunctum est,
intelligeretur, et alia esse fruitio, qua quis absque Domino perfruatur.
Refice viscera mea in Christo. Sicut ipse frui vult Philemone in
Domino: ita viscera sua Onesimum, quem et superius eodem nomine appellavit,
refici vult per Philemonem, et ambigue dictum: utrum viscera Pauli in Christo
Onesimus sit: an viscera Pauli Onesimus per Philemonem in Christo reficienda
sint. Si superius accipere volueris, recte Pauli in Christo viscera dicentur
Onesimus, quem in vinculis Christo genuit. Si posterius: in Christo reficiendus
est Onesimus a Philemone, dum ejus in Christo sermonibus eruditur.
(Vers. 21.)
Confidens de obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam super id quod dico
facies. Qui praesumit de eo quem rogaturus est, ipsa
quodammodo praesumptione praejudicat, ne ei negare liceat quod rogatur.
Porro si scit ille qui postulat plusquam rogavit, rogatum esse futurum: ideo
minora petit, ut habeat rogatus voluntariam, et majorem praestatione mercedem.
Si autem Philemon haec ad hominis praeceptum facit: quanto magis faciet ob
dilectionem Dei? Unde merito Apostoli voce laudatur: quod mandata ejus opere
praevertat, et possit dicere: Voluntaria oris mei complaceant tibi,
Domine (Ps. CXVIII, 108): plusque faciens quam praeceptum est,
vincat eos qui tantummodo imperata fecerunt, et jubentur dicere: Servi
inutiles sumus, quod debuimus facere, 761 fecimus (Luc.
XVII, 10). Virginitas quoque propterea majori praemio coronatur: quia
praeceptum Domini non habet, et ultra imperata se tendit.
(Vers. 22.)
Simul autem et praepara mihi hospitium. Non
puto tam divitem fuisse Apostolum, et tantis sarcinis occupatum, ut praeparato
egeret hospitio, et non una contentus cellula, breves corporis sui spatio
aedes, amplissimas existimaret: sed ut dum eum exspectat [ Al. spectat]
Philemon ad se esse venturum, magis faciat quod rogatus est. Si autem hoc non
dispensatorie, sed vere quis existimat imperatum, ut sibi hospitium
praeparet, apostolo magis quam Paulo hospitium praeparandum est. Venturus ad
novam civitatem, praedicaturus Crucifixum, et inaudita dogmata delaturus,
sciebat ad se plurimos concursuros; et necesse erat primum, ut domus in celebri
esset urbis loco, ad quam facile conveniretur. Deinde, ut ab omni importunitate
vacua: ut ampla, quae plurimos caperet audientium: ne proxima spectaculorum
locis: ne turpi vicinia detestabilis: postremo ut in plano potius esset sita
quam in coenaculo. Quam ob causam eum existimo etiam Romae in conducto mansisse
biennium [ Al. biennio]. Nec parva, ut reor, erat mansio, ad
quam Judaeorum turbae quotidie confluebant.
Spero enim
per orationes vestras donari me vobis. Filium
Patri, Deus rogatus indulget, et frater saepe fratris oratione servatur.
Apostolus autem totius Ecclesiae precibus conceditur, ob eorum qui eum audituri
sunt utilitatem. Et hoc
donum, non tam in eum dicitur esse qui defertur [ Al. differtur]
a martyrio ad martyrium praeparatus, quam in eos ad quos Apostolus mittitur.
Quod autem crebro Paulus in carcere fuerit, et de vinculis liberatus sit, ipse
in alio loco dicit: In carceribus frequenter (II Cor. XI), de quibus nonnumquam Domini auxilio, crebro ipsis
persecutoribus nihil dignum in eo morte invenientibus dimittebatur. Necdum enim
super nomine Christiano senatusconsulta praecesserant: necdum Christianum
sanguinem Neronis gladius dedicarat. Sed pro novitate praedicationis, sive a
Judaeis invidentibus, sive ab his qui sua videbant idola destrui, ad
furorem populis concitatis, missi in carcerem, rursum impetu et furore
deposito, 762 laxabantur. Et hoc ita esse ut dicimus,
Apostolorum Acta testantur, in quibus et Felix loquitur ad Agrippam: potuisse
dimitti Paulum, si non appellasset Caesarem (Act. XXV). Et quia
nullam invenerit causam praeter quaestiones quasdam de religione propria, et de
quodam Jesu, quem Paulus vivero praedicabat. Ex quo animadvertimus, et a
caeteris judicibus similiter eos potuisse dimitti, id agente Domino, ut toto
orbe nova praedicatio disseminaretur.
(Vers. 23,
24.) Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu: Marcus, Aristarchus,
Demas, Lucas cooperatores mei. Id
quod in principio dicebamus, quoniam ad Colossenses Epistola eodem in tempore,
et per eumdem esset scripta bajulum litterarum, quo ad Philemonem quoque
scriptum est, etiam eorum qui salutantes inducuntur nomina docent. Nam et in ipsa
ita scribitur: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus,
consobrinus Barnabae, et Epaphras, qui ex vobis servus Christi (Coloss. IV, 10,
12); et paulo inferius: Salutat vos Lucas medicus charissimus, et
Demas; et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut
illud impleas (Ibid., 14, 17); et: Memores estote vinculorum meorum
(Ibid., 18). Si autem ex eo aliquis non putat pariter scriptas, quod ad
Colossenses pauca sint nomina quae hic non ferantur ascripta: sciat non omnes
omnibus aut amicos esse, aut notos, et aliud esse privatam ad unum hominem,
aliud publicam ad universam Ecclesiam epistolam fieri. Salutat te, inquit,Epaphras
concaptivus meus in Christo Jesu. Quis sit Epaphras concaptivus Pauli,
talem fabulam accepimus: Aiunt parentes apostoli Pauli de Gyscalis regione
fuisse Judaeae; et eos, cum tota provincia, Romana vastaretur manu, et
dispergerentur in orbem [ Al. orbe] Judaei, in Tharsum urbem
Ciliciae fuisse translatos: parentum conditionem adolescentulum Paulum secutum.
Et sic posse stare illud quod de se ipse testatur: Hebraei sunt, et
ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego (II Cor. XI, 22).
Et rursum alibi: Hebraeus ex Hebraeis (Philip. III, 5): et caetera
quae illum Judaeum magis indicant quam Tharsensem. Quod si ita est, possumus et
Epaphram illo tempore captum suspicari, quo captus est Paulus: et cum
parentibus suis in Colossis urbe Asiae collocatum, Christi postea recipere
sermonem.763 Unde ad Colossenses, ut supra diximus, scribitur: Salutat
vos Epaphras qui est ex vobis, servus Christi, semper sollicitus pro vobis in
orationibus (Coloss. IV, 12). Hoc si se ita habeat, et Aristarchus qui
concaptivus ejus in eadem Epistola dicitur, ad eamdem intelligentiam deducetur:
nisi forte reconditum aliquid, et sacratum, ut quidam putant, in verbo
captivitatis ostenditur [ Al. ostendit], quod capti pariter et
vincti, in vallem hanc adducti [ Al. deducti] sint lacrymarum.
Quod si neutrum recipitur, ex eo quod hic additum est in Christo Jesu, possumus
suspicari eadem cum Romae pro Christo vincula sustinuisse quae Paulum: et ut
vinctum Christi, ita captivum quoque ejus potuisse dici. Aut certe ita, quod
nobilis et ipse sit in apostolis, ut Andronicus et Julia, de quibus ad Romanos
scribitur: Salutate Andronicum, et Juliam cognatos, et concaptivos
meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo
Jesu (Rom. XVI, 7). Haec de Epaphra. Caeterum cooperatores Evangelii et
vinculorum suorum, cum ad Philemonem epistolam scriberet, Marcum ponit, quem
puto Evangelii conditorem, et Aristarchum cujus supra fecimus mentionem, et
Demam, de quo in alio loco queritur: Demas me dereliquit, diligens
praesens saeculum, et abiit Thessalonicam. Et Lucam medicum, qui
Evangelium et Actus Apostolorum Ecclesiis derelinquens, quomodo Apostoli de
piscatoribus piscium, piscatores hominum facti sunt(Matth. IV): ita de
medico corporum, in medicum est versus animarum, de quo et in alio loco: Misi, inquit, cum
illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII,
18): cujus liberquotiescumque legitur in Ecclesiis, toties ejus medicina
non cessat.
(Vers. 25.)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Sicut a meliore parte hominis capite, numeratur populus Israel,
dicente Scriptura, secundum capita 764 eorum (Num. I,
2): ita in toto quidem homine, et in omni parte sanctorum, gratia est
Domini Jesu Christi. Sed a majori et meliori parte, id est, spiritu, per
synecdochen de toto homine dicitur: Gratia Domini nostri Jesu Christi
cum spiritu vestro.Cum autem in spiritu gratia fuerit, totum facit hominem
spiritualem: ut et caro spiritui serviat, et anima non vincatur a carne et
redacta simul in substantiam spiritualem, adhaereat Domino; quia qui adhaeret
Domino, unus spiritus est (II Cor. VI) Interpretatur
autem secundum Judaeos [ Al. Hebraeos] Paulus,
admirabilis. Timotheus, beneficus. Philemon, mire donatus, sive os
panis, ab ore, non ab osse. Apphia,
continens, aut libertas. Archippus, longitudo
operis. Onesimus, respondens. Epaphras, frugifer, et videns, sive succrescens.
Marcus, sublimis mandato. Aristarchus, mons operis amplioris. Demas, silens.
Lucas, ipse consurgens. Quae si nomina juxta interpretationem suam
volueritis intelligere, non est difficile admirabilem atque beneficum praecipue
ad eum scribere, cui universa concessa sint vitia et os ejus pateat ad
coelestem panem. Deinde ad continentem, et liberam, et ad longitudinem operis:
quod numquam a sancto labore desistat. Scribere autem pro eo qui respondeat
testimonio suo, nec non ei [ Al. eum], cui specialiter
Epistola dedicatur, salutari ab ubertate crescente. Et eum [ Al. eo]
qui factus sit per mandata sublimior, illoque qui per majora opera in montem
usque succreverit, ab eo quoque qui posuit custodiam ori suo, et ostium munitum
labiis suis: qui idcirco forsitan siluit, quia ad modicum Apostolum
dereliquerat. Et ad extremum ab eo qui per se ipse consurgens quotidie
augeatur, procesusque habeat: dum ejus Evangelio orbis impletur, et toties
crescit, quoties auditus et lectus aedificat.
Nenhum comentário:
Postar um comentário